Horatius carmina 1, 35

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


O diua, gratum quae regis Antium,

Praesens uel imo tollere de gradu

Mortale corpus uel superbos

Vertere funeribus triumphos:

5

Te pauper ambit sollicita prece

Ruris colonus, te dominam aequoris

Quicumque Bithyna lacessit

Carpathium pelagus carina;

Te Dacus asper, te profugi Scythae

10

Vrbesque gentesque et Latium ferox

Regumque matres barbarorum et

Purpurei metuunt tyranni,

Iniurioso ne pede proruas

Stantem columnam neu populus frequens

15

Ad arma, cessantis ad arma

Concitet imperiumque frangat.

Te semper anteit saeua Necessitas,

Clauos trabalis et cuneos manu

Gestans aena nec seuerus

20

Vncus abest liquidumque plumbum;

Te Spes et albo rara Fides colit

Velata panno nec comitem abnegat,

Vtcumque mutata potentis

Veste domos inimica linquis,

25

At uolgus infidum et meretrix retro

Periura cedit, diffugiunt cadis

Cum faece siccatis amici

Ferre iugum pariter dolosi:

Serues iturum Caesarem in ultimos

30

Orbis Britannos et iuuenum recens

Examen Eois timendum

Partibus Oceanoque rubro.

Heu heu, cicatricum et sceleris pudet

Fratrumque. quid nos dura refugimus

35

Aetas? quid intactum nefasti

Liquimus? unde manum iuuentus

Metu deorum continuit? quibus

Pepercit aris? o utinam noua

Incude diffingas retusum in

40

Massagetas Arabasque ferrum.

17

saeua Ψ λ l Bentley

serua Ω V P