Horatius carmina 1, 34

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Parcus deorum cultor et infrequens,

Insanientis dum sapientiae

Consultus erro, nunc retrorsum

Vela dare atque iterare cursus

5

Cogor relictos. namque Diespiter

Igni corusco nubila diuidens

Plerumque, per purum tonantis

Egit equos uolucremque currum,

Quo bruta tellus et uaga flumina,

10

Quo Styx et inuisi horrida Taenari

Sedes Atlanteusque finis

Concutitur. ualet ima summis

Mutare et insignem attenuat deus

Obscura promens: hinc apicem rapax

15

Fortuna cum stridore acuto

Sustulit, hic posuisse gaudet.