Horatius carmina 1, 31

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Quid dedicatum poscit Apollinem

Vates? quid orat de patera nouum

Fundens liquorem? non opimae

Sardiniae segetes feracis,

5

Non aestuosae grata Calabriae

Armenta, non aurum aut ebur Indicum,

Non rura, quae Liris quieta

Mordet aqua taciturnus amnis.

Premant Calenam falce quibus dedit

10

Fortuna uitem, diues ut aureis

Mercator exsiccet culillis

Vina Syra reparata merce,

Dis carus ipsis, quippe ter et quater

Anno reuisens aequor Atlanticum

15

Inpune. me pascunt oliuae,

Me cichorea leuesque maluae.

Frui paratis et ualido mihi,

Latoe, dones et precor integra

Cum mente nec turpem senectam

20

Degere nec cithara carentem.

9

Calenam P  (lemma)

calena Ω