Horatius carmina 1, 29

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Icci, beatis nunc Arabum inuides

Gazis et acrem militiam paras

Non ante deuictis Sabaeae

Regibus horribilique Medo

5

Nectis catenas? quae tibi uirginum

Sponso necato barbara seruiet,

Puer quis ex aula capillis

Ad cyathum statuetur unctis

Doctus sagittas tendere Sericas

10

Arcu paterno? quis neget arduis

Pronos relabi posse riuos

Montibus et Tiberim reuerti,

Cum tu coemptos undique nobilis

Libros Panaeti Socraticam et domum

15

Mutare loricis Hiberis,

Pollicitus meliora, tendis?

13—14

nobilis libros Panaeti Ξ

nobiles libros panaeti Ψ