Horatius carmina 1, 28

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Te maris et terrae numeroque carentis harenae

Mensorem cohibent, Archyta,

Pulueris exigui prope litus parua Matinum

Munera, nec quicquam tibi prodest

5

Aerias temptasse domos animoque rotundum

Percurrisse polum morituro.

Occidit et Pelopis genitor, conuiua deorum,

Tithonusque remotus in auras

Et Iouis arcanis Minos admissus, habentque

10

Tartara Panthoiden iterum Orco

Demissum, quamuis clipeo Troiana refixo

Tempora testatus nihil ultra

Neruos atque cutem morti concesserat atrae,

Iudice te non sordidus auctor

15

Naturae uerique. sed omnis una manet nox

Et calcanda semel uia leti.

Dant alios Furiae toruo spectacula Marti,

Exitio est auidum mare nautis:

Mixta senum ac iuuenum densentur funera, nullum

20

Saeua caput Proserpina fugit.

Me quoque deuexi rapidus comes Orionis

Illyricis Notus obruit undis.

At tu, nauta, uagae ne parce malignus harenae

Ossibus et capiti inhumato

25

Particulam dare; sic, quodcumque minabitur Eurus

Fluctibus Hesperiis, Venusinae

Plectantur siluae te sospite, multaque merces,

Vnde potest, tibi defluat aequo

Ab Ioue Neptunoque sacri custode Tarenti.

30

Neglegis inmeritis nocituram

Postmodo te natis fraudem conmittere? fors et

Debita iura uicesque superbae

Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,

Teque piacula nulla resoluent.

35

Quamquam festinas, non est mora longa: licebit

Iniecto ter puluere curras.

3

prope litus A ² R ² Ψ

prope latum Ξ R ²

prope latus E M