Horatius carmina 1, 27

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Natis in usum laetitiae scyphis

Pugnare Thracum est: tollite barbarum

Morem uerecundumque Bacchum

Sanguineis prohibete rixis.

5

Vino et lucernis Medus acinaces

Immane quantum discrepat: inpium

Lenite clamorem, sodales,

Et cubito remanete presso.

Voltis seueri me quoque sumere

10

Partem Falerni? dicat Opuntiae

Frater Megyllae, quo beatus

Volnere, qua pereat sagitta.

Cessat uoluntas? non alia bibam

Mercede. quae te cumque domat Venus,

15

Non erubescendis adurit

Ignibus, ingenuoque semper

Amore peccas. quidquid habes, age

Depone tutis auribus. a miser,

Quanta laborabas Charybdi,

20

Digne puer meliore flamma.

Quae saga, quis te soluere Thessalis

Magus uenenis, quis poterit deus?

Vix inligatum te triformi

Pegasus expediet Chimaera.

13

uoluntas A E R Σ

uoluptas Ω P