Horatius carmina 1, 26

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Musis amicus tristitiam et metus

Tradam proteruis in mare Creticum

Portare uentis, quis sub Arcto

Rex gelidae metuatur orae,

5

Quid Tiridaten terreat, unice

Securus. o quae fontibus integris

Gaudes, apricos necte flores,

Necte meo Lamiae coronam,

Piplei dulcis. nil sine te mei

10

Prosunt honores: hunc fidibus nouis,

Hunc Lesbio sacrare plectro

Teque tuasque decet sorores.

6

om. B