Horatius carmina 1, 17

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Velox amoenum saepe Lucretilem

Mutat Lycaeo Faunus et igneam

Defendit aestatem capellis

Vsque meis pluuiosque uentos.

5

Inpune tutum per nemus arbutos

Quaerunt latentis et thyma deuiae

Olentis uxores mariti

Nec uiridis metuunt colubras

Nec Martialis haediliae lupos,

10

Vtcumque dulci, Tyndari, fistula

Valles et Vsticae cubantis

Leuia personuere saxa.

Di me tuentur, dis pietas mea

Et musa cordi est. hic tibi copia

15

Manabit ad plenum benigno

Ruris honorum opulenta cornu.

Hic in reducta ualle caniculae

Vitabis aestus et fide Teia

Dices laborantis in uno

20

Penelopen uitreamque Circen.

Hic innocentis pocula Lesbii

Duces sub umbra, nec Semeleius

Cum Marte confundet Thyoneus

Proelia, nec metues proteruum

25

Suspecta Cyrum, ne male dispari

Incontinentis iniciat manus

Et scindat haerentem coronam

Crinibus inmeritamque uestem.

14

hic π

hinc Ω Σ P