Horatius carmina 1, 16

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


O matre pulcra filia pulcrior,

Quem criminosis cumque uoles modum

Pones iambis, siue flamma

Siue mari libet Hadriano.

5

Non Dindymene, non adytis quatit

Mentem sacerdotum incola Pythius,

Non Liber aeque, non acuta

Sic geminant Corybantes aera,

Tristes ut irae, quas neque Noricus

10

Deterret ensis nec mare naufragum

Nec saeuos ignis nec tremendo

Iuppiter ipse ruens tumultu.

Fertur Prometheus addere principi

Limo coactus particulam undique

15

Desectam et insani leonis

Vim stomacho adposuisse nostro.

Irae Thyesten exitio graui

Strauere et altis urbibus ultimae

Stetere causae, cur perirent

20

Funditus inprimeretque muris

Hostile aratrum exercitus insolens.

Conpesce mentem: me quoque pectoris

Temptauit in dulci iuuenta

Feruor et in celeres iambos

25

Misit furentem: nunc ego mitibus

Mutare quaero tristia, dum mihi

Fias recantatis amica

Opprobriis animumque reddas.

8

sic Ω

si π Bentley