Horatius carmina 1, 9

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Vides ut alta stet niue candidum

Soracte nec iam sustineant onus

Siluae laborantes geluque

Flumina constiterint acuto.

5

Dissolue frigus ligna super foco

Large reponens atque benignius

Deprome quadrimum Sabina,

O Thaliarche, merum diota.

Permitte diuis cetera, qui simul

10

Strauere uentos aequore feruido

Deproeliantis, nec cupressi

Nec ueteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras, fuge quaerere, et

Quem Fors dierum cumque dabit, lucro

15

Adpone, nec dulcis amores

Sperne puer neque tu choreas,

Donec uirenti canities abest

Morosa. nunc et campus et areae

Lenesque sub noctem susurri

20

Conposita repetantur hora,

Nunc et latentis proditor intumo

Gratus puellae risus ab angulo

Pignusque dereptum lacertis

Aut digito male pertinaci.

5

ligna Ω

luna D² Ψ

uina δ ¹