Horatius carmina 1, 4

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Soluitur acris hiems grata uice ueris et Fauoni

Trahuntque siccas machinae carinas,

Ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni

Nec prata canis albicant pruinis.

5

Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna,

Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes

Alterno terram quatiunt pede, dum grauis Cyclopum

Volcanus ardens uisit officinas.

Nunc decet aut uiridi nitidum caput impedire myrto

10

Aut flore, terrae quem ferunt solutae.

Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

Seu poscat agna siue malit haedo.

Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas

Regumque turris. o beate Sesti,

15

Vitae summa breuis spem nos uetat inchoare longam;

Iam te premet nox fabulaeque Manes

Et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,

Nec regna uini sortiere talis

Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuuentus

20

Nunc omnis et mox uirgines tepebunt.

8

uisit A Dras. E a ¹ M R ¹

urit Dmg. a ² L R ² Ψ