Horatius epodi 16

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Altera iam teritur bellis ciuilibus aetas,

Suis et ipsa Roma uiribus ruit.

Quam neque finitimi ualuerunt perdere Marsi

Minacis aut Etrusca Porsenae manus

5

Aemula nec uirtus Capuae nec Spartacus acer

Nouisque rebus infidelis Allobrox,

Nec fera caerulea domuit Germania pube

Parentibusque abominatus Hannibal:

Inpia perdemus deuoti sanguinis aetas

10

Ferisque rursus occupabitur solum;

Barbarus heu cineres insistet uictor et urbem

Eques sonante uerberabit ungula;

Quaeque carent uentis et solibus ossa Quirini,

- nefas uidere - dissipabit insolens.

15

Forte quid expediat communiter aut melior pars,

Malis carere quaeritis laboribus.

Nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum

Velut profugit exsecrata ciuitas

Agros atque lares patrios, habitandaque fana

20

Apris reliquit et rapacibus lupis,

Ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas

Notus uocabit aut proteruos Africus.

Sic placet? an melius quis habet suadere? secunda

Ratem occupare quid moramur alite?

25

Sed iuremus in haec: simul imis saxa renarint

Vadis leuata, ne redire sit nefas;

Neu conuersa domum pigeat dare lintea, quando

Padus Matina lauerit cacumina,

Im mare seu celsus procurrerit Appenninus

30

Nouaque monstra iunxerit libidine

Mirus amor, iuuet ut tigris subsidere ceruis,

Adulteretur et columba miluo,

Credula nec rauos timeant armenta leones

Ametque salsa leuis hircus aequora.

35

Haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis

Eamus omnis exsecrata ciuitas,

Aut pars indocili melior grege; mollis et exspes

Inominata perpremat cubilia.

Vos, quibus est uirtus, muliebrem tollite luctum,

40

Etrusca praeter et uolate litora.

Nos manet Oceanus circumuagus: arua beata

Petamus, arua diuites et insulas,

Reddit ubi cererem tellus inarata quotannis

Et inputata floret usque uinea,

45

Germinat et numquam fallentis termes oliuae

Suamque pulla ficus ornat arborem,

Mella caua manant ex ilice, montibus altis

Leuis crepante lympha desilit pede.

Illic iniussae ueniunt ad mulctra capellae

50

Refertque tenta grex amicus ubera,

Nec uespertinus circumgemit ursus ouile

Nec intumescit alta uiperis humus;

61

Nulla nocent pecori contagia, nullius astri

Gregem aestuosa torret inpotentia.

53

Pluraque felices mirabimur, ut neque largis

Aquosus Eurus arua radat imbribus,

55

Pinguia nec siccis urantur semina glaebis,

Vtrumque rege temperante caelitum.

Non huc Argoo contendit remige pinus

Neque inpudica Colchis intulit pedem;

Non huc Sidonii torserunt cornua nautae,

60

Laboriosa nec cohors Vlixei.

63

Iuppiter illa piae secreuit litora genti,

Vt inquinauit aere tempus aureum,

65

Aere, dehinc ferro durauit saecula, quorum

Piis secunda uate me datur fuga.

8

abominatus Hannibal Ω

abominandus hannibal A λ l ψ ²