Horatius epodi 15

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno

Inter minora sidera,

Cum tu, magnorum numen laesura deorum,

In uerba iurabas mea,

5

Artius atque hedera procera adstringitur ilex

Lentis adhaerens bracchiis,

Dum pecori lupus et nautis infestus Orion

Turbaret hibernum mare

Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,

10

Fore hunc amorem mutuum,

O dolitura mea multum uirtute Neaera:

Nam siquid in Flacco uiri est,

Non feret adsiduas potiori te dare noctes

Et quaeret iratus parem,

15

Nec semel offensi cedet constantia formae,

Si certus intrarit dolor.

Et tu, quicumque es felicior atque meo nunc

Superbus incedis malo,

Sis pecore et multa diues tellure licebit

20

Tibique Pactolus fluat

Nec te Pythagorae fallant arcana renati

Formaque uincas Nirea,

Heu heu, translatos alio maerebis amores,

Ast ego uicissim risero.

8

turbaret Ω

turbarit ς Bentley