Horatius epodi 14

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Mollis inertia cur tantam diffuderit imis

Obliuionem sensibus,

Pocula Lethaeos ut si ducentia somnos

Arente fauce traxerim,

5

Candide Maecenas, occidis saepe rogando:

Deus, deus nam me uetat

Inceptos olim, promissum carmen, iambos

Ad umbilicum adducere.

Non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo

10

Anacreonta Teium,

Qui persaepe caua testudine fleuit amorem

Non elaboratum ad pedem.

Vreris ipse miser. quodsi non pulcrior ignis

Accendit obsessam Ilion,

15

Gaude sorte tua: me libertina nec uno

Contenta Phryne macerat.

3

ut si A a B C λ l γ M π

uti R F δ