Horatius epodi 13

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Horrida tempestas caelum contraxit et imbres

Niuesque deducunt Iouem; nunc mare, nunc siluae

Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici,

Occasionem de die, dumque uirent genua

5

Et decet, obducta soluatur fronte senectus.

Tu uina Torquato moue consule pressa meo.

Cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna

Reducet in sedem uice. nunc et Achaemenio

Perfundi nardo iuuat et fide Cyllenaea

10

Leuare diris pectora sollicitudinibus,

Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:

"Inuicte, mortalis dea nate puer Thetide,

Te manet Assaraci tellus, quam frigida parui

Findunt Scamandri flumina lubricus et Simois,

15

Vnde tibi reditum certo subtemine Parcae

Rupere, nec mater domum caerula te reuehet.

Illic omne malum uino cantuque leuato,

Deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis."

9

Cyllenaea P lemma

cyllenea A a B C λ l γ M Edd.

cyllena F δ π R