Horatius epodi 12

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Quid tibi uis, mulier nigris dignissima barris?

Munera quid mihi quidue tabellas

Mittis nec firmo iuueni neque naris obesae?

Namque sagacius unus odoror,

5

Polypus an grauis hirsutis cubet hircus in alis,

Quam canis acer ubi lateat sus.

Qui sudor uietis et quam malus undique membris

Crescit odor, cum pene soluto

Indomitam properat rabiem sedare neque illi

10

Iam manet umida creta colorque

Stercore fucatus crocodili iamque subando

Tenta cubilia tectaque rumpit,

Vel mea cum saeuis agitat fastidia uerbis:

"Inachia langues minus ac me;

15

Inachiam ter nocte potes, mihi semper ad unum

Mollis opus. pereat male quae te

Lesbia quaerenti taurum monstrauit inertem,

Cum mihi Cous adesset Amyntas,

Cuius in indomito constantior inguine neruus

20

Quam noua collibus arbor inhaeret.

Muricibus Tyriis iteratae uellera lanae

Cui properabantur? tibi nempe,

Ne foret aequalis inter conuiua, magis quem

Diligeret mulier sua quam te.

25

O ego non felix, quam tu fugis, ut pauet acris

Agna lupos capreaeque leones."

2

quid mihi A a B C

cur mihi Ψ R γ M Fortunatian. 6, 303, 29