<II>
145
Sic est Maecenas fato ueniente locutus,
Frigidus et iamiam cum moriturus erat.
'Mene' inquit 'iuuenis primaeui, Iuppiter, ante
Angustum Drusi non cecidisse diem!
Pectore maturo fuerat puer, integer aeuo,
150
Et magnum magni Caesaris illud opus.
Discidio uellemque prius' - non omnia dixit
Inciditque pudor quae prope dixit amor,
Sed manifestus erat: moriens quaerebat amatae
Coniugis amplexus oscula uerba manus.
155
'Sed tamen hoc satis est: uixi te, Caesar, amico
Et morior' dixit, 'dum moriorque satis.
Mollibus ex oculis aliquis tibi procidet umor,
Cum dicar subita uoce fuisse tibi.
Hoc mihi contingat, iaceam tellure sub aequa;
160
Nec tamen hoc ultra te doluisse uelim,
Sed meminisse uelim: uiuam sermonibus illic;
Semper ero, semper si meminisse uoles.
Et decet et certe uiuam tibi semper amore
Nec tibi qui moritur desinit esse tuus.
165
Ipse ego quicquid ero cineres interque fauillas,
Tunc quoque non potero non memor esse tui.
Exemplum uixi te propter molle beati,
Vnus Maecenas teque ego propter eram.
Arbiter ipse fui, uolui quod contigit esse,
170
Pectus eram uere pectoris ipse tui.
Viue diu, mi care senex, pete sidera sero:
Est opus hoc terris, te quoque uelle decet.
Et tibi succrescant iuuenes bis Caesare digni
Et tradant porro Caesaris usque genus.
175
Sit secura tibi quam primum Liuia coniunx,
Expleat amissi munera rupta gener.
Cum deus intereris diuis insignis auitis,