appendix Vergiliana Maecenas 1

Reference basis text: L. Nicastri, 1997

Editing of the digital edition: C. Laudani, 2010

Other sections


Defleram iuuenis tristi modo carmine fata:

      Sunt etiam merito carmina danda seni.

Vt iuuenis deflendus enim tam candidus et tam

      Longius annoso uiuere dignus auo.

5

Inreligata ratis, numquam defessa carina,

     It redit in uastos semper onusta lacus;

Illa rapit iuuenes prima florente iuuenta,

     Non oblita tamen, sed *repetitque* senes.

Nec mihi, Maecenas, tecum fuit usus amici:

10

     Lollius hoc ergo conciliauit opus.

Fidus eram uobis nam propter Caesaris arma

      Caesaris et similem propter in arma fidem.

Regis eras, Etrusce, genus: tu Caesaris alti

     Dextera, Romanae tu uigil Vrbis eras.

15

Omnia cum posses tanto tam carus amico,

      Te sensit nemo posse nocere tamen.

Pallade cum docta Phoebus donauerat artes:

      Tu decus et laudes huius et huius eras.

*Vincit uulgares uincit* beryllus harenas,

20

     Litore in extremo quas simul unda mouet.

Quod discinctus eras, animo quoque, carpitur unum:

     Diluis hoc nimia simplicitate tua.

Sic illi uixere quibus fuit aurea Virgo,

      Quae bene praecinctos postmodo pulsa fugit.

25

Liuide, quid tandem tunicae nocuere solutae,

      Aut tibi uentosi quid nocuere sinus?

Num minus Vrbis erat custos et Caesaris obses?

      Num tibi non tutas fecit in Vrbe uias?

Nocte sub obscura quis te spoliauit amantem,

30

      Quis tetigit ferro durior ipse latus?

Maius erat potuisse tamen nec uelle triumphos,

     Maior res magnis abstinuisse fuit.

Maluit umbrosam quercum nymphasque cadentes

      Paucaque pomosi iugera certa soli;

35

Pieridas Phoebumque colens in mollibus hortis

     Sederat argutas garrulus inter aues.

Marmorea *tminei* uincent monumenta libelli:

      Viuitur ingenio, cetera mortis erunt.

Quid faceret? defunctus erat, comes integer idem

40

      Miles et Augusti fortiter usque pius.

Illum piscosi uiderunt saxa Pelori

      Ignibus hostiles reddere ligna rates.

Puluere in Emathio fortem uidere Philippi:

     Quam nunc ille tener, tam grauis hostis erat.

45

Cum freta Niliacae texerunt lata carinae

      Fortis erat circa, fortis et ante ducem,

Militis Eoi fugientis terga secutus

     Territus ad Nili dum fugit ille caput.

Pax erat: haec illos laxarant otia cultus:

50

     Omnia uictores Marte sedente decent.

Actius ipse lyram plectro percussit eburno,

     Postquam uictrices conticuere tubae.

Hic modo miles erat, ne posset femina Romam

      Dotalem stupri turpis habere sui.

55

Hic tela in profugos -tantum curuauerat arcum-

     Misit ad extremos exorientis equos.

'Bacche, coloratos postquam deuicimus Indos,

     Potasti galea dulce iuuante merum

Et tibi securo tunicae fluxere solutae:

60

      Te puto purpureas tunc habuisse duas.

Sum memor et certe memini sic ducere thyrsis

     Bracchia *purpurea* candidiora niue:

Et tibi thyrsus erat gemmis ornatus et auro:

     Serpentes hederae uix habuere locum.

65

Argentata tuos etiam talaria talos

      Vinxerunt certe nec, puto, Bacche negas.

Mollius es solito mecum tum multa locutus

      Et tibi consulto uerba fuere noua.

Impiger Alcide, multo defuncte labore,

70

     Sic memorant curas te posuisse tuas,

Sic te cum tenera multum lusisse puella

     Oblitum Nemeae iamque, Erymanthe, tui.

Vltra numquid erat? torsisti pollice fusos,

     Leuasti morsu leuia fila parum.

75

Percussit crebros te propter Lydia nodos,

     Te propter dura stamina rupta manu.

Lydia te tunicas iussit lasciua fluentes

      Inter lanificas ducere saepe suas.

Claua torosa tua pariter cum pelle iacebat,

80

      Quam pede suspenso percutiebat Amor.

Quis fore credebat, premeret cum iam impiger infans

      Hydros ingentes uix capiente manu,

Cumue renascentem meteret uelociter hydram,

      Frangeret immanes uel Diomedis equos,

85

Vel tribus aduersis communem fratribus aluum

      Et sex aduersas solus in arma manus?

Fudit Aloidas postquam dominator Olympi,

     Dicitur in nitidum percubuisse diem

Atque aquilam misisse suam quae quaereret ecquis

90

     Posset amaturo uina referre Ioui

Valle sub Idaea dum te, formose sacerdos,

      Inuenit et presso molliter ungue rapit'.

Sic est: uictor amet, uictor potiatur in umbra,

      Victor odorata dormiat inque rosa.

95

Victus aret uictusque metat, metus imperet illi,

     Membra nec instrata sternere discat humo.

Tempora dispensant usus et tempora cultus:

      Haec homines, pecudes, haec moderantur aues.

Lux est, taurus arat; nox est, requiescit arator

100

     Liberat et merito feruida colla boui.

Conglaciantur aquae, scopulis se condit hirundo;

     Verberat egelidos garrula uere lacus.

Caesar amicus erat: poterat uixisse solute,

      Cum iam Caesar idem quod cupiebat erat.

105

Indulsit merito: non est temerarius ille;

      Vicimus: Augusto iudice dignus erat.

Argo saxa pauens postquam Scylleia legit

      Cyaneosque metus iam religanda ratis

Viscera dissecti mutauerat arietis agno

110

     Aeetis sucis omniperita suis:

His te, Maecenas, iuuenescere posse decebat;

      Haec utinam nobis Colchidos herba foret!

Redditur arboribus florens reuirentibus aetas;

      Ergo non homini quod fuit ante redit,

115

Viuacesque magis ceruos decet esse pauentes

      Si quorum in torua cornua fronte rigent?

Viuere cornices multos dicuntur in annos:

      Cur nos angusta condicione sumus?

Pascitur Aurorae Tithonus nectare coniunx,

120

      Atque ita iam tremulo nulla senecta nocet:

Vt tibi uita foret semper medicamine sacro,

      Te uellem Aurorae complacuisse uirum.

Illius aptus eras croceo recubare cubili

     Et, modo poeniceum rore lauante torum,

125

Illius aptus eras roseas adiungere bigas,

      Tu dare purpurea lora regenda manu,

Tu mulcere iubam, cum iam torsisset habenas,

      Procedente die, respicientis equi.

Quaesiuere chori iuuenem sic Hesperon illum

130

      Quem nexum medio soluit in igne Venus,

Quem nunc in fuscis placida sub nocte nitentem

      Luciferum contra currere cernis equis.

Hic tibi Corycium, casias hic donat olentis,

     Hic et palmiferis balsama missa iugis.

135

Nunc pretium candoris habes, nunc redditus umbris:

      Te sumus obliti decubuisse senem.

Ter Pylium fleuere sui, ter Nestora canum

      Dicebantque tamen non satis esse senem;

Nestoris annosi uicisses saecula, si me

140

     Dispensata tibi stamina nente forent.

Nunc ego quod possum: 'Tellus, leuis ossa teneto,

      Pendula librato pondus et ipsa tuum.

Semper serta tibi dabimus, tibi semper odores,

     Non umquam sitiens, florida semper eris'.

3

enim

erat ε A R