Pauca mihi, niueo sed non incognita Phoebo,
Pauca mihi doctae dicite Pegasides.
Victor adest, magni magnum decus ecce triumphi,
Victor, qua terrae quaque patent maria,
5
Horrida barbaricae portans insignia pugnae,
Magnus ut Oenides utque superbus Eryx,
Nec minus idcirco uestros expromere cantus
Maximus et sanctos dignus inire choros.
Hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis,
10
Quid de te possim scribere quidue tibi:
Namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi
Debuit, hortandi maxima causa fuit.
Pauca tua in nostras uenerunt carmina chartas,
Carmina cum lingua, tum sale Cecropio,
15
Carmina, quae Phrygium, saeclis accepta futuris,
Carmina, quae Pylium uincere digna senem.
Molliter hic uiridi patulae sub tegmine quercus
Moeris pastores et Meliboeus erant,
Dulcia iactantes alterno carmina uersu,
20
Qualia Trinacriae doctus amat iuuenis.
Certatim ornabant omnes heroida diui,
Certatim diuae munere quoque suo.
Felicem ante alias o te scriptore puellam!
Altera non fama dixerit esse prior:
25
Non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset,
Quae uolucrem cursu uicerat Hippomenen;
Candida cycneo non edita Tyndaris ouo;
Non supero fulgens Cassiopea polo;
Non defensa diu *multum* certamine equorum,
30
Optabant grauidae quod sibi quaeque manus,
Saepe animam generi pro qua pater impius hausit,
Saepe rubro *similis* sanguine fluxit humus;
Regia non Semele, non Inachis Acrisione,
Immiti expertae fulmine et imbre Iouem;
35
Non cuius ob raptum pulsi liquere penates
Tarquinii patrios, filius atque pater,
Illo quo primum dominatus Roma superbos
Mutauit placidis tempore consulibus,
Multa, neque immeritis, donauit praemia alumnis,
40
Praemia Messalis maxima Publicolis.
Nam quid ego immensi memorem studia ista laboris,
Horrida quid durae tempora militiae?
Castra foro *castra* urbi praeponere castra,
Tam procul hoc gnato, tam procul hac patria;
45
Immoderata pati iam frigora iamque calores,
Sternere uel dura posse super silice;
Saepe trucem aduerso perlabi sidere pontum,
Saepe mare audendo uincere, saepe hiemem;
Saepe etiam densos immittere corpus in hostes,
50
Communem belli non meminisse deum;
Nunc celeris Afros, periurae milia gentis,
Aurea nunc rapidi flumina adire Tagi;
Nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem,
Vincere et Oceani finibus ulterius.
55
Non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes;
Quin ausim hoc etiam dicere, uix hominum est.
Ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem,
Ipsa sibi egregium facta decus parient;
Nos ea, quae tecum finxerunt carmina diui,
60
Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie.
Si laudem aspirare humilis, si adire Cyrenas,
Si patrio Graios carmine adire sales
Possumus, optatis plus iam procedimus ipsis.
Hoc satis est: pingui nil mihi cum populo.