appendix Vergiliana ciris

Reference basis text: A. Salvatore, 1997

Editing of the digital edition: C. Laudani, 2009


Etsi me uario iactatum laudis amore

Irritaque expertum fallacis praemia uulgi

Cecropius suauis exspirans hortulus auras

Florentis uiridi sophiae complectitur umbra

5

(Vt mens quiret eo dignum sibi quaerere carmen,

Longe aliud studium atque alios accincta labores,

Altius ad magni suspexit sidera mundi

Et placitum paucis ausa est ascendere collem)

Non tamen absistam coeptum detexere munus,

10

In quo iure meas utinam requiescere Musas

Et leuiter blandum liceat deponere amorem.

*Quod si mirificum genus omnes......

*Mirificum sedi* modo sit tibi uelle libido,

Si mihi iam summas Sapientia panderet arces,

15

(Quattuor antiquis heredibus est data consors)

Vnde hominum errores longe lateque per orbem

Despicere atque humilis possem contemnere curas,

Non ego te talem uenerarer munere tali,

Non equidem (quamuis interdum ludere nobis

20

Et gracilem molli liceat pede claudere uersum),

Sed magno intexens, si fas est dicere, peplo,

Qualis Erectheis olim portatur Athenis,

Debita cum castae soluuntur uota Mineruae

Tardaque confecto redeunt quinquennia lustro,

25

Cum leuis alterno Zephyrus concrebuit Euro

Et prono grauidum prouexit pondere currum

(Felix ille dies, felix et dicitur annus,

Felices qui talem annum uidere diemque):

Ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae,

30

Magna Giganteis ornantur pepla tropaeis,

Horrida sanguineo pinguntur proelia cocco,

Additur aurata deiectus cuspide Typhon,

Qui prius Ossaeis consternens aethera saxis

Emathio celsum duplicabat uertice Olympum:

35

Tale deae uelum sollemni tempore portant,

Tali te uellem, iuuenum doctissime, ritu

Purpureos inter soles et candida lunae

Sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis,

Naturae rerum magnis intexere chartis,

40

Aeterno <ut> Sophiae coniunctum carmine nomen

Nostra tuum senibus loqueretur pagina saeclis,

Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes,

Nunc primum teneros firmamus robore neruos,

Haec tamen interea quae possumus, in quibus aeui

45

Prima rudimenta et iuuenes exegimus annos,

Accipe dona meo multum uigilata labore

Promissa atque diu iam tandem .....

Impia prodigiis ut quondam exterrita *amplis

Scylla nouos auium sublimis in aere coetus

50

Viderit et tenui conscendens aethera penna

Caeruleis sua tecta super uolitauerit alis,

Hanc pro purpureo poenam scelerata capillo,

Pro patria soluens excisa et funditus urbe.

Complures illam magni, Messala, poetae

55

(Nam uerum fateamur: amat Polyhymnia uerum)

Longe alia perhibent mutatam membra figura

Scyllaeum monstro saxum infestasse uoraci;

Illam esse aerumnis quam saepe legamus Vlixi

Candida succinctam latrantibus inguina monstris

60

Dulichias uexasse rates et gurgite in alto

Deprensos nautas canibus lacerasse marinis.

Sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae

Nec malus istorum dubiis erroribus auctor.

Namque alias alii uulgo finxere puellas

65

Quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero.

Ipse Crataein ei matrem; sed siue Crataeis,

Siue illam monstro *genuit grauena* biformi,

Siue est neutra parens atque hoc in carmine toto

Inguinis est uitium et ueneris descripta libido;

70

Siue etiam iactis speciem mutata uenenis

Infelix uirgo (quid enim commiserat illa?

Ipse pater timidam saeua complexus harena

Coniugium castae uiolauerat Amphitrites;

Ast tamen exegit longo post tempore poenas,

75

Vt, cum cura sui ueheretur coniugis alto,

Ipsa trucem multo misceret sanguine pontum):

Seu uero, ut perhibent, forma cum uinceret omnis

Et cupidos quaestu passim popularet amantes,

Piscibus et canibusque malis uallata repente est:

80

Horribilis circum uidit se existere formas

(Heu quotiens mirata nouos expalluit artus

Ipsa suos, quotiens heu pertimuit latratus),

Ausa quod est mulier numen fraudare deorum

Et dictam Veneri uotorum auertere poenam.

85

Quam mala multiplici iuuenum quod saepta caterua

Vixerat atque animo meretrix iactata ferarum,

Infamem tali meritorum more fuisse,

Docta Palaepaphiae testatur uoce Pachynus:

Quidquid et ut quisque est tali de clade locutus,

90

*Omnia sim*: potius liceat notescere cirin

Atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.

Quare, quae cantus meditanti mittere *cocos

Magna mihi cupido tribuistis praemia, diuae

Pierides, quarum castos altaria postis

95

Munere saepe meo inficiunt foribusque hyacinthi

Deponunt flores aut suaue rubens narcissus

Aut crocus alterna coniungens lilia caltha

Sparsaque liminibus floret rosa, nunc age, diuae,

Praecipue nostro nunc aspirate labori

100

Atque nouum aeterno praetexite honore uolumen.

Sunt Pandioniis uicinae sedibus urbes

Actaeos inter colles et candida Thesei

Purpureis late ridentia litora conchis,

Quarum non ulli fama concedere digna

105

Stat Megara, Alcathoi quondam murata labore,

Alcathoi Phoebique: deus namque affuit illi,

Vnde etiam citharae uoces imitatus acutas

Saepe lapis recrepat, Cyllenia munera, pulsus

Et ueterem sonitu Phoebi testatur honorem.

110

Hanc urbem, ante alios qui tunc florebat in armis,

Fecerat infestam populator remige Minos,

Hospitio quod se Nisi Polyidos auito

Carpathium fugiens et flumina Caeratea

Texerat. hunc bello repetens Gortynius heros

115

Attica Cretaea sternebat rura sagitta.

Sed neque tum ciues neque tum rex ipse ueretur

Infesto ad muros uolitantis agmine turmas

Deicere et indomitas uirtute retundere mentes,

Responsum quoniam satis est meminisse deorum.

120

Nam capite ab summo regis, mirabile dictu,

Candida caesaries *florebant tempora lauro

Et roseus medio surgebat uertice crinis,

Cuius quam seruata diu natura fuisset,

Tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum

125

Concordes stabili firmarunt numine Parcae.

Ergo omnis caro residebat cura capillo,

Aurea sollemni comptum quem fibula ritu

Cecropiae tereti nectebat dente cicadae.

Nec uero haec urbis custodia uana fuisset

130

(Nec fuerat), ni Scylla nouo correpta furore,

Scylla, patris miseri patriaeque inuenta sepulcrum,

O nimium cupidis Minoa inhiasset ocellis.

Sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater

Iratum potuit, quem nec pater atque auus idem

135

Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leones

Et ualidas docuit uiris mansuescere tigris,

Ille etiam diuos, homines - sed dicere magnum est),

Idem tum tristis acuebat paruulus iras

Iunonis magnae, cuius periura puella

140

(*Olim se* meminere diu periuria diuae)

Non ulli licitam uiolauerat inscia sedem,

Dum sacris operata deae lasciuit et extra

Procedit longe matrum comitumque cateruam,

Suspensam gaudens in corpore ludere uestem

145

Et tumidos agitante sinus aquilone relaxans

(Necdum etiam castos gustauerat ignis honores,

Necdum sollemni lympha perfusa sacerdos

Pallentis foliis caput exornarat oliuae),

Cum lapsa e manibus fugit pila cumque relapsa est

150

Procurrit uirgo. quod uti ne prodita ludo

Aureolam gracili soluisses corpore pallam.

Omnia quae retinere gradum cursusque morari

Possent, o tecum uellem tu semper haberes:

Non, numquam uiolata manu sacraria diuae

155

Iurando, infelix, nequiquam periurasses.

Etsi quis nocuisse tibi periuria credat?

Causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno.

At leuis ille deus, cui semper ad ulciscendum

Quaeritur ex omni uerborum iniuria dictu,

160

Aurea fulgenti depromens tela pharetra

(Heu nimium terrent, nimium Tirynthia uisu)

Virginis in tenera defixerat omnia mente.

Quae simul ac uenis hausit sitientibus ignem

Et ualidum penitus concepit in ossa furorem,

165

Saeua uelut gelidis Edonum Bistonis oris

Ictaue barbarico Cybeles antistita buxo,

Infelix uirgo tota bacchatur in urbe,

Non storace Idaeo fragrantis uincta capillos,

Coccina non teneris pedibus Sicyonia seruans,

170

Non niueo retinens bacata monilia collo.

Multum illi incerto trepidant uestigia cursu:

Saepe redit patrios ascendere perdita muros

Aeriasque facit causam se uisere turris;

Saepe etiam tristis uoluens in nocte querelas

175

Sedibus ex altis *caeli* speculatur amorem

Castraque prospectat crebris lucentia flammis.

Nulla colum nouit, carum non respicit aurum,

Non arguta sonant tenui psalteria chorda,

Non Libyco molles plauduntur pectine telae;

180

Nullus in ore rubor: ubi enim rubor, obstat amori.

Atque ubi nulla malis reperit solacia tantis

Tabidulamque uidet labi per uiscera mortem,

Quo uocat ire dolor, subigunt quo tendere fata,

Fertur et horribili praeceps impellitur oestro,

185

Vt patris, a demens, crinem de uertice *serum

Furtim atque argute detonsum mitteret hosti

(Namque haec condicio miserae proponitur una),

Siue illa ignorans -quis non bonus omnia malit

Credere, quam tanti sceleris damnare puellam?-

190

Heu tamen infelix: quid enim imprudentia prodest?

Nise pater, cui direpta crudeliter urbe

Vix erit una super sedes in turribus altis,

Fessus ubi extructo possis considere nido,

(Tu quoque auis moriere) dabit tibi filia poenas.

195

Gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis,

Quae mare, quae uiridis siluas lucosque sonantis

Incolitis, gaudete, uagae, gaudete, uolucres;

Vosque adeo, humanos mutatae corporis artus,

Vos o crudeli fatorum lege, puellae

200

Dauliades, gaudete: uenit carissima uobis,

Cognatos augens reges numerumque suorum,

Ciris et ipse pater. uos, o pulcherrima quondam

Corpora, caeruleas praeuertite in aethera nubes,

Qua nouus ad superum sedes haliaeetus et qua

205

Candida concessos ascendat ciris honores.

Iamque adeo dulci deuinctus lumina somno

Nisus erat uigilumque procul custodia primis

Excubias foribus studio iactabat inani,

Cum furtim tacito descendens Scylla cubili

210

Auribus arrectis nocturna silentia temptat

Et pressis tenuem singultibus aera captat.

Tum suspensa leuans digitis uestigia primis

Progreditur ferroque manus armata bidenti

Euolat: at demptae subita in formidine uires.

215

Caeruleas sua furta prius testatur ad umbras;

Nam qua se ad patrium tendebat semita limen,

Vestibulo in thalami paulum remoratur et alte

Suspicit ad *caeli* nictantia sidera mundi,

Non accepta piis promittens munera diuis.

220

Quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme

Surgere sensit anus (sonitum nam fecerat illi

Marmoreo aeratus stridens in limine cardo),

Corripit extemplo fessam languore puellam

Et simul 'o nobis sacrum caput' inquit 'alumna,

225

Non tibi nequiquam uiridis per uiscera pallor

Aegrotas tenui suffundit sanguine uenas,

Nec leuis hoc faceret, neque enim pote, cura subegit;

Aut fallor: quod ut o potius, Rhamnusia, fallar.

Nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi

230

Nec grauidos Cereris dicam contingere fetus?

Qua causa ad patrium solam uigilare cubile,

Tempore quo fessas mortalia pectora curas,

Quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus?

Dic age nunc miserae saltem, quod saepe petenti

235

Iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis

Formosos circum uirgo remorere capillos.

Ei mihi, ne furor ille tuos inuaserit artus,

Ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos,

Vt scelere infando (quod nec sinat Adrastea)

240

Laedere utrumque uno studeas errore parentem.

Quod si alio quouis animi iactaris amore

(Nam te iactari, non est Amathusia nostri

Tam rudis, ut nullo possim cognoscere signo),

Si concessus amor noto te macerat igni:

245

Per tibi Dictynae praesentia numina iuro,

Prima deum dulcem mihi quae te donat alumnam,

Omnia me potius digna atque indigna laborum

Milia uisuram, quam te tam tristibus istis

Sordibus et senio patior tabescere tali'.

250

Haec loquitur mollique ut se uelauit amictu

Frigidulam iniecta circumdat ueste puellam,

Quae prius in tenui steterat succincta crocota.

Dulcia deinde genis rorantibus oscula figens

Persequitur miserae causas exquirere tabis.

255

Nec tamen ante ullas patitur sibi reddere uoces,

Marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra.

Illa autem 'quid me' inquit, 'nutricula, torques?

Quid tantum properas nostros nouisse furores?

Non ego consueto mortalibus uror amore,

260

Nec mihi notorum deflectunt lumina uultus,

Nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis.

Nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari,

In quo falsa tamen lateat pietatis imago,

Sed media ex acie, mediis ex hostibus - eheu,

265

Quid dicam quoue aegra malum hoc exordiar ore?

Dicam equidem, quoniam tu nunc non dicere, nutrix,

Non sinis: extremum hoc munus morientis habeto.

Ille, uides, nostris qui moenibus assidet hostis,

Quem pater ipse deum sceptri donauit honore,

270

Cui Parcae tribuere nec ullo uulnere laedi

(Dicendum est, frustra circumuehor omnia uerbis),

Ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos.

Quod per te diuum crebros obtestor amores

Perque tuum memori sanctum mihi pectus alumnae,

275

Vt me, si seruare potes, nec perdere malis;

Sin autem optatae spes est incisa salutis,

Nec mihi quam merui inuideas, nutricula, mortem.

Nam nisi te nobis malus, o malus, optima Carme,

Ante in conspectum casusue deusue tulisset,

280

Aut ferro hoc' -aperit ferrum quod ueste latebat-

'Purpureum patris dempsissem uertice crinem

Aut mihi praesenti peperissem uulnere letum'.

Vix haec ediderat, cum clade exterrita tristi

Intonsos multo deturpat puluere crinis

285

Et grauiter questu Carme complorat anili:

'O mihi nunc iterum crudelis reddite Minos,

O iterum nostrae Minos inimice senectae,

Semper<ne> aut aut olim natae te propter eundem

Aut Amor insanae luctum portauit alumnae.

290

Tene ego tam longe capta atque auecta nequiui,

Tam graue seruitium, tam duros passa labores,

Effugere, o bis iam exitium crudele meorum?

Iam iam nec nobis aequo senioribus ullum,

Viuere uti cupiam, uiuit genus. ut quid ego amens

295

Te erepta, o Britomarti, mei spes una sepulcri,

Te, Britomarti, diem potui producere uitae?

Atque utinam celeri nec tantum grata Dianae

Venatus esses uirgo sectata uirorum,

Gnosia nec Partho contendens spicula cornu

300

Dictaeas ageres ad gramina nota capellas.

Numquam tam obnixe fugiens Minois amores

Praeceps aerii specula de montis abisses,

Vnde alii fugisse ferunt et nomen Aphaeae

Virginis assignant, alii, quo notior esses,

305

Dictynam dixere tuo de nomine Lunam.

Sint haec uera uelim: mihi certe, nata, peristi;

Numquam ego te summo uolitantem uertice <Dictes>

Hyrcanos inter comites agmenque ferarum

Conspiciam nec te redeuntem amplexa tenebo.

310

Verum haec tum nobis grauia atque indigna fuere,

Tum, mea alumna, tui cum spes integra maneret

Nec uox ista meas nondum uiolauerat auris.

Tene etiam fortuna mihi crudelis ademit,

Tene, o sola meae uiuendi causa senectae?

315

Saepe tuo dulci nequiquam capta sopore

Cum premeret natura, mori me uelle negaui,

Vt tibi Corycio glomerarem flammea luto.

Quo nunc me, infelix, aut quae me fata reseruant?

An nescis, qua lege patris de uertice summo

320

Edita candentis praetexat purpura canos,

Quae tenuis patrio spes sit suspensa capillo?

Si nescis, aliquam possum sperare salutem,

Inscia quandoquidem scelus es conata nefandum;

Sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuumque

325

Expertum multis miserae mihi rebus amorem,

*Perdere seua precor per flumina elithie*

Ne tantum facinus tam nulla mente sequaris.

Non ego te incepto, fieri quod non pote, conor

Flectere, Amor, nec sit cum dis contendere nostrum,

330

Sed patris incolumi potius denubere regno

Atque aliquos tamen esse uelis tibi, alumna, penates:

Hoc unum exilio docta atque experta monebo.

Quod si non alia poteris ratione parentem

Flectere (sed poteris: quid enim non unica possis?),

335

Tunc potius tandem ista (pio cum iure licebit,

Cum facti causam tempusque doloris habebis),

Tunc potius conata tua atque incepta referto;

Meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros

Polliceor: nihil est, quod texitur ordine, longum'.

340

His ubi sollicitos animi releuauerat aestus

Vocibus et blanda pectus spe mulserat aegrum,

Paulatim tremebunda genis obducere uestem

Virginis et placidam tenebris captare quietem,

Inuerso bibulum restinguens lumen oliuo

345

Coepit et ad crebros insani pectoris ictus

Ferre manum, assiduis mulcens praecordia palmis.

Noctem illam sic maesta super morientis alumnae

Frigidulos cubito subnixa pependit ocellos.

Postera lux ubi laeta diem mortalibus almum

350

Et gelida uenientem ignem quatiebat ab Oeta,

Quem pauidae alternis fugitant optantque puellae

(Hesperium uitant, optant ardescere Eoum),

Praeceptis paret uirgo nutricis et omnis

Vndique conquirit nubendi sedula causas.

355

Temptantur patriae submissis uocibus aures

Laudanturque bonae pacis bona; multus inepto

Virginis insolitae sermo nouus errat in ore:

Nunc tremere instantis belli certamina dicit

Communemque timere deum, nunc regis amicis

360

(Namque ipsi uerita est) orbum flet maesta parentem:

"Cum Ioue communis qui non habuere nepotes?".

Nunc etiam conficta dolo mendacia turpi

Inuenit et diuum terret formidine ciuis

Nunc alia ex aliis -nec desunt- omina quaerit.

365

Quin etiam castos ausa est corrumpere uates,

Vt, cum caesa pio cecidisset uictima ferro,

Esset qui generum Minoa auctoribus extis

Iungere et ancipitis suaderet tollere pugnas.

At nutrix patula componens sulpura testa

370

Narcissum casiamque herbas incendit olentis

Terque nouena ligans triplici diuersa colore

Fila 'ter in gremium mecum' inquit 'despue, uirgo,

Despue ter, uirgo: numero deus impare gaudet'.

Inde mago geminata Ioui fert sedula sacra,

375

Sacra nec Idaeis anubus nec cognita Grais;

Pergit Amyclaeo spargens altaria thallo

Regis Iolciacis animum defigere uotis.

Verum ubi nulla mouet stabilem fallacia Nisum,

Nec possunt homines nec possunt flectere diui

380

(Tanta est in paruo fiducia crine cauendi),

Rursus ad inceptum sociam se adiungit alumnae

Purpureumque parat rursus tondere capillum

Tam longo quod iam captat succurrere amori,

Non minus illa tamen reuehi quod moenia Cressa

385

Gaudeat: et cineri patria est iucunda sepulto.

Ergo iterum capiti Scylla est inimica paterno:

Tum coma Sidonio florens deciditur ostro,

Tum capitur Megara et diuum responsa probantur,

Tum suspensa nouo ritu de nauibus altis

390

Per mare caeruleum trahitur Niseia uirgo.

Complures illam nymphae mirantur in undis,

Miratur pater Oceanus et candida Tethys

Et cupidas secum rapiens Galatea sorores;

Illa etiam iunctis magnum quae piscibus aequor

395

Et glauco bipedum curru metitur equorum

Leucothea, paruusque dea cum matre Palaemon;

Illi etiam alternas sortiti uiuere luces,

Cara Iouis suboles, magnum Iouis incrementum,

Tyndaridae niueos mirantur uirginis artus.

400

Has adeo uoces atque haec lamenta per auras

Fluctibus in mediis questu uoluebat inani,

Ad caelum infelix ardentia lumina tendens,

Lumina, nam teneras arcebant uincula palmas:

'Supprimite o paulum turbati flamina uenti,

405

Dum queror et diuos (quamquam nil testibus illis

Profeci) extrema moriens tamen alloquor hora.

Vos ego, uos adeo, uenti, testabor et aurae,

Vos, *o numantina* si qui de gente uenitis,

Cernitis: illa ego sum cognato sanguine uobis

410

Scylla (quod o salua liceat te dicere Procne),

Illa ego sum Nisi pollentis filia quondam,

Certatim ex omni petiit quam Graecia regno,

Qua curuus terras amplectitur Hellespontus:

Illa ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx

415

Dicta tibi: tamen haec, etsi non accipis, audis.

Vinctane tam magni tranabo gurgitis undas?

Vincta tot assiduas pendebo ex ordine luces?

Non equidem me alio possum contendere dignam

Supplicio, quae sic patriam carosque penates

420

Hostibus immitique addixi ignara tyranno.

Verum istaec, Minos, illos scelerata putaui,

Si nostra ante aliqui nudasset foedera casus,

Facturos, quorum direptis moenibus urbis,

O ego crudelis flamma delubra petiui:

425

Te uero uictore prius uel sidera cursus

Mutatura suos quam te mihi talia captae

Facturum metui: iam iam scelus omnia uicit.

Tene ego plus patrio dilexi perdita regno?

Tene ego? nec mirum: uultu decepta puella

430

Vt uidi, ut perii, ut me malus abstulit error.

Non equidem ex isto speraui corpore posse

Tale malum nasci: forma uel sidera fallat!

Me non deliciis commouit regia diues,

<Diues> curalio fragili et lacrimoso electro,

435

Me non florentes aequali corpore nymphae,

Non metus incedens potuit retinere deorum:

Omnia uicit amor: quid enim non uinceret ille?

Non mihi iam pingui sudabunt tempora murra,

Pronuba nec castos accendet pinus odores,

440

Non Libys Assyrio sternetur lectulus ostro -

Magna queror: ne me illa quidem communis alumna

Omnibus iniecta Tellus tumulabit harena.

Mene inter matres ancillarique maritas,

Mene alias inter famularum munere fungi,

445

Coniugis atque tuae, quaecumque erit illa, beatae

Non licuit grauidos penso deuoluere fusos?

At belli saltem captiuam lege necasses.

Iam fessae tandem fugiunt de corpore uires

Et caput inflexa lentum ceruice recumbit,

450

Marmorea adductis liuescunt bracchia nodis.

Aequoreae pristes, immania corpora ponti,

Vndique conueniunt et glauco in gurgite circum

Verbere caudarum atque oris minitantur hiatu.

Iam tandem casus hominum, iam respice, Minos.

455

Sit satis hoc, tantum solam uidisse malorum:

Vel fato fuerit nobis haec debita pestis,

Vel casu incerto, merita uel denique culpa:

Omnia nam potius quam te fecisse putabo'.

Labitur interea resoluta ab litore classis,

460

Magna repentino sinuantur lintea coro,

Flectitur in uiridi remus sale, languida fessae

Virginis in cursu moritur querimonia longo.

Deserit angustis inclusum faucibus Isthmon,

Cypselidae et magni florentia regna, Corinthum;

465

Praeterit abruptas Scironis protinus arces

Infestumque suis dirae testudinis exit

Spelaeum multoque cruentas hospite cautes.

Iamque adeo tutum longe Piraeea cernit

Et notas, eheu frustra, respectat Athenas.

470

Iam procul e fluctu Salaminia respicit arua

Florentisque uidet iam Cycladas: hinc *uenus* illi

Sunius, hinc statio contra patet Hermionea.

Linquitur ante alias longe gratissima Delos

Nereidum matri et Neptuno Aegaeo;

475

Prospicit incinctam spumanti litore Cythnum

Marmoreamque Paron uiridemque allapsa Donysam

*Aeginamque simul* salutiferamque Seriphum.

Fertur et incertis iactatur ad omnia uentis,

Cumba uelut, magnas sequitur cum paruula classis

480

Afer et hiberno bacchatur in aequore turbo,

Donec tale decus formae uexarier undis

Non tulit ac miseros mutauit uirginis artus

Caeruleo pollens coniunx Neptunia regno.

Sed tamen aeternam squamis uestire puellam

485

Infidosque inter teneram committere pisces

Non statuit (nimium est auidum pecus Amphitrites):

Aeriis potius sublimem sustulit alis,

Esset ut in terris facti de nomine ciris,

Ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae.

490

Hic uelut in niueo tenerae cum primitus ouo

Effigies animantur et internodia membris

Imperfecta nouo fluitant concreta calore,

Sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus

Semiferi incertis etiam nunc partibus artus

495

Vndique mutabant atque undique mutabantur.

Oris honos primum et multis optata labella

Et patulae frontis species concrescere in unum

Coepere et gracili mentum producere rostro.

Tum, qua se medium capitis discrimen agebat,

500

Ecce repente uelut patrios imitatus honores

Puniceam concussit apex in uertice cristam;

At mollis uarios intexens pluma colores

Marmoreum uolucri uestiuit tegmine corpus

Lentaque perpetuas fuderunt bracchia pennas;

505

Inde alias partes minioque infecta rubenti

Crura noua macies obduxit squalida pelle

Et pedibus teneris unguis affixit acutos.

Et tamen hoc demum miserae succurrere pacto

Vix fuerat placida Neptuni coniuge dignum.

510

Numquam illam post haec oculi uidere suorum

Purpureas flauo retinentem uertice uittas,

Non thalamus Syrio fragrans accepit amomo,

Nullae illam sedes; quid enim iam sedibus illi?

Quae simul ut sese cano de gurgite uelox

515

Cum sonitu ad caelum stridentibus extulit alis

Et multum late dispersit in aequora rorem,

Infelix uirgo nequiquam <a> morte recepta

Incultum solis in rupibus exigit aeuum,

Rupibus et scopulis et litoribus desertis.

520

Nec tamen hoc ipsum poena sine: namque deum rex

Omnia qui imperio terrarum milia uersat,

Commotus talem ad superos uolitare puellam,

Cum pater exstinctus caeca sub nocte lateret,

Illi pro pietate sua (nam saepe nitentum

525

Sanguine taurorum supplex resperserat aras,

Saepe deum largo decorarat munere sedes)

Reddidit optatam mutato corpore uitam

Fecitque in terris haliaeetos ales ut esset,

Quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis.

530

Huic uero miserae, quoniam damnata deorum

Iudicio natique et coniugis ante fuisset,

Infesti apposuit odium crudele parentis;

Namque ut in aetherio signorum munere praestans,

Vnum quem duplici stellatum sidere uidi,

535

Scorpios alternis clarum fugat Oriona,

Sic inter sese tristis haliaeetos iras

Et ciris memori seruant ad saecula fato:

Quacumque illa leuem fugiens secat aethera pennis,

Ecce inimicus atrox magno stridore per auras

540

Insequitur Nisus: qua se fert Nisus ad auras

Illa leuem fugiens raptim secat aethera pennis.

4

Florentis uiridi sophiae complectitur umbra ed. Ald. 1517

florentes uiridis sophiae complectitur umbras Φ