appendix Vergiliana Aetna

Reference basis text: A. De Vivo, 1997

Editing of the digital edition: C. Laudani, 2009


Aetna mihi ruptique cauis fornacibus ignes

Et quae tam fortes uoluant incendia causae,

Quid fremat imperium, quid raucos torqueat aestus,

Carmen erit. Dexter uenias mihi carminis auctor,

5

Seu te Cynthos habet, seu Delo gratior Hyla,

Seu tibi Dodone potior, tecumque fauentes

In noua Pierio properent a fonte sorores

Vota: per insolitum Phoebo duce tutius itur.

Aurea securi quis nescit saecula regis,

10

Cum domitis nemo Cererem iactaret in aruis

Venturisque malas prohiberet fructibus herbas,

Annua sed saturae complerent horrea messes,

Ipse suo flueret Bacchus pede mellaque lentis

Penderent foliis et pingui Pallas oliua,

15

Secretos amnis ageret cum gratia ruris?

Non cessit cuiquam melius sua tempora nosse.

Vltima quis tacuit iuuenum certamina, Colchos?

Quis non Argolico defleuit Pergamon igni

Inpositam et tristi natorum funere matrem

20

Auersumue diem sparsumue in semina dentem?

Quis non periurae doluit mendacia puppis,

Desertam uacuo Minoida litore questus?

Quicquid et antiquum iactata est fabula carmen.

Fortius ignotas molimur pectore curas:

25

Qui tanto motus operi, quae causa perennis

Explicet in densum flammas et trudat ab imo

Ingenti sonitu moles et proxima quaeque

Ignibus irriguis urat, mens carminis haec est.

Principio ne quem capiat fallacia uatum

30

Sedes esse dei tumidisque e faucibus ignem

Vulcani ruere et clausis resonare cauernis

Festinantis opus. non est tam sordida diuis

Cura neque extremas ius est demittere in artes

Sidera: subducto regnant sublimia caelo

35

Illa neque artificum curant tractare laborem.

Discrepat a prima facies haec altera uatum:

Illis Cyclopas memorant fornacibus usos,

Cum super incudem numerosa in uerbera fortes

Horrendum magno quaterent sub pondere fulmen

40

Armarentque Iouem; turpe et sine pignore carmen.

Proxima uiuaces Aetnaei uerticis ignes

Impia sollicitat Phlegraeis fabula castris.

Temptauere, nefas, olim detrudere mundo

Sidera captiuique Iouis transferre gigantes

45

Imperium et uicto leges inponere caelo.

His natura sua est aluo tenus, ima per orbes

Squameus intortos sinuat uestigia serpens.

Construitur magnis ad proelia montibus agger:

Pelion Ossa grauat summus premit Ossan Olympus.

50

Iam coaceruatas nituntur scandere moles,

Impius et miles metuentia comminus astra

Prouocat, infestus cunctos ad proelia diuos

Prouocat admotis *que tertia* sidera signis:

Iuppiter et caelo metuit dextramque coruscam

55

Armatus flamma remouet caligine mundum.

Incursant uasto primum clamore gigantes.

Hinc magno tonat ore pater geminantque fauentes

Vndique discordi sonitum simul agmine uenti;

Densa per attonitas rumpuntur fulmina nubes,

60

Atque in bellandum quae cuique potentia diuum

In commune uenit; iam patri dextera Pallas

Et Mars laeuus erat, iam cetera turba deorum

Stant utrimque secus; ualidos tum Iuppiter ignis

Increpat et iunctos proturbat fulmine montes.

65

Illinc deuictae uerterunt terga ruina

Infestae diuis acies atque impius hostis

Praeceps cum castris agitur materque iacentis

Impellens uictos. tum pax est reddita mundo,

*Tum liber cessat uenit per sidera caelum*

70

Defensique decus mundi nunc redditur astris.

Gurgite Trinacrio morientem Iuppiter Aetna

Obruit Enceladon, uasto qui pondere montis

Aestuat et petulans expirat faucibus ignem.

Haec est mendosae uulgata licentia famae.

75

Vatibus ingenium est, hinc audit nobile carmen;

Plurima pars scenae rerum est fallacia uatum:

Sub terris nigros uiderunt carmine manes

Atque inter cineres Ditis pallentia regna;

Mentiti naues Stygias undasque calentes.

80

Hi Tityon poena strauere in iugera foedum;

Sollicitant illi te circum, Tantale, pomis

Sollicitantque siti; Minos, tuaque, Aeace, in umbris

Iura canunt idemque rotant Ixionis orbem.

Quicquid et interius falsi sibi conscia terra;

85

Nec tu, terra, satis: speculantur numina diuum

Nec metuunt oculos alieno admittere caelo.

Norunt bella deum, norunt abscondita nobis

Coniugia et falsa quotiens sub imagine peccet

Taurus in Europen, in Ledam candidus ales

90

Iuppiter, ut Danaae pretiosus fluxerit imber.

Debita carminibus libertas ista, sed omnis

In uero mihi cura: canam quo feruida motu

Aestuet Aetna nouosque rapax sibi congerat ignes.

Quacumque inmensus se terrae porrigit orbis

95

Extremique maris curuis incingitur undis,

Non totum ex solido est, denso namque omnis hiatu

Secta est intus humus penitusque cauata latebris

Exiles suspensa uias agit; utque animanti

Per tota errantes percurrunt corpora uenae

100

Ad uitam sanguis omnis qua commeat, isdem

Terra foraminibus conceptas digerit auras.

Scilicet aut olim diuiso corpore mundi

In maria ac terras et sidera, sors data caelo

Prima, secuta maris, deseditque infima tellus,

105

Sed tortis rimosa cauis et, qualis aceruus

Exilit imparibus iactis ex tempore saxis

Vt crebro introrsus spatio *uacat acta* charibdis

Pendeat in sese, simili quoque terra figura

In tenuis laxata uias non omnis in artum

110

Nec stipata coit; siue illi causa uetustas

Nec nata est facies; seu liber spiritus intra

Effugiens molitur iter; seu nympha perenni

Edit humum fluuio furtimque obstantia mollit;

Aut etiam inclusi solidum uicere uapores

115

Atque igni quaesita uia est; siue omnia certis

Pugnauere locis: non est hic causa docenda,

Dum stet opus causae. quis enim non credit inanis

Esse sinus penitus, tantos emergere fontis

Cum uidet ac totiens imo se mergere hiatu?

120

*Nam ille ex tenui uocemque agat apta* necesse est

Confluuia errantes arcessant undique uenas

*Et trahat ex pleno quod fortem contrahat amnem*.

Flumina quin etiam latis currentia riuis

Occasus habuere suos: aut illa uorago

125

Derepta in praeceps fatali condidit ore,

Aut occulta fluunt tectis adoperta cauernis

Atque inopinatos referunt procul edita cursus.

Quod nisi diuersos emittat terra canales

Hospitium fluuium haud sit semita nulla profecto

130

Fontibus et riuis constet uia pigraque tellus

Conferta in solidum segni sub pondere cesset.

Quod si praecipiti conduntur flumina terra,

Condita si redeunt, si quaedam incognita surgunt,

Haud mirum clausis etiam si libera uentis

135

Spiramenta latent. Certis tibi pignora rebus

Atque oculis haesura tuis dabit ordine tellus.

Inmensos plerumque sinus et iugera pessum

Intercepta licet densaeque abscondita nocti

Prospectare: procul chaos ac sine fine ruinae.

140

Cernis et in siluis spatiosa cubilia retro

Antraque demersas penitus fodisse latebras;

Incomperta uia est, aer tantum effluit intra

 

..............................

Argumenta dabunt ignoti uera profundi:

Tu modo subtiles animo duce percipe causas

145

Occultamque fidem manifestis abstrahe rebus.

Nam quo liberior quoque est animosior ignis

Semper in inclusis, nec uentis segnior ira est

Sub terra, penitusque nouent hoc plura necesse est,

Vincla magis soluant, magis hoc obstantia pellant.

150

Nec tamen in rigidos exit contenta canales

Vis animae flammaeue; ruit qua proxima cedunt

Obliquumque secat qua uisa tenerrima claustra.

Hinc terrae tremor, hinc motus, ubi densus hiantes

Spiritus exagitat uenas cessantiaque urget.

155

Quod si spissa foret, solido si staret in omni,

Nulla daret miranda sui spectacula tellus,

Pigraque et in pondus conferta immobilis esset.

Sed summis si forte putas concrescere claustris

Tantum opus et subitis alimentum uiribus, ora

160

Qua patula in promptu cernis uastosque recessus,

Falleris et nondum <in> certo tibi lumine res est.

Namque illuc, quodcumque uacans hiat, impetus omnis,

At sese introitu soluunt adituque patenti

Conceptae languent uires animosque remittunt.

165

Quippe, ubi quod teneat uentos acuatque morantis

In uacuo defit, cessant, tantumque profundi

Explicat errantis et in ipso limine tardat.

Angustis opus est, ut turbent, faucibus: illic

Feruet opus densaque premit premiturque ruina

170

Nunc Euri Boreaeque Notus, nunc huius uterque.

Hinc uenti rabies, hinc saeuo quassa meatu

Fundamenta soli trepidant urbesque caducae.

Inde, neque est aliud -si fas est credere-, mundo

Venturam antiqui faciem, ueracius, omen.

175

Haec primo cum sit species naturaque terrae,

Introrsus cessante solo trahit undique uenas.

Aetna sui manifesta fides et proxima uero est.

Non illic duce me occultas scrutabere causas;

Occurrent oculis ipsae cogentque fateri.

180

Plurima namque patent illi miracula monti:

Hinc uasti terrent aditus merguntque profundo,

Porrigit hinc artus penitusque exaestuat intra,

Hinc scissae rupes obstant discordiaque ingens,

Inter opus nectunt aliae mediumque coercent

185

Pars igni domitae, pars ignes ferre coactae.

[Vt maior species et ne succurrat inanis]

Haec illi sedes tantarumque area rerum est,

187b

Haec operis uisenda sacri faciesque domusque.

Nunc opus artificem incendi causamque reposcit,

Non illam paruo aut tenui discrimine signes:

190

Mille sub exiguum uenient tibi pignora tempus.

Res oculos ducent, res ipsae credere cogent;

Quin etiam tactu moneant, contingere tuto

Si liceat; prohibent flammae custodiaque ignis

Illi operi est, arcent aditus diuinaque rerum

195

[Vt maior species et ne succurrat inanis]

Cura sine arbitrio est: eadem procul omnia cernes.

Nec tamen est dubium penitus quid torqueat Aetnam,

Aut quis mirandus tantae faber imperet arti.

Pellitur exustae glomeratus nimbus harenae,

200

Flagrantes properant moles, uoluuntur ab imo

Fundamenta, fragor tota nunc rumpitur Aetna,

Nunc fusca pallent incendia mixta ruina.

Ipse procul tantos miratur Iuppiter ignes,

Neue sepulta noui surgant in bella gigantes,

205

Neu Ditem regni pudeat, neu Tartara caelo

Vertat, in occulto *tantum tremit* omniaque extra

Congeries operit saxorum et putris harenae.

Quae nec sponte sua ueniunt nec corporis ullis

Sustentata cadunt robustis uiribus; omnes

210

Exagitant uenti turbas ac uertice saeuo

In densum collecta rotant uoluuntque profundo

-Hac causa expectata ruunt incendia montis-:

Spiritus inflatis nomen, languentibus aer.

Nam prope nequiquam per se est uiolentia flammae:

215

Ingenium uelox illi motusque perennis,

Verum opus auxilium est ut pellat corpora; nullus

Impetus est ipsi; qua spiritus imperat, audit;

Hic princeps magnoque sub hoc duce militat ignis.

Nunc quoniam in promptu est operis natura solique,

220

Vnde ipsi uenti, quae res incendia pascit,

Cur subito cohibent uires, quae causa silenti,

Subsequar: inmensus labor est sed fertilis idem,

Digna laborantis respondent praemia curis.

Non oculis solum pecudum miranda tueri

225

More nec effusos in humum graue pascere corpus,

Nosse fidem rerum dubiasque exquirere causas,

Ingenium sacrare caputque attollere caelo,

Scire quot et quae sint magno natalia mundo

Principia, occasus metuunt an saecula pergunt

230

Et firma aeterno religata est machina uinclo;

Solis scire modum et quanto minor orbita lunae,

Haec breuior cursu bis senos <ut> peruolet orbes,

Annuus ille meet, quae certo sidera currant

Ordine quaeue suos seruent incondita motus;

235

Scire uices etiam signorum et tradita iura

235b

(Sex cum nocte rapi, totidem cum luce referri),

Nubila cur caelo, terris denuntiet imbres,

Quo rubeat Phoebe, quo frater palleat, igni,

Tempora cur uarient anni, uer, prima iuuenta,

Cur aestate perit, cur aestas ipsa senescit

240

Autumnoque obrepit hiems et in orbe recurrit;

Axem scire Helices et tristem nosse cometen,

Lucifer unde micet, quaue Hesperus, unde Bootes,

Saturni quae stella tenax, quae Martia pugnax,

Quo rapiant nautae, quo sidere lintea tendant;

245

Scire uias maris et caeli praediscere cursus,

Quo uocet Orion, quo Sirius incubet index,

Et quaecumque iacent tanto miracula mundo

Non congesta pati nec aceruo condita rerum,

Sed manifesta notis certa disponere sede

250

Singula, diuina est animi ac iucunda uoluptas.

Sed prior haec homini cura est, cognoscere terram

Quaeque in ea miranda tulit natura notare:

Haec nobis magis adfinis caelestibus astris.

Nam quae mortali spes quaeue amentia maior,

255

In Iouis errantem regno perquirere uelle?

Tantum opus ante pedes transire ac perdere segne est.

Torquemur miseri in paruis premimurque labore,

276

Scrutamur rimas et uertimus omne profundum,

Quaeritur argenti semen, nunc aurea uena,

Torquentur flamma terrae ferroque domantur,

258

Dum sese pretio redimant, uerumque professae

Tum demum uilesque iacent inopesque relictae.

260

Noctes atque dies festinant arua coloni;

Callent rure manus; glebarum expendimus usum:

Fertilis haec segetique feracior, altera uiti,

Haec plantis humus, haec herbis dignissima tellus,

Haec dura et melior pecori siluisque fidelis,

265

Aridiora tenent oleae, sucosior ulmis

Grata. leues cruciant animos et corpora causae,

Horrea uti saturent, tumeant et dolea musto,

Plenaque desecto surgant faenilia campo:

Sic auidis semper quiduis est carius ipsis.

270

Implendus sibi quisque nobis est artibus: illae

Sunt animi fruges, haec rerum maxima merces,

Scire quid occulto terrae natura coercet,

Nullum fallere opus, non mutum cernere sacros

Aetnaei montis fremitus animosque furentis,

275

Non subito pallere sono, non credere subter

279

Caelestis migrasse minas aut Tartara rumpi,

280

Nosse quid intendat uentos, quid nutriat ignes,

Vnde repente quies et muto foedere pax sit.

 

..............................

Concrescant animi penitus; seu forte cauernae

Introitusque ipsi sorbent; seu terra minutis

Rara foraminibus tenues in se abstrahit auras

285

(Plenius hoc etiam, rigido quia uertice surgens,

Illinc infestis atque hinc obnoxia uentis,

Vndique diuersas admittere cogitur auras

Et coniuratis addit concordia uires);

Siue introrsus agunt nubes et nubilus auster,

290

Cum montis texere caput tergoque feruntur:

Praecipiti deiecta sono premit unda fugatque

Torpentes auras pulsataque corpora denset;

Tum, ueluti sonat aura diu Tritone canoro

(Pellit opus collectus aquae uictusque moueri

295

Spiritus et longas emugit bucina uoces)

Carmineque irriguo magnis cortina theatris

Imparibus numerosa modis canit arte regentis,

Quae tenuem impellens animam subremigat unda,

Haud aliter summota furens torrentibus aura

300

Pugnat in angusto et magnum commurmurat Aetna.

Credendum est etiam uentorum existere causas

Sub terra similis harum quas cernimus extra,

Vt, cum densa premant inter se corpora, turba

Elisa in uacuum fugiant et proxima secum

305

Momine torta trahant tuta dum sede resistant.

Quod si forte mihi quaedam discordia tecum est,

Principiis aliis credas consurgere uentos:

Non dubium rupes aliquas penitusque cauernas

Proruere ingenti sonitu casuque propinquas

310

Diffugere impellique animas, hinc crescere uentos;

Aut umore etiam nebulas <se> effundere largo,

Vt campis agrisque solent quos adluit amnis:

Vallibus exoriens caligat nubilus aer,

Flumina parua ferunt auras, uis proxima uento est,

315

Eminus adspirat fortis sed uerberat umor.

Atque haec in uacuo si tanta potentia rorum est,

Hoc plura efficiant infra clusique necesse est.

His igitur causis extra penitusque coactus

Exagitant uentos; pugnant in faucibus; arte

320

Pugnantis suffocat iter, uelut unda profundo

Terque quaterque exhausta graues ubi perbibit euros,

Ingeminant fluctus et primos ultimus urget,

Haud secus adstrictus certamine tenditur ictu

Spiritus inuoluensque suo sibi pondera nisu

325

Densa per ardentes exercet corpora uires

Et, quacumque iter est, properat transitque morantem,

Donec confluuio, ueluti siponibus actus,

Exilit atque furens tota uomit igneus Aetna.

Quod si forte putas isdem decurrere uentos

330

Faucibus atque isdem pulsos remeare, notandas

Res oculis locus ipse dabit cogetque negare.

Quamuis caeruleo siccus Ioue fulgeat aether

Purpureoque rubens surgat iubar aureus ostro,

Illinc obscura semper caligine nubes,

335

Pigraque diffuso circum stupet humida uultu,

Prospectans sublimis opus uastosque recessus.

Non illam *uidet* Aetna nec ullo intercipit aestu:

Obsequitur quacumque iubet leuis aura reditque.

Placantes etiam caelestia numina ture

340

Summo cerne iugo, uel qua liberrimus Aetnae

Introspectus hiat tantarum <in> semina rerum,

Si nihil irritet flammas stupeatque profundum.

Hinc igitur cernis torrens ut spiritus ille,

Qui rupes terramque uorat, qui fulminat ignes,

345

Cum rexit uires et praeceps flexit habenas,

Praesertim ipsa suo decliuia pondere numquam

Corpora deripiat ualidoque absorbeat actu?

Quod si fallor, abest species tantusque ruinis

Impetus adtentos oculorum transfugit ictus,

350

*Nec leuitas tantos igitur* ferit aura mouetque

 

..............................

Sparsa liquore manus sacros ubi uentilat ignis,

Verberat aura tamen pulsataque corpora nostris

Incursant: adeo in tenui uim causa repellit

 

..............................

Non cinerem stipulamue leuem, non arida sorbet

355

Gramina, non tenuis *plantis humus excita predas*.

Surgit adoratis sublimis fumus ab aris:

Tanta quies illi est et pax innoxia rapti.

Siue peregrinis igitur propriisue potentes

Coniurant animae causis, ille impetus ignes

360

Et montis partes atra subiectat harena,

Vastaque concursu trepidantia saxa fragoris

Ardentisque simul flammas ac fulmina rumpunt,

Haud aliter quam, cum prono iacuere sub austro

Aut aquilone fremunt siluae, dant bracchia nodo

365

Implicitae ac serpunt iunctis incendia ramis.

Nec te decipiant stolidi mendacia uulgi,

Exhaustos cessare sinus, dare tempora rursus

Vt rapiant uires repetantque in proelia uicti;

Pelle nefas animo mendacemque exue famam.

370

Non est diuinis tam sordida rebus egestas,

Nec paruas mendicat opes nec conrogat auras.

Praesto sunt operae, uentorum examina, semper:

Causa latet quae rumpat iter cogatque morari.

Saepe premit fauces magnis exstructa ruinis

375

Congeries clauditque uias luctamine ab imo

Et spisso ueluti tecto sub pondere pressat

*Haud similis teneros cursu*: tum frigida monti

Desidia est tutoque licet descendere fauces.

Post, ubi conualuere mora, uelocius urgent,

380

Pellunt oppositi moles ac uincula rumpunt,

Quicquid in obliquum est, frangunt iter, acrior ictu

Impetus exoritur, magnis operata rapinis

Flamma micat latosque ruens exundat in agros.

Sic cessata diu referunt spectacula uenti.

385

Nunc superant quaecumque creant incendia siluae.

Quae flammas alimenta uocent, quid nutriat Aetnam

 

..............................

Incendi poterunt. illis uernacula claustris

Materia adpositumque igni genus utile terrae est.

Vritur assidue calidus nunc sulphuris umor,

390

Nunc spissus crebro praebetur alumine sucus,

Pingue bitumen adest et quicquid comminus acris

Irritat flammas: illius corporis Aetna est.

Atque hanc materiam penitus discurrere fontes

Infectae testantur aquae radice sub ipsa.

395

Pars oculis manifesta iacet, quae robore dura est

Ac lapis: in pingui feruent incendia suco.

Quin etiam uarie quaedam sine nomine saxa

Toto monte liquent; illis custodia flammae

Vera tenaxque data est, sed maxima causa molaris

400

Illius incendi lapis est: hic uindicat Aetnam.

Quem si forte manu teneas ac robore cernas

Nec feruere putes ignem nec spargere posse,

Sed simul ac ferro quaeras, respondet et ictu

Scintillat dolor. hunc multis circum inice flammis

405

Et patere extorquere animos atque exue robur:

Fundetur ferro citius, nam mobilis illi

Et metuens natura mali est, ubi cogitur igni;

Sed simul atque hausit flammas, non tutior haustis

Vlla domus, seruans aciem duransque tenaci

410

Saepta fide: tanta est illi patientia uicto.

Vix umquam perdit uires atque euomit ignem;

Totus enim denso stipatus robore, tarde

Per tenuis admissa uias incendia nutrit

Cunctanterque eadem et pigre concepta remittit.

415

Nec tamen hoc uno, quod montis plurima pars est,

Vincit et incendi causam tenet ille: profecto

Miranda est lapidis uiuax animosaque uirtus.

Cetera materies quaecumque est fertilis igni,

Vt semel accensa est, moritur nec restat in illa

420

Quod repetas, tantum cinis et sine semine terra est;

Hic semel atque iterum patiens ac mille perhaustis

Ignibus instaurat uires nec desinit ante

Quam leuis excocto defecit robore pumex

In cineremque putresque iacet dilapsus harenas.

425

Cerne *locis etiam* similes arsisse cauernas:

Illic materiae nascentis copia maior,

Sed genus hoc lapidis (certissima signa coloris)

Quod nullas adiunxit opes, elanguit ignis.

Discitur indiciis flagrasse Aenaria quondam,

430

Nunc extincta super; testisque Neapolin inter

Et Cumas locus est, multis iam frigidus annis,

Quamuis aeternum pingui scatet ubere sulphur

(In mercem legitur, tanto est fecundius Aetna).

Insula, cui nomen facies dedit ipsa Rotunda,

435

Sulphure non solum nec obesa bitumine terra est,

Et lapis adiutat generandis ignibus aptus,

Sed raro fumat, quin uix, si accenditur, ardet,

In breue mortales flammas quod copia nutrit.

In sola durant Vulcani nomine sacra,

440

Pars tamen incendi maior refrixit, et alto

Iactatas recipit classes portuque tuetur;

Quae restat minor est diues satis ubere terrae,

Sed non Aetnaeis uires quas conferat illi.

Atque haec ipsa tamen iam quondam exstincta fuisset,

445

Ni furtim adgereret Siculi uicinia montis

Materiam siluamque suam pressoue canali

Huc illuc ageret uentos et pasceret ignes.

Sed melius res ipsa notis spectataque ueris

Occurrit signis nec temptat fallere testem.

450

Nam circa latera atque imis radicibus Aetnae

Candentes efflant lapides disiectaque saxa

Intereunt, uenis manifesto ut cernere possis

Pabula et ardendi causam lapidem esse molarem,

Cuius defectus ieiunos conficit ignis.

455

Ille, ubi collegit flammas, iacit et simul ictu

Materiam accendit cogitque liquescere secum.

Haud equidem mirum <in> facie qua cernimus extra

Si lenitur opus: res stat; magis uritur illic

Sollicitatque magis uicina incendia saxum

460

Certaque uenturae praemittit pignora flammae.

Nam simul atque mouet uires turbamque minatur,

Diffugit extemploque solum trahit *ictaque ramis*

Et graue sub terra murmur denuntiat ignes.

Tum pauidum fugere et sacris concedere rebus

465

Par erit: e tuto speculaberis omnia colli.

Nam subito efferuent onerosa incendia raptis,

Accensae subeunt moles truncaeque ruinae

Prouoluunt atque atra sonant examina harenae.

Illinc incertae facies hominumque figurae:

470

Pars lapidum domita est, stanti pars robore pugnat

Nec recipit flammas; hinc indefensus anhelat

Atque aperit se hosti, decrescit spiritus illi,

Haud aliter quam cum laeto deuicta tropaeo

Prona iacet campis acies et castra sub ipsa.

475

Tum si quis lapidum summo pertabuit igni,

Asperior *sopitaes* et quaedam sordida faex est,

Qualem purgato cernis desidere ferro.

Verum ubi paulatim exiluit sublata caducis

Congeries saxis, angusto uertice surgens,

480

Hic ueluti in fornace lapis torretur et omnis

Exustus penitus uenis subit altius umor;

Amissis opibus leuis et sine pondere pumex

Excutitur. liquor ille magis feruere magisque

Fluminis in speciem mitis procedere tandem

485

Incipit ac pronis demittit collibus undas.

Illae paulatim bis sena in milia pergunt;

Quippe nihil reuocat, curuis nihil ignibus obstat,

Nulla tenet moles, frustra simul omnia pugnant;

Nunc siluae rupesque natant, nunc tecta, solumque

490

Ipsum adiutat opus faciemque sibi induit amnis.

Quod si forte cauis cunctatus uallibus haesit

-Vtpote inaequalis, uoluens, perpascitur agros-,

Ingeminant fluctus et stantibus increpat undis,

Sicut cum rapidum curuo mare cernimus aestu,

495

Ac primum tenuis undas agit *ulteriores*

Progrediens late diffunditur et *succernens*

Flumina consistunt ripis ac frigore durant

Paulatimque ignes coeunt ac flammea massis

Exuitur facies. tum prima ut quaeque rigescit

500

Effumat moles atque ipso pondere tracta

Voluitur ingenti strepitu praecepsque sonanti

Cum solido inflixa est, pulsatam dissipat ictus

Et, qua disclusa est, candenti robore fulget;

Scintillas procul ecce uides, procul ecce, ruentis:

505

Emicat examen plagis, ardentia saxa

Incolumi feruore cadunt. fert impetus ingens,

Symaethi quondam ut ripas traiecerit amnis:

*Vix iunctis quisquam fixo dimouerit illas*

Vicenos persaepe pedes iacet obruta moles.

510

Sed frustra certis disponere singula causis

Temptamus, si firma manet tibi fabula mendax,

Materiam ut credas aliam fluere igne, nec una

Flumina proprietate simul concrescere, siue

Commixtum lento flagrare bitumine sulphur:

515

Nam posse exusto cretam quoque robore fundi,

Et figulos huic esse fidem, dein frigoris usu

Duritiem reuocare suam et constringere uenas.

Sed signum commune leue est atque irrita causa

Quae trepidat: certo uerum tibi pignore constat.

520

Nam uelut arguti natura est aeris, et igni

Cum domitum est, constans eademque, et robore saluo,

Vtraque ut possis aeris cognoscere formam,

Haud aliter lapis ille tenet, seu forte madentes

Effluit in flammas siue est securus ab illis,

525

Conseruatque notas nec uultum perdidit ignis.

Quin etiam externus multos color ipse refellit,

Aut odor aut leuitas putris magis illa magisque:

Vna operis facies eadem perque omnia terra est.

Nec tamen infitior lapides ardescere certos,

530

Interius fluere accensos: haec propria uirtus.

Quin ipsis quaedam Siculi cognomina saxis

Imposuere *fridicas etiam* ipso nomine signant

Fusilis esse notae. numquam tamen illa liquescunt,

Quamuis materies foueat sucosior intus,

535

Ni penitus uenae fuerint commissa molari.

Quod si quis lapidis miratur fusile robur,

Cogitet obscuri uerissima dicta libelli,

Heraclite, tui: nihil insuperabile gigni

Omnia *quae rerum natura* semina iacta.

540

Seu nimium hoc mirum, densissima corpora saepe

Et solido uicina tamen compescimus igni.

Non animos aeris flammis succumbere cernis,

Lentitiem plumbum non exuit ipsaque ferri

Materies praedura tamen subuertitur igni

545

Spissaque suspensis fornacibus aurea saxa

Exsudant pretium? et quaedam fortasse profundo

Incomperta iacent similique obnoxia sorti.

Nec locus ingenio est: oculi te iudice uincent.

Nam lapis ille riget praeclususque ignibus obstat,

550

Si paruis torrere uelis caeloque patenti.

Candenti pressosque agedum fornace coerce:

Nec sufferre potest nec saeuum durat in hostem;

Vincitur et soluit uires captusque liquescit.

Quae maiora putas autem tormenta mouere

555

Posse manu, quae tanta putas incendia nostris

Sustentare opibus, quantis fornacibus Aetna

Vritur ac sacro nunquam non fertilis igni?

Hic non qui nostro feruet moderatior usu,

Sed caelo propior, uel quali Iuppiter ipse

560

Armatus flamma est. his uiribus additur ingens

Spiritus adstrictis elisus faucibus, ut cum

Fabriles operae rudibus contendere massis

Festinant, ignes quatiunt follesque trementes

Exanimant pressoque instigant agmine uentos.

565

Haec operis forma est, sic nobilis uritur Aetna:

Terra foraminibus uires trahit, urget in artum

Spiritus, incendi uis it per maxima saxa.

Magnificas laudes operosaque uisere templa

Diuitiis hominum aut sacris memorata uetustis

570

Traducti maria et terras per proxima fatis

Currimus atque auidi ueteris mendacia famae

Eruimus cunctasque libet percurrere gentes.

Nunc iuuat Ogygiis circumdata moenia Thebis

Cernere quae fratres, ille impiger, ille canorus,

 

..............................

575

Condere felicesque alieno intersumus aeuo.

Inuitata piis nunc carmine saxa lyraque,

Nunc gemina ex uno fumantia sacra uapore

Miramur septemque duces raptumque profundo.

Detinet Eurotas illic et Sparta Lycurgi

580

Et sacer in bellum numerus, sua turba regenti.

Nunc hic Cecropiae uariis spectantur Athenae

Carminibus gaudensque solum uictrice Minerua.

Excidit hic reduci quondam tibi, perfide Theseu,

Candida sollicito praemittere uela parenti;

585

Tu quoque Athenarum carmen, iam nobile sidus,

Erigone; sedes uestras Philomela canoris

Euocat in siluis, et tu, soror, hospita tectis

Acciperis; solis Tereus ferus exulat agris.

Miramur Troiae cineres et flebile uictis

590

Pergamon exstinctosque suo Phrygas Hectore; paruum

Conspicimus magni tumulum ducis; hic et Achilles

Impiger et uictus magni iacet Hectoris ultor.

Quin etiam Graiae fixos tenuere tabellae

Signaue: nunc Paphiae rorantes matre capilli,

595

Sub truce nunc parui ludentes Colchide nati,

Nunc tristes circa subiectae altaria ceruae

Velatusque pater, nunc gloria uiua Myronis

Et iam mille manus operum turbaeque morantur.

Haec uisenda putas terrae dubiusque marisque?

600

Artificis naturae ingens opus aspice; nulla

Tu tanta humanis rebus spectacula cernes

 

..............................

Praecipueque uigil feruens ubi Sirius ardet.

Insequitur miranda tamen sua fabula montem,

Nec minus ille pio quamquam sons nobilis igni est.

605

Nam quondam ruptis excanduit Aetna cauernis

Et, uelut euersis penitus fornacibus, ingens

Euecta in longum rapidis feruoribus unda,

Haud aliter quam cum saeuo Ioue fulgurat aether

Et nitidum obscura telum caligine torquet.

610

Ardebant agris segetes et mitia cultu

Iugera cum dominis, siluae collesque rubebant;

Vixdum castra putant hostem mouisse tremendum,

Et iam finitimae portas euaserat urbis.

Tum uero ut cuique est animus uiresque, rapina

615

Tutari conantur opes. gemit ille sub auro,

Colligit ille arma et stulta ceruice reponit,

Defectum raptis illum sua crimina tardant,

Hic uelox minimo properat sub pondere pauper,

Et, quod cuique fuit cari, fugit ipse sub illo.

620

Sed non incolumis dominum sua praeda secuta est;

Cunctantis uorat ignis et undique torret auaros,

Consequitur fugisse ratos et praemia captis

Concremat: haec nullis parsura incendia pascunt,

Vel solis parsura piis. namque, optima proles,

625

Amphinomus fraterque pari sub munere fortes,

Cum iam uicinis streperent incendia tectis,

Aspiciunt pigrumque patrem matremque senecta

Eheu defessos posuisse in limine membra.

Parcite, auara manus, dites attollere praedas:

630

Illis diuitiae solae materque paterque,

Hanc rapiunt praedam mediumque exire per ignem

Ipso dante fidem properant. o maxima rerum

Et merito pietas homini tutissima uirtus!

Erubuere pios iuuenes attingere flammae

635

Et quacumque ferunt illi uestigia cedunt.

Felix illa dies, illa est innoxia terra!

Dextra saeua tenent laeuaque incendia feruent;

Mille per obliquos ignis *fratremque triumphans*

Tutus uterque pio sub pondere sufficit illo

640

Et circa geminos auidus sibi temperat ignis.

Incolumes abeunt tandem et sua numina secum

Salua ferunt. illos mirantur carmina uatum,

Illos seposuit claro sub nomine Ditis,

Nec sanctos iuuenes attingunt sordida fata:

645

Securae cessere domus et iura piorum.

1

ruptique

ruptisque H V Γ