Vergilius Aeneis 7

Testo base di riferimento: M. Geymonat, 2008

Cura dell'edizione digitale: M. Gioseffi, S. Arrigoni, 2013

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,

Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;

Et nunc seruat honos sedem tuus, ossaque nomen

Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.

5

At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt

Aequora, tendit iter uelis portumque relinquit.

Aspirant aurae in noctem nec candida cursus

Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.

10

Proxima Circaeae raduntur litora terrae,

Diues inaccessos ubi Solis filia lucos

Assiduo resonat cantu tectisque superbis

Vrit odoratam nocturna in lumina cedrum

Arguto tenuis percurrens pectine telas.

15

Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum

Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,

Saetigerique sues atque in praesepibus ursi

Saeuire ac formae magnorum ululare luporum,

Quos hominum ex facie dea saeua potentibus herbis

20

Induerat Circe in uultus ac terga ferarum.

Quae ne monstra pii paterentur talia Troes

Delati in portus neu litora dira subirent,

Neptunus uentis impleuit uela secundis,

Atque fugam dedit et praeter uada feruida uexit.

25

Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto

Aurora in roseis fulgebat lutea bigis,

Cum uenti posuere omnisque repente resedit

Flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.

Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum

30

Prospicit. hunc inter fluuio Tiberinus amoeno

Verticibus rapidis et multa flauus harena

In mare prorumpit. uariae circumque supraque

Assuetae ripis uolucres et fluminis alueo

Aethera mulcebant cantu lucoque uolabant.

35

Flectere iter sociis terraeque aduertere proras

Imperat et laetus fluuio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora, rerum

Quis Latio antiquo fuerit status, aduena classem

Cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,

40

Expediam, et primae reuocabo exordia pugnae.

Tu uatem, tu, diua, mone. dicam horrida bella,

Dicam acies actosque animis in funera reges,

Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam

Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo,

45

Maius opus moueo. Rex arua Latinus et urbes

Iam senior longa placidas in pace regebat.

Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica

Accipimus; Fauno Picus pater, isque parentem

Te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.

50

Filius huic fato diuum prolesque uirilis

Nulla fuit, primaque oriens erepta iuuentast.

Sola domum et tantas seruabat filia sedes

Iam matura uiro, iam plenis nubilis annis.

Multi illam magno e Latio totaque petebant

55

Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis

Turnus, auis atauisque potens, quem regia coniunx

Adiungi generum miro properabat amore;

Sed uariis portenta deum terroribus obstant.

Laurus erat tecti medio in penetralibus altis

60

Sacra comam multosque metu seruata per annos,

Quam pater inuentam, primas cum conderet arces,

Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,

Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.

Huius apes summum densae (mirabile dictu)

65

Stridore ingenti liquidum trans aethera uectae

Obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis

Examen subitum ramo frondente pependit.

Continuo uates "externum cernimus" inquit

"Aduentare uirum et partis petere agmen easdem

70

Partibus ex isdem et summa dominarier arce."

Praeterea, castis adolet dum altaria taedis,

Et iuxta genitorem astat Lauinia uirgo,

Visa, nefas, longis comprendere crinibus ignem

Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,

75

Regalisque accensa comas, accensa coronam

Insignem gemmis; tum fumida lumine fuluo

Inuolui ac totis Vulcanum spargere tectis.

Id uero horrendum ac uisu mirabile ferri:

Namque fore illustrem fama fatisque canebant

80

Ipsam, sed populo magnum portendere bellum.

At rex sollicitus monstris oracula Fauni,

Fatidici genitoris, adit lucosque sub alta

Consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro

Fonte sonat saeuamque exhalat opaca mephitim.

85

Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus

In dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos

Cum tulit et caesarum ouium sub nocte silenti

Pellibus incubuit stratis somnosque petiuit,

Multa modis simulacra uidet uolitantia miris

90

Et uarias audit uoces fruiturque deorum

Colloquio atque imis Acheronta affatur Auernis.

Hic et tum, pater ipse petens responsa Latinus

Centum lanigeras mactabat rite bidentis,

Atque harum effultus tergo stratisque iacebat

95

Velleribus: subita ex alto uox reddita luco est:

"Ne pete conubiis natam sociare Latinis,

O mea progenies, thalamis neu crede paratis;

Externi uenient: generi, qui sanguine nostrum

Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes

100

Omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens

Aspicit Oceanum, uertique regique uidebunt."

Haec responsa patris Fauni monitusque silenti

Nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,

Sed circum late uolitans iam Fama per urbes

105

Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes

Gramineo ripae religauit ab aggere classem.

Aeneas primique duces et pulcher Iulus

Corpora sub ramis deponunt arboris altae,

Instituuntque dapes et adorea liba per herbam

110

Subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)

Et Cereale solum pomis agrestibus augent.

Consumptis hic forte aliis, ut uertere morsus

Exiguam in Cererem penuria adegit edendi,

Et uiolare manu malisque audacibus orbem

115

Fatalis crusti patulis nec parcere quadris:

"Heus, etiam mensas consumimus" inquit Iulus,

Nec plura, alludens. ea uox audita laborum

Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore

Eripuit pater ac stupefactus numine pressit.

120

Continuo "salue fatis mihi debita tellus

Vosque" ait "o fidi Troiae saluete penates:

Hic domus, haec patria est. genitor mihi talia namque

(Nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:

"Cum te, nate, fames ignota ad litora uectum

125

Accisis coget dapibus consumere mensas,

Tum sperare domos defessus, ibique memento

Prima locare manu molirique aggere tecta."

Haec erat illa fames, haec nos suprema manebat

Exitiis positura modum. ******************

130

Quare agite et primo laeti cum lumine solis

Quae loca, quiue habeant homines, ubi moenia gentis,

Vestigemus et a portu diuersa petamus.

Nunc pateras libate Ioui precibusque uocate

Anchisen genitorem, et uina reponite mensis."

135

Sic deinde effatus frondenti tempora ramo

Implicat et geniumque loci primamque deorum

Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur

Flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa

Idaeumque Iouem Phrygiamque ex ordine matrem

140

Inuocat, et duplicis caeloque Ereboque parentis.

Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto

Intonuit, radiisque ardentem lucis et auro

Ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.

Diditur hic subito Troiana per agmina rumor

145

Aduenisse diem quo debita moenia condant.

Certatim instaurant epulas atque omine magno

Crateras laeti statuunt et uina coronant.

Postera cum prima lustrabat lampade terras

Orta dies, urbem et finis et litora gentis

150

Diuersi explorant: haec fontis stagna Numici,

Hunc Thybrim fluuium, hic fortis habitare Latinos.

Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni

Centum oratores augusta ad moenia regis

Ire iubet, ramis uelatos Palladis omnis,

155

Donaque ferre uiro pacemque exposcere Teucris.

Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur

Passibus. ipse humili designat moenia fossa

Moliturque locum, primasque in litore sedes

Castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.

160

Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum

Ardua cernebant iuuenes muroque subibant.

Ante urbem pueri et primaeuo flore iuuentus

Exercentur equis domitantque in puluere currus,

Aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis

165

Spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt:

Cum praeuectus equo longaeui regis ad auris

Nuntius ingentis ignota in ueste reportat

Aduenisse uiros. ille intra tecta uocari

Imperat et solio medius consedit auito.

170

Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis

Vrbe fuit summa, Laurentis regia Pici,

Horrendum siluis et religione parentum.

Hic sceptra accipere et primos attollere fascis

Regibus omen erat; hoc illis curia templum,

175

Hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso

Perpetuis soliti patres considere mensis.

Quin etiam ueterum effigies ex ordine auorum

Antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus

Vitisator curuam seruans sub imagine falcem,

180

Saturnusque senex Ianique bifrontis imago

Vestibulo astabant, aliique ab origine reges,

Martiaque ob patriam pugnando uulnera passi.

Multaque praeterea sacris in postibus arma,

Captiui pendent currus curuaeque secures

185

Et cristae capitum et portarum ingentia claustra

Spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.

Ipse Quirinali lituo paruaque sedebat

Succinctus trabea laeuaque ancile gerebat

Picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx

190

Aurea percussum uirga uersumque uenenis

Fecit auem Circe sparsitque coloribus alas.

Tali intus templo diuum patriaque Latinus

Sede sedens Teucros ad sese in tecta uocauit,

Atque haec ingressis placido prior edidit ore:

195

"Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem

Et genus, auditique aduertitis aequore cursum),

Quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis

Litus ad Ausonium tot per uada caerula uexit?

Siue errore uiae seu tempestatibus acti,

200

Qualia multa mari nautae patiuntur in alto,

Fluminis intrastis ripas portuque sedetis,

Ne fugite hospitium, neue ignorate Latinos

Saturni gentem haud uinclo nec legibus aequam,

Sponte sua ueterisque dei se more tenentem.

205

Atque equidem memini (fama est obscurior annis)

Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris

Dardanus Idaeas Phrygiae penetrauit ad urbes

Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.

Hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum

210

Aurea nunc solio stellantis regia caeli

Accipit et numerum diuorum altaribus auget."

Dixerat, et dicta Ilioneus sic uoce secutus:

"Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos

Atra subegit hiemps uestris succedere terris,

215

Nec sidus regione uiae litusue fefellit:

Consilio hanc omnes animisque uolentibus urbem

Afferimur pulsi regnis, quae maxima quondam

Extremo ueniens sol aspiciebat Olympo.

Ab Ioue principium generis, Ioue Dardana pubes

220

Gaudet auo, rex ipse Iouis de gente suprema:

Troius Aeneas tua nos ad limina misit.

Quanta per Idaeos saeuis effusa Mycenis

Tempestas ierit campos, quibus actus uterque

Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,

225

Audiit et si quem tellus extrema refuso

Summouet Oceano et si quem extenta plagarum

Quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.

Diluuio ex illo tot uasta per aequora uecti

Dis sedem exiguam patriis litusque rogamus

230

Innocuum et cunctis undamque auramque patentem.

Non erimus regno indecores, nec uestra feretur

Fama leuis tantique abolescet gratia facti,

Nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.

Fata per Aeneae iuro dextramque potentem,

235

Siue fide seu quis bello est expertus et armis:

Multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro

Praeferimus manibus uittas ac uerba precantia)

Et petiere sibi et uoluere adiungere gentes;

Sed nos fata deum uestras exquirere terras

240

Imperiis egere suis. hinc Dardanus ortus:

Huc repetit iussisque ingentibus urget Apollo

Tyrrhenum ad Thybrim et fontis uada sacra Numici.

Dat tibi praeterea fortunae parua prioris

Munera, reliquias Troia ex ardente receptas.

245

Hoc pater Anchises auro libabat ad aras,

Hoc Priami gestamen erat cum iura uocatis

More daret populis, sceptrumque sacerque tiaras

Iliadumque labor uestes." ******************

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus

250

Obtutu tenet ora soloque immobilis haeret,

Intentos uoluens oculos. nec purpura regem

Picta mouet nec sceptra mouent Priameia tantum

Quantum in conubio natae thalamoque moratur,

Et ueteris Fauni uoluit sub pectore sortem:

255

Hunc illum fatis externa ab sede profectum

Portendi generum paribusque in regna uocari

Auspiciis, huic progeniem uirtute futuram

Egregiam et totum quae uiribus occupet orbem.

Tandem laetus ait: "di nostra incepta secundent

260

Auguriumque suum! dabitur, Troiane, quod optas.

Munera nec sperno: non uobis rege Latino

Diuitis uber agri Troiaeue opulentia deerit.

Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupidost,

Si iungi hospitio properat sociusue uocari,

265

Adueniat, uultus neue exhorrescat amicos:

Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

Vos contra regi mea nunc mandata referte.

Est mihi nata, uiro gentis quam iungere nostrae

Non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo

270

Monstra sinunt; generos externis affore ab oris,

Hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum

Nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata

Et reor et, si quid ueri mens augurat, opto."

Haec effatus equos numero pater eligit omni

275

(Stabant ter centum nitidi in praesepibus altis):

Omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci

Instratos ostro alipedes pictisque tapetis:

Aurea pectoribus demissa monilia pendent,

Tecti auro fuluum mandunt sub dentibus aurum;

280

Absenti Aeneae currum geminosque iugalis

Semine ab aetherio flagrantis naribus ignem,

Illorum de gente patri quos daedala Circe

Supposita de matre nothos furata creauit.

Talibus Aeneadae donis dictisque Latini

285

Sublimes in equis redeunt pacemque reportant.

Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis

Saeua Iouis coniunx aurasque inuecta tenebat,

Et laetum Aenean classemque ex aethere longe

Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.

290

Moliri iam tecta uidet, iam fidere terrae,

Deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.

Tum quassans caput haec effundit pectore dicta:

"Heu stirpem inuisam et fatis contraria nostris

Fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis,

295

Num capti potuere capi? num incensa cremauit

Troia uiros? medias acies mediosque per ignis

Inuenere uiam. at, credo, mea numina tandem

Fessa iacent, odiis aut exsaturata quieui.

Quin etiam patria excussos infesta per undas

300

Ausa sequi et profugis toto me opponere ponto!

Absumptae in Teucros uires caelique marisque.

Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid uasta Charybdis

Profuit? optato conduntur Thybridis alueo

Securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem

305

Immanem Lapithum ualuit, concessit in iras

Ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,

Quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydone merente?

Ast ego, magna Iouis coniunx, nil linquere inausum

Quae potui infelix, quae memet in omnia uerti,

310

Vincor ab Aenea. quod si mea numina non sunt

Magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:

Flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo.

Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,

Atque immota manet fatis Lauinia coniunx:

315

At trahere atque moras tantis licet addere rebus,

At licet amborum populos exscindere regum.

Hac gener atque socer coeant mercede suorum:

Sanguine Troiano et Rutulo dotabere, uirgo,

Et Bellona manet te pronuba. nec face tantum

320

Cisseis praegnas ignis enixa iugalis;

Quin idem Veneri partus suus et Paris alter,

Funestaeque iterum recidiua in Pergama taedae."

Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petiuit;

Luctificam Allecto dirarum ab sede dearum

325

Infernisque ciet tenebris, cui tristia bella

Iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.

Odit et ipse pater Pluton, odere sorores

Tartareae monstrum: tot sese uertit in ora,

Tam saeuae facies, tot pullulat atra colubris.

330

Quam Iuno his acuit uerbis ac talia fatur:

"Hunc mihi da proprium, uirgo sata Nocte, laborem,

Hanc operam, ne noster honos infractaue cedat

Fama loco, neu conubiis ambire Latinum

Aeneadae possint Italosue obsidere finis.

335

Tu potes unanimos armare in proelia fratres

Atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis

Funereasque inferre faces, tibi nomina mille,

Mille nocendi artes. fecundum concute pectus,

Dissice compositam pacem, sere crimina belli;

340

Arma uelit poscatque simul rapiatque iuuentus."

Exim Gorgoneis Allecto infecta uenenis

Principio Latium et Laurentis tecta tyranni

Celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae,

Quam super aduentu Teucrum Turnique hymenaeis

345

Femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.

Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem

Conicit inque sinum praecordia ad intima subdit,

Quo furibunda domum monstro permisceat omnem.

Ille inter uestis et leuia pectora lapsus

350

Voluitur attactu nullo, fallitque furentem

Vipeream inspirans animam; fit tortile collo

Aurum ingens coluber, fit longae taenia uittae

Innectitque comas et membris lubricus errat.

Ac dum prima lues udo sublapsa ueneno

355

Pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem

Necdum animus toto percepit pectore flammam,

Mollius et solito matrum de more locutast,

Multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis:

"Exulibusne datur ducenda Lauinia Teucris,

360

O genitor, nec te miseret nataeque tuique?

Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet

Perfidus alta petens abducta uirgine praedo?

At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor,

Ledaeamque Helenam Troianas uexit ad urbes?

365

Quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum

Et consanguineo totiens data dextera Turno?

Si gener externa petitur de gente Latinis,

Idque sedet Faunique premunt te iussa parentis,

Omnem equidem sceptris terram quae libera nostris

370

Dissidet externam reor et sic dicere diuos.

Et Turno, si prima domus repetatur origo,

Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae."

His ubi nequiquam dictis experta Latinum

Contra stare uidet, penitusque in uiscera lapsum

375

Serpentis furiale malum totamque pererrat,

Tum uero infelix ingentibus excita monstris

Immensam sine more furit lymphata per urbem.

Ceu quondam torto uolitans sub uerbere turbo,

Quem pueri magno in gyro uacua atria circum

380

Intenti ludo exercent ille actus habena

Curuatis fertur spatiis; stupet inscia supra

Impubesque manus mirata uolubile buxum;

Dant animos plagae: non cursu segnior illo

Per medias urbes agitur populosque ferocis.

385

Quin etiam in siluas simulato numine Bacchi

Maius adorta nefas maioremque orsa furorem

Euolat et natam frondosis montibus abdit,

Quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,

Euhoe Bacche fremens, solum te uirgine dignum

390

Vociferans: etenim mollis tibi sumere thyrsos,

Te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.

Fama uolat, furiisque accensas pectore matres

Idem omnis simul ardor agit noua quaerere tecta:

Deseruere domos, uentis dant colla comasque;

395

Ast aliae tremulis ululatibus aethera complent

Pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas.

Ipsa inter medias flagrantem feruida pinum

Sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos

Sanguineam torquens aciem, toruumque repente

400

Clamat: "io matres, audite, ubi quaeque, Latinae:

Si qua piis animis manet infelicis Amatae

Gratia, si iuris materni cura remordet,

Soluite crinalis uittas, capite orgia mecum."

Talem inter siluas, inter deserta ferarum

405

Reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.

Postquam uisa satis primos acuisse furores

Consiliumque omnemque domum uertisse Latini,

Protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis

Audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem

410

Acrisioneis Danae fundasse colonis

Praecipiti delata Noto. locus Ardea quondam

Dictus auis, et nunc magnum manet Ardea nomen,

Sed fortuna fuit. tectis hic Turnus in altis

Iam mediam nigra carpebat nocte quietem.

415

Allecto toruam faciem et furialia membra

Exuit, in uultus sese transformat anilis

Et frontem obscenam rugis arat, induit albos

Cum uitta crinis, tum ramum innectit oliuae;

Fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos,

420

Et iuueni ante oculos his se cum uocibus offert:

"Turne, tot incassum fusos patiere labores,

Et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?

Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes

Abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.

425

I nunc, ingratis offer te, irrise, periclis;

Tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace Latinos.

Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,

Ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.

Quare age et armari pubem portisque moueri

430

Laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro

Consedere duces pictasque exure carinas.

Caelestum uis magna iubet. rex ipse Latinus,

Ni dare coniugium et dicto parere fatetur,

Sentiat et tandem Turnum experiatur in armis."

435

Hic iuuenis uatem irridens sic orsa uicissim

Ore refert: "classis inuectas Thybridis undam

Non, ut rere, meas effugit nuntius auris;

Ne tantos mihi finge metus. nec regia Iuno

Immemor est nostri. ******************

440

Sed te uicta situ uerique effeta senectus,

O mater, curis nequiquam exercet, et arma

Regum inter falsa uatem formidine ludit.

Cura tibi diuum effigies et templa tueri;

Bella uiri pacemque gerent quis bella gerenda."

445

Talibus Allecto dictis exarsit in iras.

At iuueni oranti subitus tremor occupat artus,

Deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris

Tantaque se facies aperit; tum flammea torquens

Lumina cunctantem et quaerentem dicere plura

450

Reppulit, et geminos erexit crinibus anguis,

Verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:

"En ego uicta situ, quam ueri effeta senectus

Arma inter regum falsa formidine ludit;

Respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,

455

Bella manu letumque gero." ********************

Sic effata facem iuueni coniecit et atro

Lumine fumantis fixit sub pectore taedas.

Olli somnum ingens rumpit pauor, ossaque et artus

Perfudit toto proruptus corpore sudor.

460

Arma amens fremit, arma toro tectisque requirit:

Saeuit amor ferri et scelerata insania belli,

Ira super: magno ueluti cum flamma sonore

Virgea suggeritur costis undantis aeni

Exsultantque aestu latices, furit intus aquai

465

Fumidus atque alte spumis exuberat amnis,

Nec iam se capit unda, uolat uapor ater ad auras.

Ergo iter ad regem polluta pace Latinum

Indicit primis iuuenum et iubet arma parari,

Tutari Italiam, detrudere finibus hostem;

470

Se satis ambobus Teucrisque uenire Latinisque.

Haec ubi dicta dedit diuosque in uota uocauit,

Certatim sese Rutuli exhortantur in arma.

Hunc decus egregium formae mouet atque iuuentae,

Hunc ataui reges, hunc claris dextera factis.

475

Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,

Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis,

Arte noua speculata locum, quo litore pulcher

Insidiis cursuque feras agitabat Iulus.

Hic subitam canibus rabiem Cocytia uirgo

480

Obicit et noto naris contingit odore,

Vt ceruum ardentes agerent; quae prima laborum

Causa fuit belloque animos accendit agrestis.

Ceruus erat forma praestanti et cornibus ingens,

Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum

485

Nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent

Armenta et late custodia credita campi.

Assuetum imperiis soror omni Siluia cura

Mollibus intexens ornabat cornua sertis,

Pectebatque ferum puroque in fonte lauabat.

490

Ille manum patiens mensaeque assuetus erili

Errabat siluis rursusque ad limina nota

Ipse domum sera quamuis se nocte ferebat.

Hunc procul errantem rabidae uenantis Iuli

Commouere canes, fluuio cum forte secundo

495

Deflueret ripaque aestus uiridante leuaret.

Ipse etiam eximiae laudis succensus amore

Ascanius curuo derexit spicula cornu;

Nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo

Perque uterum sonitu perque ilia uenit harundo.

500

Saucius at quadripes nota intra tecta refugit

Successitque gemens stabulis, questuque cruentus

Atque imploranti similis tectum omne replebat.

Siluia prima soror palmis percussa lacertos

Auxilium uocat et duros conclamat agrestis.

505

Olli (pestis enim tacitis latet aspera siluis)

Improuisi adsunt, hic torre armatus obusto,

Stipitis hic grauidi nodis; quod cuique repertum

Rimanti telum ira facit. uocat agmina Tyrrhus,

Quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis

510

Scindebat rapta spirans immane securi.

At saeua e speculis tempus dea nacta nocendi

Ardua tecta petit stabuli et de culmine summo

Pastorale canit signum cornuque recuruo

Tartaream intendit uocem, qua protinus omne

515

Contremuit nemus et siluae insonuere profundae;

Audiit et Triuiae longe lacus, audiit amnis

Sulpurea Nar albus aqua fontesque Velini,

Et trepidae matres pressere ad pectora natos.

Tum uero ad uocem celeres, qua bucina signum

520

Dira dedit, raptis concurrunt undique telis

Indomiti agricolae, nec non et Troia pubes

Ascanio auxilium castris effundit apertis.

Derexere acies. non iam certamine agresti

Stipitibus duris agitur sudibusue praeustis,

525

Sed ferro ancipiti decernunt atraque late

Horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent

Sole lacessita et lucem sub nubila iactant:

Fluctus uti primo coepit cum albescere uento,

Paulatim sese tollit mare et altius undas

530

Erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.

Hic iuuenis primam ante aciem stridente sagitta,

Natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,

Sternitur; haesit enim sub gutture uulnus et udae

Vocis iter tenuemque inclusit sanguine uitam.

535

Corpora multa uirum circa seniorque Galaesus,

Dum paci medium se offert, iustissimus unus

Qui fuit Ausoniisque olim ditissimus aruis:

Quinque greges illi balantum, quina redibant

Armenta, et terram centum uertebat aratris.

540

Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,

Promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum

Imbuit et primae commisit funera pugnae,

Deserit Hesperiam et caeli conuersa per auras

Iunonem uictrix affatur uoce superba:

545

"En, perfecta tibi bello discordia tristi;

Dic in amicitiam coeant et foedera iungant.

Quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros,

Hoc etiam his addam, tua si mihi certa uoluntas:

Finitimas in bella feram rumoribus urbes,

550

Accendamque animos insani Martis amore

Vndique ut auxilio ueniant; spargam arma per agros."

Tum contra Iuno: "terrorum et fraudis abundest:

Stant belli causae, pugnatur comminus armis,

Quae fors prima dedit sanguis nouus imbuit arma.

555

Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos

Egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.

Te super aetherias errare licentius auras

Haud pater ille uelit, summi regnator Olympi.

Cede locis. ego, si qua super fortuna laborum est,

560

Ipsa regam." talis dederat Saturnia uoces,

Illa autem attollit stridentis anguibus alas

Cocytique petit sedem supera ardua linquens.

Est locus Italiae medio sub montibus altis,

Nobilis et fama multis memoratus in oris,

565

Ampsancti ualles; densis hunc frondibus atrum

Vrget utrimque latus nemoris, medioque fragosus

Dat sonitum saxis et torto uertice torrens.

Hic specus horrendum et saeui spiracula Ditis

Monstrantur, ruptoque ingens Acheronte uorago

570

Pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,

Inuisum numen, terras caelumque leuabat.

Nec minus interea extremam Saturnia bello

Imponit regina manum. ruit omnis in urbem

Pastorum ex acie numerus, caesosque reportant

575

Almonem puerum foedatique ora Galaesi,

Implorantque deos obtestanturque Latinum.

Turnus adest medioque in crimine caedis et igni

Terrorem ingeminat: Teucros in regna uocari,

Stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.

580

Tum quorum attonitae Baccho nemora auia matres

Insultant thiasis (neque enim leue nomen Amatae)

Vndique collecti coeunt Martemque fatigant.

Ilicet infandum cuncti contra omina bellum,

Contra fata deum peruerso numine poscunt.

585

Certatim regis circumstant tecta Latini;

Ille uelut pelago rupes immota resistit,

Vt pelagi rupes magno ueniente fragore,

Quae sese multis circum latrantibus undis

Mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum

590

Saxa fremunt laterique illisa refunditur alga.

Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas

Consilium, et saeuae nutu Iunonis eunt res,

Multa deos aurasque pater testatus inanis:

"Frangimur heu fatis" inquit "ferimurque procella!

595

Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas,

O miseri. te, Turne, nefas, te triste manebit

Supplicium, uotisque deos uenerabere seris.

Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus

Funere felici spolior." nec plura locutus

600

Saepsit se tectis rerumque reliquit habenas.

Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes

Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum

Roma colit, cum prima mouent in proelia Martem,

Siue Getis inferre manu lacrimabile bellum

605

Hyrcanisue Arabisue parant, seu tendere ad Indos

Auroramque sequi Parthosque reposcere signa:

Sunt geminae Belli portae (sic nomine dicunt)

Religione sacrae et saeui formidine Martis;

Centum aerei claudunt uectes aeternaque ferri

610

Robora, nec custos absistit limine Ianus:

Has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,

Ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino

Insignis reserat stridentia limina consul,

Ipse uocat pugnas; sequitur tum cetera pubes,

615

Aereaque assensu conspirant cornua rauco.

Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus

More iubebatur tristisque recludere portas.

Abstinuit tactu pater auersusque refugit

Foeda ministeria, et caecis se condidit umbris.

620

Tum regina deum caelo delapsa morantis

Impulit ipsa manu portas, et cardine uerso

Belli ferratos rumpit Saturnia postis.

Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante;

Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis

625

Puluerulentus equis furit; omnes arma requirunt

Pars leuis clipeos et spicula lucida tergent

Aruina pingui subiguntque in cote securis;

Signaque ferre iuuat sonitusque audire tubarum.

Quinque adeo magnae positis incudibus urbes

630

Tela nouant, Atina potens Tiburque superbum,

Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.

Tegmina tuta cauant capitum flectuntque salignas

Vmbonum cratis; alii thoracas aenos

Aut leuis ocreas lento ducunt argento;

635

Vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri

Cessit amor; recoquunt patrios fornacibus ensis.

Classica iamque sonant, it bello tessera signum.

Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis

Ad iuga cogit equos, clipeumque auroque trilicem

640

Loricam induitur fidoque accingitur ense.

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete

Qui bello exciti reges, quae quemque secutae

Complerint campos acies, quibus Itala iam tum

Floruerit terra alma uiris, quibus arserit armis;

645

Et meministis enim, diuae, et memorare potestis;

Ad nos uix tenuis famae perlabitur aura.

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris

Contemptor diuum Mezentius agminaque armat.

Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter

650

Non fuit excepto Laurentis corpore Turni;

Lausus, equum domitor debellatorque ferarum

Ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos

Mille uiros, dignus patriis qui laetior esset

Imperiis et cui pater haud Mezentius esset

655

Post hos insignem palma per gramina currum

Victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro

Pulcher Auentinus, clipeoque insigne paternum

Centum anguis cinctamque gerit serpentibus Hydram;

Collis Auentini silua quem Rhea sacerdos

660

Furtiuum partu sub luminis edidit oras,

Mixta deo mulier, postquam Laurentia uictor

Geryone exstincto Tirynthius attigit arua,

Tyrrhenoque boues in flumine lauit Hiberas.

Pila manu saeuosque gerunt in bella dolones,

665

Et tereti pugnant mucrone ueruque Sabello.

Ipse pedes, tegimen torquens immane leonis,

Terribili impexum saeta cum dentibus albis

Indutus capiti, sic regia tecta subibat,

Horridus Herculeoque umeros innexus amictu.

670

Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,

Fratris Tiburti dictam cognomine gentem,

Catillusque acerque Coras, Argiua iuuentus,

Et primam ante aciem densa inter tela feruntur:

Ceu duo nubigenae cum uertice montis ab alto

675

Descendunt Centauri Homolen Othrymque niualem

Linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens

Silua locum et magno cedunt uirgulta fragore.

Nec Praenestinae fundator defuit urbis,

Vulcano genitum pecora inter agrestia regem

680

Inuentumque focis omnis quem credidit aetas,

Caeculus. hunc legio late comitatur agrestis:

Quique altum Praeneste uiri quique arua Gabinae

Iunonis gelidumque Anienem et roscida riuis

Hernica saxa colunt, quos diues Anagnia pascis,

685

Quos, Amasene pater. non illis omnibus arma

Nec clipei currusue sonant; pars maxima glandes

Liuentis plumbi spargit, pars spicula gestat

Bina manu, fuluosque lupi de pelle galeros

Tegmen habent capiti; uestigia nuda sinistri

690

Instituere pedis, crudus tegit altera pero.

At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,

Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,

Iam pridem resides populos desuetaque bello

Agmina in arma uocat subito ferrumque retractat.

695

Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos,

Hi Soractis habent arces Flauiniaque arua

Et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.

Ibant aequati numero regemque canebant:

Ceu quondam niuei liquida inter nubila cycni

700

Cum sese e pastu referunt et longa canoros

Dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe

Pulsa palus. *****************************

Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto

Misceri putet, aeriam sed gurgite ab alto

705

Vrgeri uolucrum raucarum ad litora nubem.

Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum

Agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,

Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens

Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.

710

Vna ingens Amiterna cohors priscique Quirites,

Ereti manus omnis oliuiferaeque Mutuscae;

Qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,

Qui Tetricae horrentis rupes montemque Seuerum

Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae,

715

Qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit

Nursia, et Ortinae classes populique Latini,

Quosque secans infaustum interluit Allia nomen:

Quam multi Libyco uoluuntur marmore fluctus

Saeuus ubi Orion hibernis conditur undis,

720

Vel cum sole nouo densae torrentur aristae

Aut Hermi campo aut Lyciae flauentibus aruis.

Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.

Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,

Curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis

725

Mille rapit populos, uertunt felicia Baccho

Massica qui rastris, et quos de collibus altis

Aurunci misere patres Sidicinaque iuxta

Aequora, quique Cales linquunt amnisque uadosi

Accola Vulturni, pariterque Saticulus asper

730

Oscorumque manus. teretes sunt aclydes illis

Tela, sed haec lento mos est aptare flagello.

Laeuas caetra tegit, falcati comminus enses.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis,

Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha

735

Fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,

Iam senior; patriis sed non et filius aruis

Contentus late iam tum dicione premebat

Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus,

Quique Rufras Batulumque tenent atque arua Celemnae,

740

Et quos maliferae despectant moenia Abellae,

Teutonico ritu soliti torquere cateias;

Tegmina quis capitum raptus de subere cortex

Aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.

Et te montosae misere in proelia Nersae,

745

Vfens, insignem fama et felicibus armis,

Horrida praecipue cui gens assuetaque multo

Venatu nemorum, duris Aequicula glebis.

Armati terram exercent semperque recentis

Conuectare iuuat praedas et uiuere rapto.

750

Quin et Marruuia uenit de gente sacerdos

Fronde super galeam et felici comptus oliua

Archippi regis missu, fortissimus Vmbro,

Vipereo generi et grauiter spirantibus hydris

Spargere qui somnos cantuque manuque solebat,

755

Mulcebatque iras et morsus arte leuabat.

Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum

Eualuit neque eum iuuere in uulnera cantus

Somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.

Te nemus Angitiae, uitrea te Fucinus unda,

760

Te liquidi fleuere lacus. ************

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,

Virbius, insignem quem mater Aricia misit,

Eductum Egeriae lucis umentia circum

Litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.

765

Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte nouercae

Occiderit patriasque explerit sanguine poenas

Turbatis distractus equis, ad sidera rursus

Aetheria et superas caeli uenisse sub auras,

Paeonis reuocatum herbis et amore Dianae.

770

Tum pater omnipotens aliquem indignatus ab umbris

Mortalem infernis ad lumina surgere uitae,

Ipse repertorem medicinae talis et artis

Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.

At Triuia Hippolytum secretis alma recondit

775

Sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat,

Solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuum

Exigeret uersoque ubi nomine Virbius esset.

Vnde etiam templo Triuiae lucisque sacratis

Cornipedes arcentur equi, quod litore currum

780

Et iuuenem monstris pauidi effudere marinis.

Filius ardentis haud setius aequore campi

Exercebat equos curruque in bella ruebat.

Ipse inter primos praestanti corpore Turnus

Vertitur arma tenens et toto uertice suprast.

785

Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram

Sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignis;

Tam magis illa fremens et tristibus effera flammis

Quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.

At leuem clipeum sublatis cornibus Io

790

Auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos,

Argumentum ingens, et custos uirginis Argus,

Caelataque amnem fundens pater Inachus urna.

Insequitur nimbus peditum clipeataque totis

Agmina densentur campis, Argiuaque pubes

795

Auruncaeque manus, Rutuli ueteresque Sicani,

Et Sacranae acies et picti scuta Labici;

Qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici

Litus arant Rutulosque exercent uomere collis

Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus aruis

800

Praesidet et uiridi gaudens Feronia luco;

Qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas

Quaerit iter uallis atque in mare conditur Vfens.

Hos super aduenit Volsca de gente Camilla

Agmen agens equitum et florentis aere cateruas,

805

Bellatrix, non illa colo calathisue Mineruae

Femineas assueta manus, sed proelia uirgo

Dura pati cursuque pedum praeuertere uentos.

Illa uel intactae segetis per summa uolaret

Gramina nec teneras cursu laesisset aristas,

810

Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti

Ferret iter celeris nec tingeret aequore plantas.

Illam omnis tectis agrisque effusa iuuentus

Turbaque miratur matrum et prospectat euntem,

Attonitis inhians animis ut regius ostro

815

Velet honos leuis umeros, ut fibula crinem

Auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram

Et pastoralem praefixa cuspide myrtum.

2

moriens famam M R

famam moriens P  a.c. γ  a.c.