Plautus Captiui


Hos quos uidetis stare hic captiuos duos,

Illi quia astant, hi stant ambo, non sedent;

Hoc uos mihi testes estis me uerum loqui.

Senex qui hic habitat Hegio est huiius pater.

5

Sed is quo pacto seruiat suo sibi patri,

Id ego hic apud uos proloquar, si operam datis.

Seni huic fuerunt filii nati duo;

Alterum quadrimum puerum seruos surpuit

Eumque hinc profugiens uendidit in Alide

10

Patri huiiusce. Iam hoc tenetis? optumest.

Negat hercle illic ultumus. Accedito.

Si non ubi sedeas locus est, est ubi ambules,

Quando histrionem cogis mendicarier.

Ego me tua caussa, ne erres, non rupturus sum.

15

Vos qui potestis ope uostra censerier

Accipite relicuom: alieno uti nil moror.

Fugitiuos ille, ut dixeram ante, huiius patri

Domo quem profugiens dominum apstulerat uendidit.

Is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo

20

Peculiarem, quia quasi una aetas erat.

Hic nunc domi seruit suo patri, nec scit pater;

Enim uero di nos quasi pilas homines habent.

Rationem habetis, quo modo unum amiserit.

Postquam belligerant Aetoli cum Aleis,

25

Vt fit in bello, capitur alter filius.

Medicus Menarchus emit ibidem in Alide.

Coepit captiuos commercari hic Aleos,

Si quem reperire posset qui mutet suom,

Illum captiuom: hunc suom esse nescit qui domist.

30

Et quoniam heri indaudiuit de summo loco

Summoque genere captum esse equitem Aleum,

Nil pretio parsit, filio dum parceret:

Reconciliare ut facilius posset domum,

Emit hosce de praeda ambos de quaestoribus.

35

Hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum,

Quo pacto hic seruos suom erum hinc amittat domum.

Itaque inter se commutant uestem et nomina;

Illic uocatur Philocrates, hic Tyndarus:

Huius illic, hic illius hodie fert imaginem.

40

Et hic hodie expediet hanc docte fallaciam,

Et suom erum faciet libertatis compotem,

Eodemque pacto fratrem seruabit suom

Reducemque faciet liberum in patriam ad patrem

Inprudens: itidem ut saepe iam in multis locis

45

Plus insciens quis fecit quam prudens boni.

Sed inscientes sua sibi fallacia

Ita compararunt et confinxerunt dolum

Itaque hi commenti de sua sententia

Vt in seruitute hic ad suom maneat patrem:

50

Ita nunc ignorans suo sibi seruit patri;

Homunculi quanti sunt, quom recogito!

Haec res agetur nobis, uobis fabula.

Sed etiam est paucis uos quod monitos uoluerim.

Profecto expediet fabulae huic operam dare:

55

Non pertractate facta est neque item ut ceterae:

Neque spurcidici insunt uorsus inmemorabiles;

Hic neque peiiurus leno est nec meretrix mala

Neque miles gloriosus; ne uereamini

Quia bellum Aetolis esse dixi cum Aleis:

60

Foris illi extra scaenam fient proelia.

Nam hoc paene iniquomst, comico choragio

Conari desubito agere nos tragoediam.

Proin si quis pugnam exspectat, litis contrahat:

Valentiorem nactus aduorsarium

65

Si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam,

Adeo ut spectare postea omnis oderit.

Abeo. Valete, iudices iustissumi

Domi, duellique duellatores optumi.

Iuuentus nomen indidit "Scorto, mihi,

70

Eo quia inuocatus soleo esse in conuiuio.

Scio apsurde dictum hoc derisores dicere,

At ego aio recte. Nam scortum in conuiuio

Sibi amator, talos quom iacit, scortum inuocat.

Estne inuocatum <scortum> an non? planissume;

75

Verum hercle uero nos parasiti planius,

Quos numquam quisquam neque uocat neque inuocat.

Quasi mures semper edimus alienum cibum;

Vbi res prolatae sunt, quom rus homines eunt,

Simul prolatae res sunt nostris dentibus.

80

Quasi, quom caletur, cocleae in occulto latent,

Suo sibi suco uiuont, ros si non cadit,

Item parasiti rebus prolatis latent

In occulto miseri, uictitant suco suo,

Dum ruri rurant homines quos ligurriant.

85

Prolatis rebus parasiti uenatici

Sumus, quando res redierunt, Molossici

Odiossicique et multum incommodestici.

Et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti

Potes parasitus frangique aulas in caput,

90

Vel ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.

Quod mihi ne eueniat non nullum periculum est.

Nam postquam meus rex est potitus hostium

Ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis,

Nam Aetolia haec est, illi est captus Alide

95

Philopolemus, huius Hegionis filius

Senis qui hic habitat, quae aedes lamentariae

Mihi sunt, quas quotiensquomque conspicio fleo;

Nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia

Inhonestum et maxume alienum ingenio suo:

100

Homines captiuos commercatur, si queat

Aliquem inuenire, suum qui mutet filium.

Quod quidem ego nimis quam †cupio ut impetret†;

Nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam.

†Nulla est spes iuuentutis†, sese omnes amant;

105

Ille demum antiquis est adulescens moribus,

Quoius numquam uoltum tranquillaui gratiis.

Condigne pater est eius moratus moribus.

Nunc ad eum pergam. Sed aperitur ostium,

Vnde saturitate saepe ego exii ebrius.

110

Aduorte animum sis: tu istos captiuos duos,

Heri quos emi de praeda de quaestoribus,

Is indito catenas singularias

Istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito;

Sinito ambulare, si foris, si intus uolent,

115

Sed uti adseruentur magna diligentia.

Liber captiuos auis ferae consimilis est:

Semel fugiendi si data est occasio,

Satis est, numquam postilla possis prendere.

Omnes profecto liberi lubentius

120

Sumus quam seruimus. Non uidere ita tu quidem.

Si non est quod dem, mene uis dem ipse - in pedes?

Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi.

Auis me ferae consimilem faciam, ut praedicas.

Ita ut dicis: nam si faxis, te in caueam dabo.

125

Sed satis uerborumst. Cura quae iussi atque abi.

Ego ibo ad fratrem ad alios captiuos meos,

Visam ne nocte hac quippiam turbauerint.

Inde me continuo recipiam rusum domum.

Aegre est mi hunc facere quaestum carcerarium

130

Propter sui gnati miseriam miserum senem.

Sed si ullo pacto ille huc conciliari potest,

Vel carnuficinam hunc facere possum perpeti.

Quis hic loquitur? Ego, qui tuo maerore maceror,

Macesco, consenesco et tabesco miser;

135

Ossa atque pellis sum misera - macritudine;

Neque umquam quicquam me iuuat quod edo domi:

Foris aliquantillum etiam quod gusto id beat.

Ergasile, salue. Di te bene ament, Hegio.

Ne fle. Egone illum non fleam? egon non defleam

140

Talem adulescentem? Semper sensi filio

Meo te esse amicum et illum intellexi tibi.

Tum denique homines nostra intellegimus bona,

Quom quae in potestate habuimus ea amisimus.

Ego, postquam gnatus tuos potitust hostium,

145

Expertus quanti fuerit nunc desidero.

Alienus quom eius incommodum tam aegre feras,

Quid me patrem par facerest, quoi ille est unicus?

Alienus? ego alienus illi? aha, Hegio,

Numquam istuc dixis neque animum induxis tuom;

150

Tibi ille unicust, mi etiam unico magis unicus.

Laudo, malum quom amici tuom ducis malum.

Nunc habe bonum animum. Eheu, huic illud dolet,

Quia nunc remissus est edendi exercitus.

Nullumne interea nactus, qui posset tibi

155

Remissum quem dixti imperare exercitum?

Quid credis? fugitant omnes hanc prouinciam,

Quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos.

Non pol mirandum est fugitare hanc prouinciam.

Multis et multigeneribus opus est tibi

160

Militibus: primumdum opus est Pistorensibus;

Eorum sunt aliquot genera Pistorensium:

Opus Panicis est, opus Placentinis quoque;

Opus Turdetanis, opust Ficedulensibus;

Iam maritumi omnes milites opus sunt tibi.

165

Vt saepe summa ingenia in occulto latent!

Hic qualis imperator nunc priuatus est.

Habe modo bonum animum, nam illum confido domum

In his diebus me reconciliassere.

Nam eccum hic captiuom adulescentem Aleum,

170

Prognatum genere summo et summis ditiis:

Hoc illum me mutare - Confido fore.

Ita di deaeque faxint. Sed num quo foras

Vocatus <es> ad cenam? Nusquam, quod sciam.

Sed quid tu id quaeris? Quia mi est natalis dies;

175

Propterea <a> te uocari ad te ad cenam uolo.

Facete dictum! sed si pauxillum potes

Contentus esse. Ne perpauxillum modo,

Nam istoc me adsiduo uictu delecto domi;

Age sis, roga emptum: "nisi qui meliorem adferet

180

Quae mihi atque amicis placeat condicio magis",

Quasi fundum uendam, meis me addicam legibus.

Profundum uendis tu quidem, hau fundum, mihi.

Sed si uenturus, temperi. Em, uel iam otium est.

I modo, uenare leporem: nunc irim tenes;

185

Nam meus scruposam uictus commetat uiam.

Numquam istoc uinces me, Hegio, ne postules:

Cum calceatis dentibus ueniam tamen.

Asper meus uictus sane est. Sentisne essitas?

Terrestris cena est. Sus terrestris bestia est.

190

Multis holeribus. Curato aegrotos domi.

Numquid uis? Venias temperi. Memorem mones.

Ibo intro atque intus subducam ratiunculam,

Quantillum argenti mi apud tarpezitam siet.

Ad fratrem, quo ire dixeram, mox iuero.

195

Si di inmortales id uoluerunt, uos hanc aerumnam exsequi,

Decet id pati animo aequo: si id facietis, leuior labos erit.

Domi fuistis, credo, liberi:

Nunc seruitus si euenit, ei uos morigerari mos bonust

Et erili imperio eamque ingeniis uostris lenem reddere.

200

Indigna digna habenda sunt, erus quae facit. Oh! oh! oh!

Eiulatione haud opus est, oculis multa mira †clitis†:

In re mala animo si bono utare, adiuuat.

At nos pudet, quia cum catenis sumus. At pigeat postea

Nostrum erum, si uos eximat uinclis,

205

Aut solutos sinat quos argento emerit.

Quid a nobis metuit? scimus nos

206a

Nostrum officium quod est, si solutos sinat.

At fugam fingitis: sentio quam rem agitis.

Nos fugiamus? quo fugiamus? In patriam. Apage, hau nos id deceat,

Fugitiuos imitari. Immo edepol, si erit occasio, hau dehortor.

211

Vnum exorare uos sinite nos. Quidnam id est? Vt sine hisce arbitris

Atque uobis nobis detis locum loquendi.

214

Fiat. Apscedite hinc: nos concedamus huc. Sed breuem orationem incipisse.

215

Em istuc mihi certum erat. Concede huc. Ite ab istis. Obnoxii ambo

Vobis sumus propter hanc rem, quom quae uolumus nos

Copia est; ea facitis nos compotes.

Secede huc nunciam, si uidetur, procul,

220

Ne arbitri dicta nostra arbitrari queant

Neu permanet palam haec nostra fallacia.

Nam doli non doli sunt, ni<si> astu colas,

Sed malum maxumum, si id palam prouenit.

Nam si erus mihi es tu atque ego me tuom esse seruom adsimulo,

225

Tamen uiso opust, cauto est opus, ut hoc sobrie sineque arbitris

Accurate agatur, docte et diligenter;

Tanta incepta res est: hau somniculose hoc

Agendum est. Ero ut me uoles esse. Spero.

Nam tu nunc uides pro tuo caro capite

230

Carum offerre <me> meum caput uilitati.

Scio. At scire memento, quando id quod uoles habebis;

Nam fere maxuma pars morem hunc homines habent: quod sibi uolunt,

Dum id impetrant, boni sunt;

Sed id ubi iam penes sese habent,

235

Ex bonis pessumi et fraudulentissumi

Fiunt. Nunc ut mihi te uolo esse autumo.

Quod tibi suadeam, suadeam meo patri.

Pol ego si te audeam, meum patrem nominem:

Nam secundum patrem tu es pater proxumus.

240

Audio. Et propterea saepius te uti memineris moneo:

Non ego erus tibi, sed seruos sum; nunc opsecro te hoc unum

Quoniam nobis di inmortales animum ostenderunt suom,

Vt qui erum me tibi fuisse atque esse nunc conseruom uelint,

Quod antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem

245

Per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris,

Perque conseruitium commune, quod hostica euenit manu,

Ne me secus honore honestes quam quom seruibas mihi,

Atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.

Scio equidem me te esse nunc et te esse me. Em istuc si potes.

250

Memoriter meminisse, inest spes nobis in hac astutia.

Iam ego reuortar intro, si ex his quae uolo exquisiuero.

Vbi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras?

Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego,

Ita uinclis custodiisque circummoeniti sumus.

255

Qui cauet ne decipiatur uix cauet quom etiam cauet;

Etiam quom cauisse ratus est saepe is cautor captus est.

An uero non iusta caussa est ut uos seruem sedulo,

Quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia?

Neque pol tibi nos, quia nos seruas, aequomst uitio uortere,

260

Neque te nobis, si abeamus hinc, si fuat occasio.

Vt uos hic, itidem illi apud uos meus seruatur filius.

Captus est? Ita. Non igitur nos soli ignaui fuimus.

Secede huc. Nam sunt ex te quae solo scitari uolo.

Quarum rerum te falsiloquom mi esse nolo. Non ero

265

Quod sciam. Si quid nesciui, id nescium tradam tibi.

Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros adtinet.

Ne id quidem, inuolucre inicere, uoluit, uestem ut ne inquinet.

Sed utrum strictimne attonsurum dicam esse an per pectinem

Nescio; uerum, si frugist, usque admutilabit probe.

270

Quid tu? seruosne esse an liber mauelis, memora mihi.

Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume,

Id uolo; quamquam non multum fuit molesta seruitus,

Nec mi; secus erat quam si essem familiaris filius.

Eugepae! Thalem talento non emam Milesium,

275

Nam ad sapientiam huiius <hominis> nimius nugator fuit.

Vt facete orationem ad seruitutem contulit!

Quo de genere natust illic Philocrates? Polyplusio:

Quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum.

Quid ipsus hic? quo honore est illic? Summo, atque ab summis uiris.

280

Tum igitur ei quom †in Aleis tanta† gratia est, ut praedicas,

Quid diuitiae, suntne opimae? Vnde excoquat sebum senex.

Quid pater? uiuitne? Viuom, quom inde abimus, liquimus;

Nunc uiuatne necne, id Orcum scire oportet scilicet.

Salua res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est.

285

Quid erat ei nomen? Thensaurochrysonicochrysides.

Videlicet propter diuitias inditum id nomen quasi est.

Immo edepol propter auaritiam ipsius atque audaciam.

Nam illi quidem Theodoromedes fuit germano nomine.

Quid tu ais? tenaxne pater est eius? Immo edepol pertenax;

290

Quin etiam ut magis noscas: Genio suo ubi quando sacruficat,

Ad rem diuinam quibus est opus, Samiis uasis utitur,

Ne ipse Genius surrupiat: proinde aliis ut credat uide.

Sequere hac me igitur. Eadem ego ex hoc quae uolo exquaesiuero.

Philocrates, hic fecit hominem frugi ut facere oportuit.

295

Nam ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi;

Haec tu eadem si confiteri uis, tua re feceris:

Quae tamen scio scire me ex hoc. Fecit officium hic suom,

Quom tibi est confessus uerum, quamquam uolui sedulo

Meam nobilitatem occultare et genus et diuitias meas,

300

Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi,

Non ego istunc me potius quam te metuere aequom censeo.

Vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabilis;

Memini, quom dicto haud audebat: facto nunc laedat licet.

Sed uiden? fortuna humana fingit artatque ut lubet:

305

Me qui liber fueram seruom fecit, e summo infumum;

Qui imperare insueram, nunc alterius imperio opsequor.

Et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae,

Habeam dominum, non uerear ne iniuste aut grauiter mi imperet.

Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non uis, uolueram.

310

Loquere audacter. Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos,

Tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus,

Tam ille apud nos seruit quam ego nunc hic apud te seruio.

Est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et uidet:

Is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curauerit;

315

Bene merenti bene profuerit, male merenti par erit.

Quam tu filium tuom tam pater me meus desiderat.

Memini ego istuc. Sed faterin eadem quae hic fassust mihi?

Ego patri meo esse fateor summas diuitias domi

Meque summo genere gnatum. Sed te optestor, Hegio,

320

Ne tuom animum auariorem faxint diuitiae meae:

Ne patri, tam etsi unicus sum, decere uideatur magis,

Me saturum seruire apud te sumptu et uestitu tuo

Potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem uiuere.

Ego uirtute deum et maiorum nostrum diues sum satis.

325

Non ego omnino lucrum omne esse utile homini existumo:

Scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit;

Est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.

Odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam.

Nunc hoc animum aduorte, ut ea quae sentio pariter scias.

330

Filius meus illic apud uos seruit captus Alide:

Eum si reddis mihi, praeterea unum nummum ne duis,

Et te et hunc amittam hinc. Alio pacto abire non potes.

Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo.

Sed is priuatam seruitutem seruit illi an publicam?

335

Priuatam medici Menarchi. Pol is quidem huiius est cliens.

Tam hoc quidem tibi in procliui quam imber est quando pluit.

Fac is homo ut redimatur. Faciam. Sed te id oro, Hegio,

Quiduis, dum ab re ne quid ores, faciam. Ausculta, tum scies.

Ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo.

340

Verum te quaeso aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem,

Vt is homo redimatur illi. Immo alium potius misero

Hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conueniat patrem,

Qui tua quae tu iusseris mandata ita ut uelis perferat.

At nihil est ignotum ad illum mittere: operam luseris.

345

Hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc uenerit.

Nec quemquam fideliorem neque quoi plus credat potes

Mittere ad eum nec qui magis sit seruos ex sententia,

Neque adeo quoi suom concredat filium hodie audacius.

Ne uereare, meo periclo huius ego experiar fidem,

350

Fretus ingenio eius, quod me esse scit erga sese beniuolum.

Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si uis. Volo;

Quam citissume potest, tam hoc cedere ad factum uolo.

Num quae caussa est quin, si ille huc non redeat, uiginti minas

Mihi des pro illo? Optuma immo. Soluite istum nunciam,

355

Atque utrumque. Di tibi omnes omnia optata offerant,

Quom me tanto honore honestas quomque ex uinclis eximis.

Hoc quidem hau molestumst iam, quod collus collari caret.

Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea grauida est bonis.

Nunc tu illum si illo es missurus, dice, demonstra, praecipe

360

Quae ad patrem uis nuntiari. Vin uocem huc ad te? Voca.

Quae res bene uortat mihi meoque filio

Vobisque, uolt te nouos erus operam dare

Tuo ueteri domino, quod is uelit, fideliter.

Nam ego te aestumatum huic dedi uiginti minis,

365

Hic autem te ait mittere hinc uelle ad patrem,

Meum ut illic redimat filium, mutatio

Inter me atque illum ut nostris fiat filiis.

Vtroque uorsum rectumst ingenium meum,

Ad ted atque illum; pro rota me uti licet:

370

Vel ego huc uel illuc uortar, quo imperabitis.

Tute tibi tuopte ingenio prodes plurumum,

Quom seruitutem ita fers ut <eam> ferri decet.

Sequere. Em tibi hominem. Gratiam habeo tibi,

Quom copiam istam mi et potestatem facis,

375

Vt ego ad parentes hunc remittam nuntium,

Qui me quid rerum hic agitem et quid fieri uelim

Patri meo ordine omnem rem illuc perferat.

Nunc ita conuenit inter me atque hunc, Tyndare,

Vt te aestumatum in Alidem mittam ad patrem,

380

Si non rebitas huc, ut uiginti minas

Dem pro te. Recte conuenisse sentio.

Nam pater exspectat aut me aut aliquem nuntium

Qui hinc ad se ueniat. Ergo animum aduortas uolo

Quae nuntiare hinc te uolo in patriam ad patrem.

385

Philocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo

Vt potissumum quod in rem recte conducat tuam,

Id petam id persequarque corde et animo atque auribus.

Facis ita ut te facere oportet. Nunc animum aduortas uolo:

Omnium primum salutem dicito matri et patri

390

Et cognatis et si quem alium beneuolentem uideris;

Me hic ualere et seruitutem seruire huic homini optumo,

Qui me honore honestiorem semper fecit et facit.

Istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen.

Nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror.

395

Dicito patri quo pacto mihi cum hoc conuenerit

De huius filio. Quae memini, mora mera est monerier.

Vt eum redimat et remittat nostrum huc amborum uicem.

Meminero. At quam primum pote: istuc in rem utriquest maxume.

Non tuom tu magis uidere quam ille suom gnatum cupit.

400

Meus mihi, suos quoique est carus. Numquid aliud uis patri

Nuntiari? Me hic ualere et (tute audacter dicito,

Tyndare) inter nos fuisse ingenio hau discordabili,

Neque te commeruisse culpam (neque me aduorsatum tibi)

Beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;

405

Neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide,

Rebus in dubiis, egenis. Haec pater quando sciet,

Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se,

Numquam erit tam auarus quin te gratiis emittat manu:

Et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.

410

Nam tua opera et comitate et uirtute et sapientia

Fecisti ut redire liceat ad parentes denuo,

Quom apud hunc confessus es et genus et diuitias meas:

Quo pacto emisisti e uinclis tuom erum tua sapientia.

Feci ego ita ut commemoras, et te meminisse id gratum est mihi.

415

Merito tibi ea euenerunt a me; nam nunc, Philocrates,

Si ego item memorem quae med erga multa fecisti bene,

Nox diem adimat; nam quasi seruos esses, nihilo setius

Tu mihi opsequiosus semper fuisti. Di uostram fidem,

Hominum ingenium liberale! ut lacrumas excutiunt mihi!

420

Videas corde amare inter se. Quantis * laudibus

Suom erum seruos conlaudauit! Pol istic me hau centessumam

Partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus.

Ergo quom optume fecisti, nunc adest occasio

Bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.

425

Magis non factum possum uelle quam opera experiar persequi;

Id ut scias, Iouem supremum testem laudo, Hegio,

Me infidelem non futurum Philocrati. Probus es homo.

Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi.

Istaec dicta te experiri et opera et factis uolo;

430

Et, quo minus dixi quam uolui de te, animum aduortas uolo,

Atque horunc uerborum caussa caue tu mi iratus fuas;

Sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum

Te aestumatum, et meam esse uitam hic pro te positam pignori,

Ne tu me ignores, quom extemplo meo e conspectu apscesseris,

435

Quom me seruom in seruitute pro ted hic reliqueris

Tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras

Neque des operam pro me ut huius huc reducem facias filium;

Scito te hinc minis uiginti aestumatum mittier.

Fac fidele sis fidelis, caue fidem fluxam geras:

440

Nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia;

Serua tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inuentum inueni.

Haec per dexteram tuam te dextera retinens manu

Opsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi.

Tu hoc age. Tu mihi erus nunc es, tu patronus, tu pater,

445

Tibi commendo spes opesque meas. Mandauisti satis.

Satin habes, mandata quae sunt facta si refero? Satis.

Et tua et tua huc ornatus reueniam ex sententia.

Numquid aliud? Vt quam primum possis redeas. Res monet.

Sequere me, uiaticum ut dem a tarpezita tibi,

450

Eadem opera a praetore sumam syngraphum. Quem syngraphum?

Quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum.

Tu intro abi. Bene ambulato. - Bene uale. Edepol rem meam

Constabiliui, quom illos emi de praeda a quaestoribus;

Expediui ex seruitute filium, si dis placet.

455

At etiam dubitaui, hos homines emerem an non emerem, diu.

Seruate istum sultis intus, serui, ne quoquam pedem

Ecferat sine custode. Ego * apparebo domi;

Ad fratrem modo <ad> captiuos alios inuiso meos,

Eadem percontabor ecquis hunc adulescentem nouerit.

460

Sequere tu, te ut amittam; ei rei primum praeuorti uolo.

Miser homo est qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre inuenit,

Sed ille est miserior qui et aegre quaerit et nihil inuenit;

Ille miserrumust, qui quom esse cupit, <tum> quod edit non habet.

Nam hercle ego huic die, si liceat, oculos ecfodiam lubens,

465

Ita malignitate onerauit omnis mortalis mihi;

Neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame

Vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit,

Ita uenter gutturque resident essurialis ferias.

Ilicet parasiticae arti maxumam malam crucem,

470

Ita iuuentus iam ridiculos inopesque ab se segregat.

Nil morantur iam Lacones unisubselli uiros,

Plagipatidas, quibus sunt uerba sine penu et pecunia:

Eos requirunt qui lubenter, quom ederint, reddant domi;

Ipsi opsonant, quae parasitorum ante erat prouincia,

475

Ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt

Quam in tribu sontes aperto capite condemnant reos;

Neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant.

Nam uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro.

"Saluete" inquam. "Quo imus una?" inquam: atque illi tacent.

480

"Quis ait "hoc" aut quis profitetur?" inquam. Quasi muti silent,

Neque me rident. "Vbi cenamus?" inquam. Atque illi abnuont.

Dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus,

Quibus solebam menstrualis epulas ante adipiscier:

Nemo ridet; sciui extemplo una de compecto geri;

485

Ne canem quidem irritatam uoluit quisquam imitarier,

Saltem, si non adriderent, dentes ut restringerent.

Abeo ab illis, postquam uideo me sic ludificarier;

Pergo ad alios, uenio ad alios, deinde ad alios: una res!

Omnes <de> compecto rem agunt, quasi in Velabro olearii.

490

Nunc redeo inde, quoniam me ibi uideo ludificarier.

Item alii parasiti frustra obambulabant in foro.

Nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi:

Qui consilium iniere, quo nos uictu et uita prohibeant,

Is diem dicam, inrogabo multam, ut mihi cenas decem

495

Meo arbitratu dent, quom cara annona sit. Sic egero.

Nunc ibo ad portum hinc: est illic mi una spes cenatica;

Si ea decollabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam.

Quid est suauius quam bene rem gerere

Bono publico, sicut ego feci heri, quom

500

Emi hosce homines: ubi quisque uident,

Eunt obuiam gratulanturque eam rem.

503

Ita me miserum restitando retinendo lassum reddiderunt:

Vix ex gratulando miser iam eminebam.

505

Tandem abii ad praetorem; ibi uix requieui:

Rogo syngraphum: datur mi ilico: dedi Tyndaro: ille abiit domum.

Inde ilico praeuortor domum, postquam id actum est;

Ego protinus ad fratrem inde abii, mei ubi sunt alii captiui.

Rogo Philocratem ex Alide ecquis omnium norit:

510

Tandem hic exclamat eum sibi esse sodalem;

Dico eum esse apud me; hic extemplo orat opsecratque

Eum sibi ut liceat uidere:

Iussi ilico hunc exsolui. Nunc tu sequere me,

515

Vt quod me orauisti impetres, eum hominem uti conuenias.

Nunc illud est quom me fuisse quam esse nimio mauelim:

Nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se.

Hic illest dies quom nulla uitae meae salus sperabilest,

Neque exitium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum,

520

Nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis,

Nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obuiam est,

Neque deprecatio perfidiis meis nec malefactis fuga est,

Nec confidentiae usquam hospitium est nec deuorticulum dolis:

Operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, omnis res palam est,

525

Neque de hac re negotium est

Quin male occidam oppetamque pestem eri uicem - meamque.

Perdidit me Aristophontes hic modo qui uenit intro;

Is me nouit, is sodalis Philocrati et cognatus est.

Neque iam Salus seruare, si uolt, me potest, nec copia est,

530

Nisi si aliquam corde machinor astutiam.

Quam, malum? quid machiner? quid comminiscar? maxumas

Nugas, ineptiam incipisse. Haereo.

Quo illum nunc hominem proripuisse foras se dicam ex aedibus?

Nunc enim uero ego occidi: eunt ad te hostes, Tyndare.

535

Quid loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor?

Res omnis in incerto sita est. Quid rebus confidam meis?

Vtinam te di prius perderent quam periisti e patria tua,

Aristophontes, qui ex parata re inparatam omnem facis.

Occisa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.

540

Sequere. Em tibi hominem. Adi, atque adloquere. Quis homost me hominum miserior?

Quid istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare,

Proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noueris?

Equidem tam sum seruos quam tu, etsi ego domi liber fui,

Tu usque a puero seruitutem seruiuisti in Alide.

545

Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos,

Aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.

Hegio, hic homo rabiosus habitus est in Alide,

Ne tu quod istic fabuletur auris immittas tuas.

Nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem,

550

Et illic isti qui sputatur morbus interdum uenit.

Proin tu ab istoc procul recedas. Vltro istum a me! Ain, uerbero?

Me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,

Et eum morbum mihi esse, ut qui me opus sit insputarier?

Ne uerere, multos iste morbus homines macerat,

555

Quibus insputari saluti fuit atque is profuit.

Quid tu autem? etiam huic credis? Quid ego credam huic? Insanum esse me?

Viden tu hunc quam inimico uoltu intuitur? concedi optumumst,

Hegio: fit quod tibi ego dixi, gliscit rabies, caue tibi.

Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellauit Tyndarum.

560

Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet.

At etiam te suom sodalem esse aibat. Hau uidi magis.

Et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea

Vna opera mihi sunt sodales qua iste. At etiam, furcifer,

Male loqui mi audes? non ego te noui? Pol planum id quidem est,

565

Non nouisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.

Quem uides, eum ignoras: illum nominas quem non uides.

Immo iste eum sese ait qui non est esse et qui uero est negat.

Tu enim repertus, Philocratem qui superes ueriuerbio.

Pol ego ut rem uideo, tu inuentus, uera uanitudine

570

Qui conuincas. Sed quaeso hercle, agedum aspice ad me. Em. Dic modo:

<Tun> negas te Tyndarum esse? Nego, inquam. Tun te Philocratem

Esse ais? Ego, inquam. Tune huic credis? Plus quidem quam tibi aut - mihi.

Nam ille quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem

Ad patrem huiius. Quem patrem, qui seruos est? Et tu quidem

575

Seruos et liber fuisti, et ego me confido fore,

Si huius huc reconciliasso in libertatem filium.

Quid ais, furcifer? tun te<te> gnatum memoras liberum?

Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio. Quid est?

Vt scelestus, Hegio, nunc iste <te> ludos facit!

580

Nam is est seruos ipse, neque praeter se umquam ei seruos fuit.

Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui uiuas domist,

Omnis inueniri similis tui uis; non mirum facis:

Est miserorum ut maleuolentes sint atque inuideant bonis.

Hegio, uide sis ne quid tu huic temere insistas credere.

585

Atque, ut perspicio, profecto iam aliquid pugnae dedit.

Filium tuom quod redimere se ait, id ne utiquam mihi placet.

Scio te id nolle fieri; ecficiam tamen ego id, si di adiuuant.

Illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri.

Propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. Quin tute is es:

590

Neque praeter te in Alide ullus seruos istoc nominest.

Pergin seruom me exprobrare esse, id quod ui hostili optigit?

Enim iam nequeo contineri. Heus, audin quid ait? quin fugis?

Iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes

Comprehendi. Crucior. Ardent oculi: fit opus, Hegio;

595

Viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis?

Atra bilis agitat hominem. At pol te, si hic sapiat senex,

Pix atra agitet apud carnuficem tuoque capiti inluceat.

Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant uirum,

<Hegio>. Quid si hunc comprehendi iusserim? Sapias magis.

600

Crucior lapidem non habere me, ut illi mastigiae

Cerebrum excutiam, qui me insanum uerbis concinnat suis.

Audin lapidem quaeritare? Solus te solum uolo,

Hegio. Istinc loquere, si quid his, procul. Tamen audiam.

Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi

605

Mordicus. Neque pol me insanum, Hegio, esse creduis

Neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.

Verum si quid metuis a me, iube me uinciri: uolo,

Dum istic itidem uinciatur. Immo enim uero, Hegio,

Istic qui uolt uinciatur. Tace modo. Ego te, Philocrates

610

False, faciam ut uerus hodie reperiare Tyndarus.

Quid mi abnutas? Tibi ego abnuto? Quid agat, si apsis longius?

Quid ais? quid si adeam hunc insanum? Nugas! ludificabitur,

Garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat.

615

Ornamenta apsunt: Aiacem, hunc quom uides, ipsum uides.

Nihili facio. Tamen adibo. Nunc ego omnino occidi,

Nunc ego inter sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.

Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me uelis.

Ex me audibis uera quae nunc falsa opinare, Hegio.

620

Sed hoc primum, me expurigare tibi uolo, me insaniam

Neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod seruio.

At ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem,

Vt istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu. Eho dic mihi,

Quis illic igitur est? Quem dudum dixi a principio tibi.

625

Hoc si secus reperies, nullam caussam dico quin mihi

Et parentum et libertatis apud te deliquio siet.

Quid tu ais? Me tuom esse seruom et te meum erum. Haud istuc rogo.

Fuistin liber? Fui. Enim uero non fuit, nugas agit.

Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri opstetrix,

630

Qui id tam audacter dicere audes? Puerum te uidi puer.

At ego te uideo maior maiorem: em rusum tibi.

Meam rem non cures, si recte facias. Num ego curo tuam?

Fuitne huic pater Thensaurochrysonicochrysides?

Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audiui ante hunc diem.

635

Philocrati Theodoromedes fuit pater. Pereo probe.

Quin quiescis dierectum cor meum? ac suspende te.

Tu sussultas, ego miser uix asto prae formidine.

Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc seruom in Alide

Neque esse hunc Philocratem? Tam satis quam numquam hoc inuenies secus.

640

Sed ubi is nunc est? Vbi ego minime atque ipsus se uolt maxume.

Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser

Huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductauit dolis.

Sed uide sis. Quin exploratum dico et prouisum hoc tibi.

Certon? Quin nihil, inquam, inuenies magis hoc certo certius.

645

Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.

Sed qua faciest tuos sodalis Philocrates? Dicam tibi:

Macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris,

Subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. Conuenit.

Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim.

650

Vae illis uirgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo.

Verba mihi data esse uideo. Quid cessatis, compedes,

Currere ad me meaque amplecti crura, ut uos custodiam?

Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?

Illic seruom se adsimulabat, hic sese autem liberum.

655

Nuculeum amisi, reliqui pigneri putamina.

Ita mihi stolido susum uorsum os subleuere offuciis.

Hicquidem me numquam inridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,

Ite istinc, ecferte lora. Num lignatum mittimur?

Inicite huic manicas *mastigiae.

660

Quid hoc est negoti? quid ego deliqui? Rogas,

Sator sartorque scelerum et messor maxume?

Non occatorem dicere audebas prius?

Nam semper occant prius quam sariunt rustici.

At<tat> ut confidenter mihi contra astitit!

665

Decet innocentem seruolum atque innoxium

Confidentem esse, suom apud erum potissumum.

Astringite isti sultis uehementer manus.

Tuos sum, tu has quidem uel praecidi iube.

Sed quid negoti est? quamobrem suscenses mihi?

670

Quia me meamque rem, quod in te uno fuit,

Tuis scelestis, falsidicis fallaciis

Delacerauisti deartuauistique opes.

Confecisti omnis res ac rationes meas:

Ita mi exemisti Philocratem fallaciis.

675

Illum esse seruom credidi, te liberum;

Ita uosmet aiebatis itaque nomina

Inter uos permutastis. Fateor omnia

Facta esse ita ut <tu> dicis, et fallaciis

Abiisse eum aps te mea opera atque astutia;

680

An, opsecro hercle te, id nunc suscenses mihi?

At cum cruciatu maxumo id factumst tuo.

Dum ne ob male facta peream, parui existumo.

Si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit,

At erit mi hoc factum mortuo memorabile,

685

<Me> meum erum captum ex seruitute atque hostibus

Reducem fecisse liberum in patriam ad patrem,

Meumque potius me caput periculo

Praeoptauisse quam is periret ponere.

Facito ergo ut Accherunti clueas gloria.

690

Qui per uirtutem periit, at non interit.

Quando ego te exemplis excruciaro pessumis

Atque ob sutelas tuas te morti misero,

Vel te interiisse uel periisse praedicent;

Dum pereas, nihil interdico aiant uiuere.

695

Pol si istuc faxis, hau sine poena feceris,

Si ille huc rebitet, sicut confido adfore.

Pro di inmortales! nunc ego teneo, nunc scio

Quid hoc sit negoti. Meus sodalis Philocrates

In libertate est ad patrem in patria. Bene est,

700

Nec <usquam> quisquam est mi aeque melius quoi uelim.

Sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam,

Qui nunc propter me meaque uerba uinctus est.

Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui?

Votuisti. Qur es ausus mentiri mihi?

705

Quia uera obessent illi quoi operam dabam:

Nunc falsa prosunt. At tibi oberunt. Optumest.

At erum seruaui, quem seruatum gaudeo,

Quoi me custodem addiderat erus maior meus.

Sed malene id factum <tu> arbitrare? Pessume.

710

At ego aio recte, qui aps te sorsum sentio.

Nam cogitato, si quis hoc gnato tuo

Tuos seruos faxit, qualem haberes gratiam?

Emitteresne necne eum seruom manu?

Essetne apud te is seruos acceptissumus?

715

Responde. Opinor. Qur ergo iratus mihi es?

Quia illi fuisti quam mihi fidelior.

Quid? tu una nocte postulauisti et die

Recens captum hominem, nuperum, nouicium,

Te perdocere ut melius consulerem tibi

720

Quam illi quicum una <a> puero aetatem exegeram?

Ergo ab eo petito gratiam istam. Ducite

Vbi ponderosas, crassas capiat compedis.

Inde ibis porro in latomias lapidarias.

Ibi quom alii octonos lapides ecfodiunt, nisi

725

Cotidiano sesqueopus confeceris,

"Sescentoplago" nomen indetur tibi.

Per deos atque homines ego te optestor, Hegio,

Ne tu istunc hominem perduis. Curabitur;

Nam noctu neruo uinctus custodibitur,

730

Interdius sub terra lapides eximet:

Diu ego hunc cruciabo, non uno apsoluam die.

Certumne est tibi istuc? Non moriri certius.

Abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum,

Iubete huic crassas compedis impingier;

735

Inde extra portam ad meum libertum Cordalum

In lapicidinas facite deductus siet:

Atque hunc me uelle dicite ita curarier

Ne qui deterius huic sit quam quoi pessume est.

Qur ego te inuito me esse saluom postulem?

740

Periclum uitae meae tuo stat periculo.

Post mortem in morte nihil est quod metuam mali.

Etsi peruiuo usque ad summam aetatem, tamen

Breue spatium est perferundi quae minitas mihi.

Vale atque salue, etsi aliter ut dicam meres.

745

Tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita uale;

Nam mihi propter te hoc optigit. Abducite.

At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,

Vt mihi eius facias conueniundi copiam.

Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis.

750

Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul.

Illic est abductus recta in phylacam, ut dignus est.

Ego illis captiuis aliis documentum dabo,

Ne tale quisquam facinus incipere audeat.

Quod apsque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam,

755

Vsque offrenatum suis me ductarent dolis.

Nunc certum est nulli posthac quicquam credere.

Satis sum semel deceptus. Speraui miser

Ex seruitute me exemisse filium:

Ea spes elapsa est. Perdidi unum filium,

760

Puerum quadrimum quem mihi seruos surpuit,

Neque eum seruom umquam repperi neque filium;

Maior potitus hostium est. Quod hoc est scelus?

Quasi in orbitatem liberos produxerim.

Sequere hac. Redducam te ubi fuisti. Neminis

765

Miserere certum est, quia mei miseret neminem.

Exauspicaui ex uinclis. Nunc intellego

Redauspicandum esse in catenas denuo.

Iuppiter supreme, seruas me measque auges opes,

Maxumas opimitates opiparasque offers mihi,

770

Laudem, lucrum, ludum, iocum, festiuitatem, ferias,

Pompam, penum, potationes, saturitatem, gaudium,

Nec quoiquam homini supplicare nunc certum est mihi;

Nam uel prodesse amico possum uel inimicum perdere,

Ita hic me amoenitate amoena amoenus onerauit dies.

775

Sine sacris hereditatem sum aptus ecfertissumam.

Nunc ad senem cursum capessam hunc Hegionem, quoi boni

Tantum adfero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius.

Nunc certa res est, eodem pacto ut comici serui solent,

Coniciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat;

780

Speroque me ob hunc nuntium aeternum adepturum cibum.

Quanto in pectore hanc rem meo magis uoluto,

Tanto mi aegritudo auctior est in animo.

Ad illum modum sublitum os esse mi hodie!

Neque id perspicere quiui.

785

Quod quom scibitur, <tum> per urbem inridebor.

Quom extemplo ad forum aduenero, omnes loquentur:

"Hic illest senex doctus quoi uerba data sunt".

Sed Ergasilus estne hic procul quem uideo?

Conlecto quidem est pallio. quidnam acturust?

790

Moue aps te moram atque, Ergasile, age hanc rem.

Eminor interminorque, ne, mi opstiterit obuiam,

Nisi quis satis diu uixisse sese homo arbitrabitur.

Nam qui opstiterit ore sistet. Hic homo pugilatum incipit.

Facere certumst. Proinde ut omnes itinera insistant sua:

795

Ne quis in hac platea negoti conferat quicquam sui.

Nam meumst ballista pugnum, cubitus catapultast mihi,

Vmerus aries, tum genu ad quemque iecero ad terram dabo,

Dentilegos omnis mortalis faciam, quemque offendero.

Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis.

800

Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit.

Qui mihi in cursu, faxo uitae is extemplo opstiterit suae.

Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis?

Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam:

Continete uos domi, prohibete a uobis uim meam.

805

Mira edepol sunt ni hic in uentrem sumpsit confidentiam.

Vae misero illi, quoius cibo iste factust imperiosior!

Tum pistores scrofipasci, qui alunt furfuribus sues,

Quarum odore praeterire nemo pistrinum potest:

Eorum si quoiiusquam scrofam in publico conspexero,

810

Ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures.

Basilicas edictiones atque imperiosas habet:

Satur homost, habet profecto in uentre confidentiam.

Tum piscatores, qui praebent populo piscis foetidos,

Qui aduehuntur quadrupedanti, crucianti cantherio,

815

Quorum odos subbasilicanos omnis abigit in forum,

Eis ego ora uerberabo surpiculis piscariis,

Vt sciant alieno naso quam exhibeant molestiam.

Tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas ouis,

Qui locant caedundos agnos et dupla agninam danunt,

820

Qui Petroni nomen indunt uerueci sectario,

Eum ego si in uia Petronem publica conspexero,

Et Petronem et dominum reddam mortalis miserrumos.

Eugepae! edictiones aedilicias hicquidem habet,

Mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetoli agoranomum.

825

Non ego nunc parasitus sum sed regum rex regalior,

Tantus uentri commeatus meo adest in portu cibus.

Sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem,

Qui homine <homo> adaeque nemo uiuit fortunatior.

Quae illaec est laetitia quam illic laetus largitur mihi?

830

Heus ubi estis? ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?

Hic homo ad cenam recipit se ad me. Aperite hasce ambas fores

Prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero.

Perlubet hunc hominem conloqui. Ergasile. Ergasilum qui uocat?

Respice. Fortuna quod tibi nec facit nec faciet, me iubes.

835

Sed quis est? Respice ad me, Hegio sum. Oh mihi,

Quantum est hominum optumorum optume, in tempore aduenis.

Nescioquem ad portum nactus es ubi cenes, eo fastidis.

Cedo manum. Manum? Manum, inquam, cedo tuam actutum. Tene.

Gaude. Quid ego gaudeam? Quia ego impero, age gaude modo.

840

Pol maerores mi anteuortunt gaudiis. Noli irascier.

Iam ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi.

Gaude audacter. Gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam.

Bene facis. Iube - Quid iubeam? Ignem ingentem fieri.

Ignem ingentem? Ita dico, magnus ut sit. Quid? me, uolturi,

845

Tuan caussa aedis incensurum censes? Noli irascier.

Iuben an non iubes astitui aulas, patinas elui,

Laridum atque - epulas foueri foculis feruentibus?

Alium piscis praestinatum abire? Hic uigilans somniat.

Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos?

850

Scis bene esse, si sit unde. Pern<ul>am atque opthalmiam,

Horaeum, scombrum et trygonum et cetum et mollem caseum?

Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia

Hic apud med, Ergasile. Mean me caussa hoc censes dicere?

Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis.

855

Proin tu tui cottidiani uicti uentrem ad me adferas.

Quin ita faciam, ut <tu>te cupias facere sumptum etsi ego uotem.

Egone? Tune. Tum tu mi igitur erus es. Immo beneuolens.

Vin te faciam fortunatum? Malim quam miserum quidem.

Cedo manum. Em manum. Di te omnes adiuuant. Nihil sentio.

860

Non enim es in senticeto, eo non sentis. Sed iube

Vasa tibi pura apparari ad rem diuinam cito,

Atque agnum adferri proprium pinguem. Qur? Vt sacrufices.

Quoi deorum? Mihi hercle, nam ego nunc tibi sum summus Iuppiter,

Idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium.

865

Proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi.

Essurire mihi uidere. Miquidem essurio, non tibi.

Tuo arbitratu, facile patior. Credo, consuetus puer.

Iuppiter te dique perdant. Te hercle - mi aequom est gratias

Agere ob nuntium; tantum ego nunc porto a portu tibi boni:

870

Nunc tu mihi places. Abi, stultus, sero post tempus uenis.

Igitur olim si aduenissem, magis tu tum istuc diceres;

Nunc hanc laetitiam accipe a me quam fero. Nam filium

Tuom modo in portu Philopolemum uiuom, saluom et sospitem

Vidi in publica celoce, ibidemque illum adulescentulum

875

Aleum una et tuom Stalagmum seruom, qui aufugit domo,

Qui tibi surrupuit quadrimum puerum filiolum tuom.

Abi in malam rem, ludis me. Ita me amabit sancta Saturitas,

Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine,

Vt ego uidi. Meum gnatum? Tuom gnatum et genium meum.

880

Et captiuom illum Alidensem? Μὰ τὸν Ἀπόλλω. Et seruolum

Meum Stalagmum, meum qui gnatum surrupuit? Ναὶ τὰν Κόραν.

Iam diu - Ναὶ τὰν Πραινέστην. Venit? Ναὶ τὰν Σιγνέαν.

Certon? Ναὶ τὰν Φρουσινῶνα. Vide sis. Ναὶ τὸν Ἀλατριον.

Quid tu per barbaricas urbis iuras? Quia enim item asperae

885

Sunt ut tuom uictum autumabas esse. Vae aetati - Tuae!

Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo.

Sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, quom hinc abit?

Siculus. Et nunc Siculus non est, Boius est, boiam terit:

Liberorum quaerundorum caussa ei, credo, uxor datast.

890

Dic, bonan fide tu mihi istaec uerba dixisti? Bona.

Di inmortales, iterum gnatus uideor, si uera autumas.

Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi?

Postremo, Hegio, si parua iuri iurandost fides,

Vise ad portum. Facere certumst. Tu intus cura quod opus est.

895

Sume, posce, prome quiduis. Te facio cellarium.

Nam hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito.

Aeternum tibi dapinabo uictum, si uera autumas.

Vnde id? A me meoque gnato. Sponden tu istuc? Spondeo.

At ego tuom tibi aduenisse filium respondeo.

900

Cura quam optume potes. - Bene ambula et redambula.

Illic hinc abiit, mihi rem summam credidit cibariam.

Di inmortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus!

Quanta pernis pestis ueniet, quanta labes larido,

Quanta sumini apsumedo, quanta callo calamitas,

905

Quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis!

Nam si alia memorem, quae ad uentris uictum conducunt, morast.

Nunc ibo ut pro praefectura mea ius dicam larido,

Et quae pendent indemnatae pernae, is auxilium ut feram.

Diespiter te dique, Ergasile, perdant et uentrem tuom,

910

Parasitosque omnis, et qui posthac cenam parasitis dabit.

Clades calamitasque, intemperies modo in nostram aduenit domum.

Quasi lupus essuriens metui ne in me faceret impetum.

912a

Vbi uoltus ..sur..ntis *************** impetum

Nimisque hercle ego illum male formidabam, ita frendebat dentibus.

Adueniens deturbauit totum cum carni carnarium:

915

Arripuit gladium, praetruncauit tribus tegoribus glandia;

Aulas calicesque omnis confregit, nisi quae modiales erant.

Coquom percontabatur possentne seriae feruescere.

Cellas refregit omnis intus recclusitque armarium.

Adseruate istunc, sultis, serui. Ego ibo ut conueniam senem,

920

Dicam ut sibi penum aliud ornet, siquidem sese uti uolet;

Nam hic quidem ut adornat aut iam nihil est aut iam nihil erit.

Ioui disque ago gratias merito magnas,

Quom te redducem tuo patri reddiderunt

Quomque ex miseriis plurumis me exemerunt,

925

Quae adhuc te carens dum hic fui sustentabam,

Quomque hunc conspicor in potestate nostra,

Quomque haec reperta, est fides firma nobis.

Satis iam dolui ex animo, et cura satis me et lacrumis maceraui,

Satis iam audiui tuas aerumnas, ad portum mihi quas memorasti.

930

Hoc agamus. Quid nunc, quoniam tecum seruaui fidem

Tibique hunc reducem in libertatem feci? Fecisti ut tibi,

Philocrates, numquam referre gratiam possim satis,

Proinde ut tu promeritus de me et filio. Immo potes,

Pater, et poteris et ego potero, et di eam potestatem dabunt

935

Vt beneficium bene merenti nostro merito muneres;

Sicut tu huic potes, pater mi, facere merito maxume.

Quid opust uerbis? lingua nullast qua negem quidquid roges.

Postulo aps te ut mihi illum reddas seruom, quem hic reliqueram

Pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit,

940

Pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere.

Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas;

Et id et aliud quod me orabis impetrabis. Atque te

Nolim suscensere quod ego iratus ei feci male.

Quid fecisti? In lapicidinas compeditum condidi,

945

Vbi resciui mihi data esse uerba. Vae misero mihi,

Propter meum caput labores homini euenisse optumo!

At ob eam rem mihi libellam pro eo argenti ne duis:

Gratiis a me ut sit liber, ducito. Edepol, Hegio,

Facis benigne. Sed quaeso hominem ut iubeas arcessi. Licet.

950

Vbi estis uos? ite actutum, Tyndarum huc arcessite.

Vos ite intro. Interibi ego ex hac statua uerberea uolo

Erogitare meo minore quid sit factum filio.

Vos lauate interibi. Sequere hac, Philocrates, me intro. - Sequor.

Age tu illuc procede, bone uir, lepidum mancupium meum.

955

Quid me oportet facere, ubi tu talis uir falsum autumas?

Fui ego bellus, lepidus: bonus uir numquam, neque frugi bonae,

Neque ero umquam: ne spem ponas me bonae frugi fore.

Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis.

Si eris uerax, tua ex re facies - ex mala meliusculam.

960

Recte et uera loquere, sed neque <tu> uere neque recte adhuc

Fecisti umquam. Quod ego fatear, credin pudeat quom autumes?

At ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo.

Heia, credo ego inperito plagas minitaris mihi.

Tandem istaec aufer, dic quid fers, ut feras hinc quod petis.

965

Satis facundus. Sed iam fieri dictis uolo compendium.

Vt uis fiat. Bene morigerus fuit puer, nunc non decet.

Hoc agamus. Iam animum aduorte ac mihi quae dicam edissere.

Si eris uerax, <e> tuis rebus feceris meliusculas.

Nugae istaec sunt. Non me censes scire quid dignus siem?

970

At ea supterfugere potis es pauca, si non omnia.

Pauca ecfugiam, scio; nam multa euenient, et merito meo,

Quia et fugi et tibi surrupui filium et eum uendidi.

Quoi homini? Theodoromedi in Alide Polyplusio,

Sex minis. Pro di inmortales, is quidem huiius est pater.

975

Philocrates! Quin melius noui quam te et uidi saepius.

Serua, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi.

Philocrates, per tuom te genium opsecro, exi, te uolo!

Hegio, adsum. Si quid me uis, impera. Hic gnatum meum

Tuo patri ait se uendidisse sex minis in Alide.

980

Quam diu id factum est? Hic annus incipit uicensumus.

Falsa memorat. Aut ego aut tu. Nam tibi quadrimulum

Tuos pater peculiarem paruolum puero dedit.

Quid erat ei nomen? si uera dicis, memoradum mihi.

Paegnium uocitatust, post uos indidistis Tyndaro.

985

Qur ego te non noui? Quia mos est obliuisci hominibus

Neque nouisse quoiius nihili sit faciunda gratia.

Dic mihi, isne istic fuit, quem uendidisti meo patri,

Qui mihi peculiaris datus est? Huiius filius.

Viuitne is homo? Argentum accepi, nil curaui ceterum.

990

Quid tu ais? Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius,

Vt quidem hic argumenta loquitur. Nam is mecum a puero puer

Bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam.

Et miser sum et fortunatus, si <uos> uera dicitis;

Eo miser sum quia male illi feci, si gnatus meust.

995

Eheu, quom ego plus minusque feci quam <me> aequom fuit.

Quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet!

Sed eccum incedit huc ornatus haud ex suis uirtutibus.

Vidi ego multa saepe picta, quae Accherunti fierent

Cruciamenta, uerum enim uero nulla adaeque est Accheruns

1000

Atque ubi ego fui, in lapicidinis. Illic ibi demumst locus

Vbi labore lassitudost exigunda ex corpore.

Nam ubi illo adueni, quasi patriciis pueris aut monerulae

Aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent,

Itidem haec mihi aduenienti upupa qui me delectem datast.

1005

Sed erus eccum ante ostium -, et erus alter eccum ex Alide

Rediit. Salue, exoptate gnate mi. Hem, quid "gnate mi"?

Attat, scio qur te patrem adsimules esse et me filium:

Quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam.

Salue, Tyndare. Et tu, quoiius caussa hanc aerumnam exigo.

1010

At nunc liber in diuitias faxo uenies. Nam tibi

Pater hic est; hic seruos qui te huic hinc quadrimum surpuit,

Vendidit patri meo te sex minis, is te mihi

Paruolum peculiarem paruolo puero dedit

Illi; hic indicium fecit; nam hunc ex Alide huc redducimus.

1015

Quid huius filium? Intus eccum fratrem germanum tuom.

[Quid tu ais? adduxtin illum huius captiuom filium?

Quin, inquam, intus hic est. Fecisti edepol et recte et bene.

Nunc tibi pater hic est: hic fur est tuos qui paruom hinc te apstulit.

At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnuficem dabo.

1020

Meritus est. Ergo edepol merito meritam mercedem dabo.

Sed <tu> dic oro: pater meus tune es? Ego sum, gnate mi.

Nunc demum in memoriam redeo, quom mecum recogito.]

Nunc edepol demum in memoriam regredior audisse me,

Quasi per nebulam, Hegionem meum patrem uocarier.

1025

Is ego sum. Compedibus quaeso ut tibi sit leuior filius

Atque huic grauior seruos. Certumst principio id praeuortier.

Eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedis

Tibi adimam, huic dem. Quoi peculi nihil est, recte feceris.

Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est,

1030

Neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio

Nec pueri suppositio nec argenti circumductio,

Neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem.

Huius modi paucas poetae reperiunt comoedias,

Vbi boni meliores fiant. Nunc uos, si uobis placet

1035

Et si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite:

Qui pudicitiae esse uoltis praemium, plausum date.