Vergilius Aeneis 1

Testo base di riferimento: M. Geymonat, 2008

Cura dell'edizione digitale: M. Gioseffi, I. Canetta, 2009

Inserimento e controllo dei dati: I. Canetta

Altre sezioni


Arma uirumque cano, Troiae qui primus ab oris

Italiam fato profugus Lauiniaque uenit

Litora, multum ille et terris iactatus et alto

Vi superum, saeuae memorem Iunonis ob iram,

5

Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem

Inferretque deos Latio, genus unde Latinum

Albanique patres atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso

Quidue dolens regina deum tot uoluere casus

10

Insignem pietate uirum, tot adire labores

Impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?

Vrbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni)

Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe

Ostia, diues opum studiisque asperrima belli;

15

Quam Iuno fertur terris magis omnibus unam

Posthabita coluisse Samo: hic illius arma,

Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,

Si qua fata sinant, iam tum tenditque fouetque.

Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci

20

Audierat, Tyrias olim quae uerteret arces;

Hinc populum late regem belloque superbum

Venturum excidio Libyae: sic uoluere Parcas.

Id metuens ueterisque memor Saturnia belli,

Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis:

25

Necdum etiam causae irarum saeuique dolores

Exciderant animo; manet alta mente repostum

Iudicium Paridis spretaeque iniuria formae

Et genus inuisum et rapti Ganymedis honores:

His accensa super iactatos aequore toto

30

Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,

Arcebat longe Latio, multosque per annos

Errabant acti fatis maria omnia circum.

Tantae molis erat Romanam condere gentem.

Vix e conspectu Siculae telluris in altum

35

Vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant,

Cum Iuno aeternum seruans sub pectore uolnus

Haec secum: "Mene incepto desistere uictam

Nec posse Italia Teucrorum auertere regem?

Quippe uetor fatis. Pallasne exurere classem

40

Argiuum atque ipsos potuit submergere ponto

Vnius ob noxam et furias Aiacis Oilei?

Ipsa Iouis rapidum iaculata e nubibus ignem

Disiecitque rates euertitque aequora uentis,

Illum exspirantem transfixo pectore flammas

45

Turbine corripuit scopuloque infixit acuto;

Ast ego, quae diuom incedo regina Iouisque

Et soror et coniunx, una cum gente tot annos

Bella gero. Et quisquam numen Iunonis adorat

Praeterea aut supplex aris imponet honorem?"

50

Talia flammato secum dea corde uolutans

Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,

Aeoliam uenit. Hic uasto rex Aeolus antro

Luctantis uentos tempestatesque sonoras

Imperio premit ac uinclis et carcere frenat.

55

Illi indignantes magno cum murmure montis

Circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce

Sceptra tenens mollitque animos et temperat iras.

Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum

Quippe ferant rapidi secum uerrantque per auras:

60

Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris

Hoc metuens molemque et montis insuper altos

Imposuit, regemque dedit qui foedere certo

Et premere et laxas sciret dare iussus habenas.

Ad quem tum Iuno supplex his uocibus usa est:

65

"Aeole (namque tibi diuum pater atque hominum rex

Et mulcere dedit fluctus et tollere uento),

Gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor

Ilium in Italiam portans uictosque penatis:

Incute uim uentis submersasque obrue puppes,

70

Aut age diuersos et disice corpora ponto.

Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,

Quarum quae forma pulcherrima Deiopea,

Conubio iungam stabili propriamque dicabo,

Omnis ut tecum meritis pro talibus annos

75

Exigat et pulchra faciat te prole parentem."

Aeolus haec contra: "Tuus, o regina, quid optes,

Explorare labor; mihi iussa capessere fas est.

Tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iouemque

Concilias, tu das epulis accumbere diuum

80

Nimborumque facis tempestatumque potentem."

Haec ubi dicta, cauum conuersa cuspide montem

Impulit in latus: ac uenti uelut agmine facto,

Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.

Incubuere mari totumque a sedibus imis

85

Vna Eurusque Notusque ruunt creberque procellis

Africus et uastos uoluunt ad litora fluctus.

Insequitur clamorque uirum stridorque rudentum.

Eripiunt subito nubes caelumque diemque

Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra;

90

Intonuere poli et crebris micat ignibus aether

Praesentemque uiris intentant omnia mortem.

Extemplo Aeneae soluuntur frigore membra;

Ingemit et duplicis tendens ad sidera palmas

Talia uoce refert: "O terque quaterque beati,

95

Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis

Contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis

Tydide! mene Iliacis occumbere campis

Non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra,

Saeuus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens

100

Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis

Scuta uirum galeasque et fortia corpora uoluit!"

Talia iactanti stridens Aquilone procella

Velum aduersa ferit fluctusque ad sidera tollit.

Franguntur remi; tum prora auertit et undis

105

Dat latus: insequitur cumulo praeruptus aquae mons.

Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens

Terram inter fluctus aperit, furit aestus harenis.

Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet

(Saxa: uocant Itali mediis quae in fluctibus Aras,

110

Dorsum immane mari summo), tris Eurus ab alto

In breuia et Syrtis urguet (miserabile uisu)

Inliditque uadis atque aggere cingit harenae.

Vnam, quae Lycios fidumque uehebat Oronten,

Ipsius ante oculos ingens a uertice pontus

115

In puppim ferit: excutitur pronusque magister

Voluitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem

Torquet agens circum et rapidus uorat aequore uortex.

Apparent rari nantes in gurgite uasto,

Arma uirum tabulaeque et Troia gaza per undas.

120

Iam ualidam Ilionei nauem, iam fortis Achatae,

Et qua uectus Abas et qua grandaeuus Aletes,

Vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes

Accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum

125

Emissamque hiemem sensit Neptunus et imis

Stagna refusa uadis, grauiter commotus, et alto

Prospiciens summa placidum caput extulit unda.

Disiectam Aeneae toto uidet aequore classem,

Fluctibus oppressos Troas caelique ruina.

130

Nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

Eurum ad se Zephyrumque uocat, dehinc talia fatur:

"Tantane uos generis tenuit fiducia uestri?

Iam caelum terramque meo sine numine, uenti,

Miscere et tantas audetis tollere moles?

135

Quos ego...! sed motos praestat componere fluctus.

Post mihi non simili poena commissa luetis.

Maturate fugam regique haec dicite uestro:

Non illi imperium pelagi saeuumque tridentem,

Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,

140

Vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula

Aeolus et clauso uentorum carcere regnet."

Sic ait et dicto citius tumida aequora placat

Collectasque fugat nubes solemque reducit.

Cymothoe simul et Triton adnixus acuto

145

Detrudunt nauis scopulo; leuat ipse tridenti

Et uastas aperit Syrtis et temperat aequor

Atque rotis summas leuibus perlabitur undas.

Ac ueluti magno in populo cum saepe coorta est

Seditio saeuitque animis ignobile uulgus,

150

Iamque faces et saxa uolant, furor arma ministrat;

Tum, pietate grauem ac meritis si forte uirum quem

Conspexere, silent arrectisque auribus adstant;

Ille regit dictis animos et pectora mulcet:

Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam

155

Prospiciens genitor caeloque inuectus aperto

Flectit equos curruque uolans dat lora secundo.

Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu

Contendunt petere et Libyae uertuntur ad oras.

Est in secessu longo locus: insula portum

160

Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto

Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.

Hinc atque hinc uastae rupes geminique minantur

In caelum scopuli, quorum sub uertice late

Aequora tuta silent; tum siluis scaena coruscis

165

Desuper horrentique atrum nemus imminet umbra;

Fronte sub aduersa scopulis pendentibus antrum:

Intus aquae dulces uiuoque sedilia saxo,

Nympharum domus. Hic fessas non uincula nauis

Vlla tenent, unco non alligat ancora morsu.

170

Huc septem Aeneas collectis nauibus omni

Ex numero subit, ac magno telluris amore

Egressi optata potiuntur Troes harena

Et sale tabentis artus in litore ponunt.

Ac primum silici scintillam excudit Achates

175

Succepitque ignem foliis atque arida circum

Nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam.

Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma

Expediunt fessi rerum frugesque receptas

Et torrere parant flammis et frangere saxo.

180

Aeneas scopulum interea conscendit et omnem

Prospectum late pelago petit, Anthea si quem

Iactatum uento uideat Phrygiasque biremis

Aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici.

Nauem in conspectu nullam, tris litore ceruos

185

Prospicit errantis; hos tota armenta secuntur

A tergo et longum per uallis pascitur agmen.

Constitit hic arcumque manu celerisque sagittas

Corripuit fidus quae tela gerebat Achates,

Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis

190

Cornibus arboreis, sternit, tum uolgus et omnem

Miscet agens telis nemora inter frondea turbam;

Nec prius absistit, quam septem ingentia uictor

Corpora fundat humi et numerum cum nauibus aequet.

Hinc portum petit et socios partitur in omnis.

195

Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes

Litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,

Diuidit et dictis maerentia pectora mulcet:

"O socii (neque enim ignari sumus ante malorum),

O passi grauiora, dabit deus his quoque finem.

200

Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis

Accestis scopulos, uos et Cyclopia saxa

Experti: reuocate animos maestumque timorem

Mittite; forsan et haec olim meminisse iuuabit.

Per uarios casus, per tot discrimina rerum

205

Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas

Ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.

Durate et uosmet rebus seruate secundis."

Talia uoce refert curisque ingentibus aeger

Spem uultu simulat, premit altum corde dolorem.

210

Illi se praedae accingunt dapibusque futuris:

Tergora diripiunt costis et uiscera nudant;

Pars in frusta secant ueribusque trementia figunt,

Litore aena locant alii flammasque ministrant.

Tum uictu reuocant uiris fusique per herbam

215

Implentur ueteris Bacchi pinguisque ferinae.

Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,

Amissos longo socios sermone requirunt

Spemque metumque inter dubii, seu uiuere credant

Siue extrema pati nec iam exaudire uocatos.

220

Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,

Nunc Amyci casum gemit et crudelia secum

Fata Lyci fortemque Gyan fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo

Dispiciens mare ueliuolum terrasque iacentis

225

Litoraque et latos populos, sic uertice caeli

Constitit et Libyae defixit lumina regnis.

Atque illum talis iactantem pectore curas

Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis

Adloquitur Venus: "O qui res hominumque deumque

230

Aeternis regis imperiis et fulmine terres,

Quid meus Aeneas in te committere tantum,

Quid Troes potuere, quibus tot funera passis

Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?

Certe hinc Romanos olim uoluentibus annis,

235

Hinc fore ductores reuocato a sanguine Teucri,

Qui mare, qui terras omnis dicione tenerent,

Pollicitus: quae te, genitor, sententia uertit?

Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas

Solabar fatis contraria fata rependens;

240

Nunc eadem fortuna uiros tot casibus actos

Insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?

Antenor potuit mediis elapsus Achiuis

Illyricos penetrare sinus atque intima tutus

Regna Liburnorum et fontem superare Timaui,

245

Vnde per ora nouem uasto cum murmure montis

It mare proruptum et pelago premit arua sonanti.

Hic tamen ille urbem Pataui sedesque locauit

Teucrorum et genti nomen dedit armaque fixit

Troia, nunc placida compostus pace quiescit:

250

Nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,

Nauibus (infandum!) amissis unius ob iram

Prodimur atque Italis longe disiungimur oris.

Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?"

Olli subridens hominum sator atque deorum

255

Vultu, quo caelum tempestatesque serenat,

Oscula libauit natae, dehinc talia fatur:

"Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum

Fata tibi; cernes urbem et promissa Lauini

Moenia sublimemque feres ad sidera caeli

260

Magnanimum Aenean; neque me sententia uertit.

Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,

Longius et uoluens fatorum arcana mouebo)

Bellum ingens geret Italia populosque ferocis

Contundet moresque uiris et moenia ponet,

265

Tertia dum Latio regnantem uiderit aestas

Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.

At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo

Additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno),

Triginta magnos uoluendis mensibus orbis

270

Imperio explebit regnumque ab sede Lauini

Transferet et Longam multa ui muniet Albam.

Hic iam ter centum totos regnabitur annos

Gente sub Hectorea, donec regina sacerdos

Marte grauis geminam partu dabit Ilia prolem.

275

Inde lupae fuluo nutricis tegmine laetus

Romulus excipiet gentem et Mauortia condet

Moenia Romanosque suo de nomine dicet.

His ego nec metas rerum nec tempora pono,

Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,

280

Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,

Consilia in melius referet mecumque fouebit

Romanos, rerum dominos gentemque togatam.

Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,

Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas

285

Seruitio premet ac uictis dominabitur Argis.

Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,

Imperium Oceano, famam qui terminet astris,

Iulius, a magno demissum nomen Iulo.

Hunc tu olim caelo spoliis Orientis onustum

290

Accipies secura; uocabitur hic quoque uotis.

Aspera tum positis mitescent saecula bellis:

Cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus

Iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis

Claudentur Belli portae; Furor impius intus

295

Saeua sedens super arma et centum uinctus aenis

Post tergum nodis fremet horridus ore cruento."

Haec ait et Maia genitum demittit ab alto,

Vt terrae utque nouae pateant Carthaginis arces

Hospitio Teucris, ne fati nescia Dido

300

Finibus arceret. Volat ille per aera magnum

Remigio alarum ac Libyae citus adstitit oris.

Et iam iussa facit ponuntque ferocia Poeni

Corda uolente deo; in primis regina quietum

Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

305

At pius Aeneas per noctem plurima uoluens,

Vt primum lux alma datast, exire locosque

Explorare nouos, quas uento accesserit oras,

Qui teneant (nam inculta uidet), hominesne feraene,

Quaerere constituit sociisque exacta referre.

310

Classem in conuexo nemorum sub rupe cauata

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris

Occulit; ipse uno graditur comitatus Achate

Bina manu lato crispans hastilia ferro.

Cui mater media sese tulit obuia silua,

315

Virginis os habitumque gerens et uirginis arma,

Spartanae uel qualis equos Threissa fatigat

Harpalyce uolucremque fuga praeuertitur Hebrum.

Namque umeris de more habilem suspenderat arcum

Venatrix dederatque comam diffundere uentis,

320

Nuda genu nodoque sinus collecta fluentis.

Ac prior "Heus" inquit "iuuenes, monstrate, mearum

Vidistis si quam hic errantem forte sororum

Succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,

Aut spumantis apri cursum clamore prementem."

325

Sic Venus, et Veneris contra sic filius orsus:

"Nulla tuarum audita mihi neque uisa sororum,

O... quam te memorem, uirgo? namque haud tibi uoltus

Mortalis, nec uox hominem sonat; o, dea certe

(An Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una?),

330

Sis felix nostrumque leues, quaecumque, laborem

Et quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris

Iactemur, doceas; ignari hominumque locorumque

Erramus, uento huc uastis et fluctibus acti.

Multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra."

335

Tum Venus: "Haut equidem tali me dignor honore;

Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram

Purpureoque alte suras uincire coturno.

Punica regna uides, Tyrios et Agenoris urbem;

Sed fines Libyci, genus intractabile bello.

340

Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,

Germanum fugiens. Longa est iniuria, longae

Ambages; sed summa sequar fastigia rerum.

Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri

Phoenicum et magno miserae dilectus amore,

345

Cui pater intactam dederat primisque iugarat

Ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat

Pygmalion, scelere ante alios immanior omnis.

Quos inter medius uenit furor. Ille Sychaeum

Impius ante aras atque auri caecus amore

350

Clam ferro incautum superat, securus amorum

Germanae; factumque diu celauit et aegram

Multa malus simulans uana spe lusit amantem.

Ipsa sed in somnis inhumati uenit imago

Coniugis ora modis attollens pallida miris;

355

Crudelis aras traiectaque pectora ferro

Nudauit caecumque domus scelus omne retexit.

Tum celerare fugam patriaque excedere suadet

Auxiliumque uiae ueteres tellure recludit

Thesauros, ignotum argenti pondus et auri.

360

His commota fugam Dido sociosque parabat.

Conueniunt quibus aut odium crudele tyranni

Aut metus acer erat; nauis, quae forte paratae,

Corripiunt onerantque auro. Portantur auari

Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.

365

Deuenere locos, ubi nunc ingentia cernes

Moenia surgentemque nouae Karthaginis arcem,

Mercatique solum, facti de nomine Byrsam,

Taurino quantum possent circumdare tergo.

Sed uos qui tandem? quibus aut uenistis ab oris?

370

Quoue tenetis iter?". Quaerenti talibus ille

Suspirans imoque trahens a pectore uocem:

"O dea, si prima repetens ab origine pergam

Et uacet annalis nostrorum audire laborum,

Ante diem clauso componet Vesper Olympo.

375

Nos Troia antiqua, si uestras forte per auris

Troiae nomen iit, diuersa per aequora uectos

Forte sua Libycis tempestas appulit oris.

Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste penates

Classe ueho mecum, fama super aethera notus.

380

Italiam quaero patriam et genus ab Ioue summo.

Bis denis Phrygium conscendi nauibus aequor,

Matre dea monstrante uiam data fata secutus;

Vix septem conuolsae undis Euroque supersunt.

Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,

385

Europa atque Asia pulsus." Nec plura querentem

Passa Venus medio sic interfata dolore est:

"Quisquis es, haut, credo, inuisus caelestibus auras

Vitalis carpis, Tyriam qui adueneris urbem.

Perge modo atque hinc te reginae ad limina perfer.

390

Namque tibi reduces socios classemque relatam

Nuntio et in tutum uersis Aquilonibus actam,

Ni frustra augurium uani docuere parentes.

Aspice bis senos laetantis agmine cycnos,

Aetheria quos lapsa plaga Iouis ales aperto

395

Turbabat caelo; nunc terras ordine longo

Aut capere aut captas iam despectare uidentur:

Vt reduces illi ludunt stridentibus alis

Et coetu cinxere polum cantusque dedere,

Haut aliter puppesque tuae pubesque tuorum

400

Aut portum tenet aut pleno subit ostia uelo.

Perge modo et, qua te ducit uia, derige gressum."

Dixit et auertens rosea ceruice refulsit

Ambrosiaeque comae diuinum uertice odorem

Spirauere; pedes uestis defluxit ad imos,

405

Et uera incessu patuit dea. Ille ubi matrem

Adgnouit, tali fugientem est uoce secutus:

"Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis

Ludis imaginibus? cur dextrae iungere dextram

Non datur ac ueras audire et reddere uoces?"

410

Talibus incusat gressumque ad moenia tendit.

At Venus obscuro gradientis aere saepsit

Et multo nebulae circum dea fudit amictu,

Cernere ne quis eos neu quis contingere posset

Moliriue moram aut ueniendi poscere causas.

415

Ipsa Paphum sublimis abit sedesque reuisit

Laeta suas, ubi templum illi centumque Sabaeo

Ture calent arae sertisque recentibus halant.

Corripuere uiam interea, qua semita monstrat.

Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi

420

Imminet aduersasque aspectat desuper arces.

Miratur molem Aeneas, magalia quondam,

Miratur portas strepitumque et strata uiarum.

Instant ardentes Tyrii: pars ducere muros

Molirique arcem et manibus subuoluere saxa,

425

Pars optare locum tecto et concludere sulco;

Iura magistratusque legunt sanctumque senatum.

Hic portus alii effodiunt, hic alta theatris

Fundamenta locant alii immanisque columnas

Rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.

430

Qualis apes aestate noua per florea rura

Exercet sub sole labor, cum gentis adultos

Educunt fetus, aut cum liquentia mella

Stipant et dulci distendunt nectare cellas,

Aut onera accipiunt uenientum, aut agmine facto

435

Ignauum fucos pecus a praesepibus arcent;

Feruet opus redolentque thymo fragrantia mella.

"O fortunati, quorum iam moenia surgunt!"

Aeneas ait et fastigia suspicit urbis.

Infert se saeptus nebula (mirabile dictu)

440

Per medios miscetque uiris neque cernitur ulli.

Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae,

Quo primum iactati undis et turbine Poeni

Effodere loco signum, quod regia Iuno

Monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello

445

Egregiam et facilem uictu per saecula gentem.

Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido

Condebat, donis opulentum et numine diuae,

Aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque

Aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.

450

Hoc primum in luco noua res oblata timorem

Leniit, hic primum Aeneas sperare salutem

Ausus et adflictis melius confidere rebus.

Namque sub ingenti lustrat dum singula templo

Reginam opperiens, dum quae fortuna sit urbi

455

Artificumque manus inter se operumque laborem

Miratur, uidet Iliacas ex ordine pugnas

Bellaque iam fama totum uulgata per orbem,

Atridas Priamumque et saeuum ambobus Achillem.

Constitit et lacrimans "quis iam locus" inquit, "Achate,

460

Quae regio in terris nostri non plena laboris?

En Priamus. Sunt hic etiam sua praemia laudi,

Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.

Solue metus; feret haec aliquam tibi fama salutem."

Sic ait atque animum pictura pascit inani

465

Multa gemens largoque umectat flumine uoltum.

Namque uidebat uti bellantes Pergama circum

Hac fugerent Grai, premeret Troiana iuuentus,

Hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.

Nec procul hinc Rhessi niueis tentoria uelis

470

Adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno

Tydides multa uastabat caede cruentus,

Ardentisque auertit equos in castra prius quam

Pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.

Parte alia fugiens amissis Troilus armis,

475

Infelix puer atque impar congressus Achilli,

Fertur equis curruque haeret resupinus inani,

Lora tenens tamen; huic ceruixque comaeque trahuntur

Per terram, et uersa puluis inscribitur hasta.

Interea ad templum non aequae Palladis ibant

480

Crinibus Iliades passis peplumque ferebant

Suppliciter, tristes et tunsae pectora palmis;

Diua solo fixos oculos auersa tenebat.

Ter circum Iliacos raptauerat Hectora muros

Exanimumque auro corpus uendebat Achilles.

485

Tum uero ingentem gemitum dat pectore ab imo,

Vt spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici

Tendentemque manus Priamum conspexit inermis.

Se quoque principibus permixtum agnouit Achiuis,

Eoasque acies et nigri Memnonis arma.

490

Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis

Penthesilea furens mediisque in milibus ardet,

Aurea subnectens exsertae cingula mammae

Bellatrix, audetque uiris concurrere uirgo.

Haec dum Dardanio Aeneae miranda uidentur,

495

Dum stupet obtutuque haeret defixus in uno,

Regina ad templum, forma pulcherrima Dido,

Incessit magna iuuenum stipante caterua.

Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi

Exercet Diana choros, quam mille secutae

500

Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram

Fert umero gradiensque deas supereminet omnis

(Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus):

Talis erat Dido, talem se laeta ferebat

Per medios instans operi regnisque futuris.

505

Tum foribus diuae, media testudine templi,

Saepta armis solioque alte subnixa resedit.

Iura dabat legesque uiris operumque laborem

Partibus aequabat iustis aut sorte trahebat:

Cum subito Aeneas concursu accedere magno

510

Anthea Sergestumque uidet fortemque Cloanthum

Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo

Dispulerat penitusque alias auexerat oras.

Obstipuit simul ipse, simul percussus Achates

Laetitiaque metuque; auidi coniungere dextras

515

Ardebant, sed res animos incognita turbat.

Dissimulant et nube caua speculantur amicti

Quae fortuna uiris, classem quo litore linquant,

Quid ueniant: cunctis nam lecti nauibus ibant

Orantes ueniam et templum clamore petebant.

520

Postquam introgressi et coram data copia fandi,

Maximus Ilioneus placido sic pectore coepit:

"O regina, nouam cui condere Iuppiter urbem

Iustitiaque dedit gentis frenare superbas,

Troes te miseri, uentis maria omnia uecti,

525

Oramus: prohibe infandos a nauibus ignis,

Parce pio generi et propius res aspice nostras.

Non nos aut ferro Libycos populare penatis

Venimus aut raptas ad litora uertere praedas;

Non ea uis animo nec tanta superbia uictis.

530

Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,

Terra antiqua, potens armis atque ubere glebae;

Oenotri coluere uiri; nunc fama minores

Italiam dixisse ducis de nomine gentem.

Hic cursus fuit,

535

Cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion

In uada caeca tulit penitusque procacibus Austris

Perque undas superante salo perque inuia saxa

Dispulit: huc pauci uestris adnauimus oris.

Quod genus hoc hominum? quaeue hunc tam barbara morem

540

Permittit patria? hospitio prohibemur harenae;

Bella cient primaque uetant consistere terra.

Si genus humanum et mortalia temnitis arma,

At sperate deos memores fandi atque nefandi.

Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter

545

Nec pietate fuit nec bello maior et armis.

Quem si fata uirum seruant, si uescitur aura

Aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris,

Non metus, officio nec te certasse priorem

Paeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes

550

Armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.

Quassatam uentis liceat subducere classem

Et siluis aptare trabes et stringere remos,

Si datur Italiam sociis et rege recepto

Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;

555

Sin absumpta salus et te, pater optime Teucrum,

Pontus habet Libyae nec spes iam restat Iuli,

At freta Sicaniae saltem sedesque paratas,

Vnde huc aduecti, regemque petamus Acesten."

Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant

560

Dardanidae.

Tum breuiter Dido uoltum demissa profatur:

"Soluite corde metum, Teucri, secludite curas.

Res dura et regni nouitas me talia cogunt

Moliri et late finis custode tueri.

565

Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem

Virtutesque uirosque aut tanti incendia belli?

Non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni,

Nec tam auersus equos Tyria Sol iungit ab urbe.

Seu uos Hesperiam magnam Saturniaque arua

570

Siue Erycis finis regemque optatis Acesten,

Auxilio tutos dimittam opibusque iuuabo.

Voltis et his mecum pariter considere regnis:

Vrbem quam statuo, uestra est; subducite nauis;

Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.

575

Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem

Adforet Aeneas! Equidem per litora certos

Dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,

Si quibus eiectus siluis aut urbibus errat."

His animum arrecti dictis et fortis Achates

580

Et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem

Ardebant. Prior Aenean compellat Achates:

"Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?

Omnia tuta uides, classem sociosque receptos.

Vnus abest, medio in fluctu quem uidimus ipsi

585

Submersum; dictis respondent cetera matris."

Vix ea fatus erat cum circumfusa repente

Scindit se nubes et in aethera purgat apertum.

Restitit Aeneas claraque in luce refulsit

Os umerosque deo similis; namque ipsa decoram

590

Caesariem nato genetrix lumenque iuuentae

Purpureum et laetos oculis adflarat honores:

Quale manus addunt ebori decus aut ubi flauo

Argentum Pariusue lapis circumdatur auro.

Tum sic reginam adloquitur cunctisque repente

595

Improuisus ait: "Coram, quem quaeritis, adsum

Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.

O sola infandos Troiae miserata labores,

Quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque

Omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,

600

Vrbe, domo socias, grates persoluere dignas

Non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est

Gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.

Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid

Vsquam iustitiae est et mens sibi conscia recti,

605

Praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt

Saecula? qui tanti talem genuere parentes?

In freta dum fluuii current, dum montibus umbrae

Lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet,

Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,

610

Quae me cumque uocant terrae." Sic fatus amicum

Ilionea petit dextra laeuaque Serestum,

Post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.

Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,

Casu deinde uiri tanto, et sic ore locuta est:

615

"Quis te, nate dea, per tanta pericula casus

Insequitur? quae uis immanibus applicat oris?

Tune ille Aeneas quem Dardanio Anchisae

Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?

Atque equidem Teucrum memini Sidona uenire

620

Finibus expulsum patriis, noua regna petentem

Auxilio Beli; genitor tum Belus opimam

Vastabat Cyprum et uictor dicione tenebat.

Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis

Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.

625

Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat

Seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe uolebat.

Quare agite, o tectis, iuuenes, succedite nostris.

Me quoque per multos similis fortuna labores

Iactatam hac demum uoluit consistere terra.

630

Non ignara mali miseris succurrere disco."

Sic memorat; simul Aenean in regia ducit

Tecta, simul diuom templis indicit honorem.

Nec minus interea sociis ad litora mittit

Viginti tauros, magnorum horrentia centum

635

Terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,

Munera laetitiamque dii.

At domus interior regali splendida luxu

Instruitur, mediisque parant conuiuia tectis:

Arte laboratae uestes ostroque superbo,

640

Ingens argentum mensis caelataque in auro

Fortia facta patrum, series longissima rerum

Per tot ducta uiros antiquae ab origine gentis.

Aeneas (neque enim patrius consistere mentem

Passus amor) rapidum ad nauis praemittit Achaten,

645

Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat;

Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.

Munera praeterea Iliacis erepta ruinis

Ferre iubet, pallam signis auroque rigentem

Et circumtextum croceo uelamen acantho,

650

Ornatus Argiuae Helenae, quos illa Mycenis,

Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,

Extulerat, matris Ledae mirabile donum;

Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,

Maxima natarum Priami colloque monile

655

Bacatum et duplicem gemmis auroque coronam.

Haec celerans iter ad nauis tendebat Achates.

At Cytherea nouas artes, noua pectore uersat

Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido

Pro dulci Ascanio ueniat donisque furentem

660

Incendat reginam atque ossibus implicet ignem.

Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;

Vrit atrox Iuno et sub noctem cura recursat.

Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:

"Nate, meae uires, mea magna potentia, solus

665

Nate patris summi qui tela Typhoia temnis,

Ad te confugio et supplex tua numina posco.

Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum

Litora iactetur odiis Iunonis acerbae,

Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.

670

Nunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur

Vocibus, et uereor quo se Iunonia uertant

Hospitia: haut tanto cessabit cardine rerum.

Quocirca capere ante dolis et cingere flamma

Reginam meditor, ne quo se numine mutet,

675

Sed magno Aeneae mecum teneatur amore.

Qua facere id possis nostram nunc accipe mentem:

Regius accitu cari genitoris ad urbem

Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,

Dona ferens pelago et flammis restantia Troiae;

680

Hunc ego sopitum somno super alta Cythera

Aut super Idalium sacrata sede recondam,

Ne qua scire dolos mediusue occurrere possit.

Tu faciem illius noctem non amplius unam

Falle dolo et notos pueri puer indue uultus,

685

Vt, cum te gremio accipiet laetissima Dido

Regalis inter mensas laticemque Lyaeum,

Cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,

Occultum inspires ignem fallasque ueneno."

Paret Amor dictis carae genetricis et alas

690

Exuit et gressu gaudens incedit Iuli.

At Venus Ascanio placidam per membra quietem

Inrigat et fotum gremio dea tollit in altos

Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum

Floribus et dulci adspirans complectitur umbra.

695

Iamque ibat dicto parens et dona Cupido

Regia portabat Tyriis duce laetus Achate.

Cum uenit, aulaeis iam se regina superbis

Aurea composuit sponda mediamque locauit;

Iam pater Aeneas et iam Troiana iuuentus

700

Conueniunt stratoque super discumbitur ostro.

Dant manibus famuli lymphas Cereremque canistris

Expediunt tonsisque ferunt mantelia uillis.

Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam

Cura penum struere et flammis adolere penatis;

705

Centum aliae totidemque pares aetate ministri,

Qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.

Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes

Conuenere; toris iussi discumbere pictis

Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum

710

Flagrantisque dei uultus simulataque uerba

Pallamque et pictum croceo uelamen acantho.

Praecipue infelix, pesti deuota futurae,

Expleri mentem nequit ardescitque tuendo

Phoenissa et pariter puero donisque mouetur.

715

Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit

Et magnum falsi impleuit genitoris amorem,

Reginam petit. Haec oculis, haec pectore toto

Haeret et interdum gremio fouet inscia Dido

Insidat quantus miserae deus. At memor ille

720

Matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum

Incipit et uiuo temptat praeuertere amore

Iam pridem resides animos desuetaque corda.

Postquam prima quies epulis mensaeque remotae,

Crateras magnos statuunt et uina coronant.

725

Fit strepitus tectis uocemque per ampla uolutant

Atria; dependent lychni laquearibus aureis

Incensi et noctem flammis funalia uincunt.

Hic regina grauem gemmis auroque poposcit

Impleuitque mero pateram, quam Belus et omnes

730

A Belo soliti; tum facta silentia tectis:

"Iuppiter (hospitibus nam te dare iura locuntur)

Hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis

Esse uelis nostrosque huius meminisse minores.

Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno;

735

Et uos o coetum, Tyrii, celebrate fauentes."

Dixit et in mensam laticum libauit honorem

Primaque libato summo tenus attigit ore;

Tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit

Spumantem pateram et pleno se proluit auro;

740

Post alii proceres. Cithara crinitus Iopas

Personat aurata, docuit quem maximus Atlans.

Hic canit errantem lunam solisque labores,

Vnde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes,

Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones,

745

Quid tantum Oceano properent se tingere soles

Hiberni uel quae tardis mora noctibus obstet;

Ingeminant plausu Tyrii Troesque secuntur.

Nec non et uario noctem sermone trahebat

Infelix Dido longumque bibebat amorem,

750

Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa;

Nunc quibus Aurorae uenisset filius armis,

Nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.

"Immo age et a prima dic, hospes, origine nobis

Insidias" inquit, "Danaum casusque tuorum

755

Erroresque tuos; nam te iam septima portat

Omnibus errantem terris et fluctibus aestas."

1

Augustus uero, ne tantum opus periret, Tuccam et Varium hac lege iussit emendare, ut superflua demerent, nihil adderent tamen; unde et semiplenos eius inuenimus uersiculos, ut (534) hic cursus fuit, et aliquos detractos, ut in principio. Nam ab armis non coepit, sed sic: "Ille ego, qui quondam gracili modulatus auena / carmen, et egressus siluis uicina coegi / ut quamuis auido parerent arua colono,/ gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis / arma uirumque cano". Serv. in praefatione Commentariorum Aeneidos