Vergilius georgicon 4

Other sections


Protinus aerii mellis caelestia dona

Exsequar: hanc etiam, Maecenas, aspice partem.

Admiranda tibi leuium spectacula rerum

Magnanimosque duces totiusque ordine gentis

5

Mores et studia et populos et proelia dicam.

In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem

Numina laeua sinunt auditque uocatus Apollo.

Principio sedes apibus statioque petenda,

Quo neque sit uentis aditus (nam pabula uenti

10

Ferre domum prohibent) neque oues haedique petulci

Floribus insultent, aut errans bucula campo

Decutiat rorem et surgentis atterat herbas.

Absint et picti squalentia terga lacerti

Pinguibus a stabulis, meropesque aliaeque uolucres

15

Et manibus Procne pectus signata cruentis;

Omnia nam late uastant ipsasque uolantis

Ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.

At liquidi fontes et stagna uirentia musco

Adsint et tenuis fugiens per gramina riuus,

20

Palmaque uestibulum aut ingens oleaster inumbret,

Vt, cum prima noui ducent examina reges

Vere suo, ludetque fauis emissa iuuentus,

Vicina inuitet decedere ripa calori,

Obuiaque hospitiis teneat frondentibus arbos.

25

In medium, seu stabit iners seu profluet umor,

Transuersas salices et grandia conice saxa,

Pontibus ut crebris possint consistere et alas

Pandere ad aestiuum solem, si forte morantis

Sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.

30

Haec circum casiae uirides et olentia late

Serpylla et grauiter spirantis copia thymbrae

Floreat, irriguumque bibant uiolaria fontem.

Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cauatis

Seu lento fuerint aluaria uimine texta,

35

Angustos habeant aditus: nam frigore mella

Cogit hiems eademque calor liquefacta remittit-

Vtraque uis apibus pariter metuenda; neque illae

Nequiquam in tectis certatim tenuia cera

Spiramenta linunt, fucoque et floribus oras

40

Explent, collectumque haec ipsa ad munera gluten

Et uisco et Phrygiae seruant pice lentius Idae.

Saepe etiam effossis, si uera est fama, latebris

Sub terra fouere larem, penitusque repertae

Pumicibusque cauis exesaeque arboris antro.

45

Tu tamen et leui rimosa cubilia limo

Vngue fouens circum, et raras superinice frondes.

Neu propius tectis taxum sine, neue rubentis

Vre foco cancros, altae neu crede paludi,

Aut ubi odor caeni grauis aut ubi concaua pulsu

50

Saxa sonant uocisque offensa resultat imago.

Quod superest, ubi pulsam hiemem Sol aureus egit

Sub terras caelumque aestiua luce reclusit,

Illae continuo saltus siluasque peragrant

Purpureosque metunt flores et flumina libant

55

Summa leues. hinc nescio qua dulcedine laetae

Progeniem nidosque fouent, hinc arte recentis

Excudunt ceras et mella tenacia fingunt.

Hinc ubi iam emissum caueis ad sidera caeli

Nare per aestatem liquidam suspexeris agmen

60

Obscuramque trahi uento mirabere nubem,

Contemplator: aquas dulcis et frondea semper

Tecta petunt. huc tu iussos asperge sapores,

Trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,

Tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum:

65

Ipsae consident medicatis sedibus, ipsae

Intima more suo sese in cunabula condent.

Sin autem ad pugnam exierint- nam saepe duobus

Regibus incessit magno discordia motu;

Continuoque animos uulgi et trepidantia bello

70

Corda licet longe praesciscere: namque morantis

Martius ille aeris rauci canor increpat, et uox

Auditur fractos sonitus imitata tubarum;

Tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant

Spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos

75

Et circa regem atque ipsa ad praetoria densae

Miscentur magnisque uocant clamoribus hostem;

Ergo ubi uer nactae sudum camposque patentis,

Erumpunt portis; concurritur, aethere in alto

Fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem

80

Praecipitesque cadunt; non densior aere grando,

Nec de concussa tantum pluit ilice glandis:

Ipsi per medias acies insignibus alis

Ingentis animos angusto in pectore uersant,

Vsque adeo obnixi non cedere dum grauis aut hos

85

Aut hos uersa fuga uictor dare terga subegit.

Hi motus animorum atque haec certamina tanta

Pulueris exigui iactu compressa quiescent.

Verum ubi ductores acie reuocaueris ambo,

Deterior qui uisus, eum, ne prodigus obsit,

90

Dede neci; melior uacua sine regnet in aula.

Alter erit maculis auro squalentibus ardens;

Nam duo sunt genera: hic melior insignis et ore

Et rutilis clarus squamis; ille horridus alter

Desidia latamque trahens inglorius aluum.

95

Vt binae regum facies, ita corpora plebis.

Namque aliae turpes horrent, ceu puluere ab alto

Cum uenit et sicco terram spuit ore uiator

Aridus; elucent aliae et fulgore coruscant

Ardentes auro et paribus lita corpora guttis.

100

Haec potior suboles, hinc caeli tempore certo

Dulcia mella premes, nec tantum dulcia quantum

Et liquida et durum Bacchi domitura saporem.

At cum incerta uolant caeloque examina ludunt

Contemnuntque fauos et frigida tecta relinquunt,

105

Instabilis animos ludo prohibebis inani.

Nec magnus prohibere labor: tu regibus alas

Eripe; non illis quisquam cunctantibus altum

Ire iter aut castris audebit uellere signa.

Inuitent croceis halantes floribus horti

110

Et custos furum atque auium cum falce saligna

Hellespontiaci seruet tutela Priapi.

Ipse thymum tinosque ferens de montibus altis

Tecta serat late circum cui talia curae;

Ipse labore manum duro terat, ipse feracis

115

Figat humo plantas et amicos irriget imbris.

Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum

Vela traham et terris festinem aduertere proram,

Forsitan et pinguis hortos quae cura colendi

Ornaret canerem biferique rosaria Paesti

120

Quoque modo potis gauderent intiba riuis

Et uirides apio ripae tortusque per herbam

Cresceret in uentrem cucumis; nec sera comantem

Narcissum aut flexi tacuissem uimen acanthi

Pallentisque hederas et amantis litora myrtos.

125

Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis,

Qua niger umectat flauentia culta Galaesus,

Corycium uidisse senem, cui pauca relicti

Iugera ruris erant, nec fertilis illa iuuencis

Nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.

130

Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum

Lilia uerbenasque premens uescumque papauer

Regum aequabat opes animis, seraque reuertens

Nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.

Primus uere rosam atque autumno carpere poma,

135

Et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa

Rumperet et glacie cursus frenaret aquarum,

Ille comam mollis iam tondebat hyacinthi

Aestatem increpitans seram Zephyrosque morantis.

Ergo apibus fetis idem atque examine multo

140

Primus abundare et spumantia cogere pressis

Mella fauis; illi tiliae atque uberrima pinus,

Quotque in flore nouo pomis se fertilis arbos

Induerat totidem autumno matura tenebat.

Ille etiam seras in uersum distulit ulmos

145

Eduramque pirum et spinos iam pruna ferentis

Iamque ministrantem platanum potantibus umbras.

Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis

Praetereo atque aliis post me memoranda relinquo.

Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse

150

Addidit expediam, pro qua mercede canoros

Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae

Dictaeo caeli regem pauere sub antro.

Solae communis natos, consortia tecta

Vrbis habent, magnisque agitant sub legibus aeuum,

155

Et patriam solae et certos nouere penatis;

Venturaeque hiemis memores aestate laborem

Experiuntur et in medium quaesita reponunt.

Namque aliae uictu inuigilant et foedere pacto

Exercentur agris; pars intra saepta domorum

160

Narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten

Prima fauis ponunt fundamina, deinde tenacis

Suspendunt ceras; aliae spem gentis adultos

Educunt fetus; aliae purissima mella

Stipant et liquido distendunt nectare cellas.

165

Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti,

Inque uicem speculantur aquas et nubila caeli,

Aut onera accipiunt uenientum, aut agmine facto

Ignauum fucos pecus a praesepibus arcent.

Feruet opus, redolentque thymo fragrantia mella.

170

Ac ueluti lentis Cyclopes fulmina massis

Cum properant, alii taurinis follibus auras

Accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt

Aera lacu; gemit impositis incudibus Aetna;

Illi inter sese magna ui bracchia tollunt

175

In numerum, uersantque tenaci forcipe ferrum:

Non aliter, si parua licet componere magnis,

Cecropias innatus apes amor urget habendi

Munere quamque suo. grandaeuis oppida curae

Et munire fauos et daedala fingere tecta.

180

At fessae multa referunt se nocte minores,

Crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim

Et glaucas salices casiamque crocumque rubentem

Et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.

Omnibus una quies operum, labor omnibus unus:

185

Mane ruunt portis; nusquam mora; rursus easdem

Vesper ubi e pastu tandem decedere campis

Admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant;

Fit sonitus, mussantque oras et limina circum.

Post, ubi iam thalamis se composuere, siletur

190

In noctem, fessosque sopor suus occupat artus.

Nec uero a stabulis pluuia impendente recedunt

Longius, aut credunt caelo aduentantibus Euris,

Sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur

Excursusque breuis temptant, et saepe lapillos,

195

Vt cumbae instabiles fluctu iactante saburram,

Tollunt, his sese per inania nubila librant.

Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,

Quod neque concubitu indulgent nec corpora segnes

In Venerem soluunt aut fetus nixibus edunt;

200

Verum ipsae e foliis natos, e suauibus herbis

Ore legunt, ipsae regem paruosque Quirites

Sufficiunt, aulasque et cerea regna refigunt.

Saepe etiam duris errando in cotibus alas

Attriuere, ultroque animam sub fasce dedere:

205

Tantus amor florum et generandi gloria mellis.

Ergo ipsas quamuis angusti terminus aeui

Excipiat (neque enim plus septima ducitur aestas),

At genus immortale manet, multosque per annos

Stat fortuna domus, et aui numerantur auorum.

210

Praeterea regem non sic Aegyptus et ingens

Lydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes

Obseruant. rege incolumi mens omnibus unast;

Amisso rupere fidem, constructaque mella

Diripuere ipsae et cratis soluere fauorum.

215

Ille operum custos, illum admirantur et omnes

Circumstant fremitu denso stipantque frequentes,

Et saepe attollunt umeris et corpora bello

Obiectant pulchramque petunt per uulnera mortem.

His quidam signis atque haec exempla secuti

220

Esse apibus partem diuinae mentis et haustus

Aetherios dixere; deum namque ire per omnis

Terrasque tractusque maris caelumque profundum;

Hinc pecudes, armenta, uiros, genus omne ferarum,

Quemque sibi tenuis nascentem arcessere uitas:

225

Scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri

Omnia, nec morti esse locum, sed uiua uolare

Sideris in numerum atque alto succedere caelo.

Si quando sedem augustam seruataque mella

Thesauri relines, prius haustu sparsus aquarum

230

Ora foue, fumosque manu praetende sequacis.

Bis grauidos cogunt fetus, duo tempora messis:

Taygete simul os terris ostendit honestum

Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnis,

Aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi

235

Tristior hibernas caelo descendit in undas.

Illis ira modum supra est, laesaeque uenenum

Morsibus inspirant et spicula caeca relinquunt

Affixae uenis animasque in uulnere ponunt.

Sin duram metues hiemem parcesque futuro

240

Contusosque animos et res miserabere fractas,

At suffire thymo cerasque recidere inanis

Quis dubitet? nam saepe fauos ignotus adedit

Stelio et lucifugis congesta cubilia blattis

Immunisque sedens aliena ad pabula fucus;

245

Aut asper crabro imparibus se immiscuit armis,

Aut dirum tiniae genus, aut inuisa Mineruae

Laxos in foribus suspendit aranea cassis.

Quo magis exhaustae fuerint hoc acrius omnes

Incumbent generis lapsi sarcire ruinas

250

Complebuntque foros et floribus horrea texent.

Si uero, quoniam casus apibus quoque nostros

Vita tulit, tristi languebunt corpora morbo-

Quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:

Continuo est aegris alius color; horrida uultum

255

Deformat macies; tum corpora luce carentum

Exportant tectis et tristia funera ducunt-

Aut illae pedibus conexae ad limina pendent

Aut intus clausis cunctantur in aedibus omnes

Ignauaeque fame et contracto frigore pigrae.

260

Tum sonus auditur grauior, tractimque susurrant,

Frigidus ut quondam siluis immurmurat Auster,

Vt mare sollicitum stridit refluentibus undis,

Aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.

Hic iam galbaneos suadebo incendere odores

265

Mellaque harundineis inferre canalibus, ultro

Hortantem et fessas ad pabula nota uocantem.

Proderit et tunsum gallae admiscere saporem

Arentisque rosas, aut igni pinguia multo

Defruta uel psithia passos de uite racemos,

270

Cecropiumque thymum et graue olentia centaurea.

Est etiam flos in pratis cui nomen amello

Fecere agricolae, facilis quaerentibus herba;

Namque uno ingentem tollit de caespite siluam

Aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum

275

Funduntur, uiolae sublucet purpura nigrae;

Saepe deum nexis ornatae torquibus arae;

Asper in ore sapor; tonsis in uallibus illum

Pastores et curua legunt prope flumina Mellae.

Huius odorato radices incoque Baccho

280

Pabulaque in foribus plenis appone canistris.

Sed si quem proles subito defecerit omnis,

Nec genus unde nouae stirpis reuocetur habebit,

Tempus et Arcadii memoranda inuenta magistri

Pandere, quoque modo caesis iam saepe iuuencis

285

Insincerus apes tulerit cruor. altius omnem

Expediam prima repetens ab origine famam.

Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi

Accolit effuso stagnantem flumine Nilum

Et circum pictis uehitur sua rura phaselis,

290

Quaque pharetratae uicinia Persidis urget,

Et uiridem Aegyptum nigra fecundat harena,

Et diuersa ruens septem discurrit in ora

Vsque coloratis amnis deuexus ab Indis,

Omnis in hac certam regio iacit arte salutem.

295

Exiguus primum atque ipsos contractus in usus

Eligitur locus; hunc angustique imbrice tecti

Parietibusque premunt artis, et quattuor addunt,

Quattuor a uentis obliqua luce fenestras.

Tum uitulus bima curuans iam cornua fronte

300

Quaeritur; huic geminae nares et spiritus oris

Multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto

Tunsa per integram soluuntur uiscera pellem.

Sic positum in clauso linquunt, et ramea costis

Subiciunt fragmenta, thymum casiasque recentis.

305

Hoc geritur Zephyris primum impellentibus undas,

Ante nouis rubeant quam prata coloribus, ante

Garrula quam tignis nidum suspendat hirundo.

Interea teneris tepefactus in ossibus umor

Aestuat, et uisenda modis animalia miris,

310

Trunca pedum primo, mox et stridentia pennis,

Miscentur tenuemque magis magis aera carpunt,

Donec ut aestiuis effusus nubibus imber

Erupere, aut ut neruo pulsante sagittae

Prima leues ineunt si quando proelia Parthi.

315

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?

Vnde noua ingressus hominum experientia cepit?

Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe,

Amissis, ut fama, apibus morboque fameque,

Tristis ad extremi sacrum caput astitit amnis

320

Multa querens, atque hac affatus uoce parentem:

"Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius

Ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum

(Si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo)

Inuisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri

325

Pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas?

En etiam hunc ipsum uitae mortalis honorem,

Quem mihi uix frugum et pecorum custodia sollers

Omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.

Quin age et ipsa manu felicis erue siluas,

330

Fer stabulis inimicum ignem atque interfice messis,

Vre sata et ualidam in uitis molire bipennem,

Tanta meae si te ceperunt taedia laudis."

At mater sonitum thalamo sub fluminis alti

Sensit. eam circum Milesia uellera Nymphae

335

Carpebant hyali saturo fucata colore,

Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,

Caesariem effusae nitidam per candida colla,

Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque,

Cydippeque et flaua Lycorias, altera uirgo,

340

Altera tum primos Lucinae experta labores,

Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,

Ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,

Atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea

Et tandem positis uelox Arethusa sagittis.

345

Inter quas curam Clymene narrabat inanem

Vulcani Martisque dolos et dulcia furta,

Aque Chao densos diuum numerabat amores.

Carmine quo captae dum fusis mollia pensa

Deuoluunt, iterum maternas impulit auris

350

Luctus Aristaei, uitreisque sedilibus omnes

Obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores

Prospiciens summa flauum caput extulit unda,

Et procul: "o gemitu non frustra exterrita tanto,

Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,

355

Tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam

Stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit."

Huic percussa noua mentem formidine mater

"Duc, age, duc ad nos; fas illi limina diuum

Tangere" ait. simul alta iubet discedere late

360

Flumina, qua iuuenis gressus inferret. at illum

Curuata in montis faciem circumstetit unda

Accepitque sinu uasto misitque sub amnem.

Iamque domum mirans genetricis et umida regna

Speluncisque lacus clausos lucosque sonantis

365

Ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum

Omnia sub magna labentia flumina terra

Spectabat diuersa locis, Phasimque Lycumque,

Et caput unde altus primum se erumpit Enipeus,

Vnde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta

370

Saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus

Et gemina auratus taurino cornua uultu

Eridanus, quo non alius per pinguia culta

In mare purpureum uiolentior effluit amnis.

Postquam est in thalami pendentia pumice tecta

375

Peruentum et nati fletus cognouit inanis

Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontis

Germanae, tonsisque ferunt mantelia uillis;

Pars epulis onerant mensas et plena reponunt

Pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae.

380

Et mater "cape Maeonii carchesia Bacchi:

Oceano libemus" ait. simul ipsa precatur

Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores,

Centum quae siluas, centum quae flumina seruant.

Ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam,

385

Ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit.

Omine quo firmans animum sic incipit ipsa:

"Est in Carpathio Neptuni gurgite uates

Caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor

Et iuncto bipedum curru metitur equorum.

390

Hic nunc Emathiae portus patriamque reuisit

Pallenen; hunc et Nymphae ueneramur et ipse

Grandaeuus Nereus: nouit namque omnia uates,

Quae sint, quae fuerint, quae mox uentura trahantur;

Quippe ita Neptuno uisum est, immania cuius

395

Armenta et turpis pascit sub gurgite phocas.

Hic tibi, nate, prius uinclis capiendus, ut omnem

Expediat morbi causam euentusque secundet.

Nam sine ui non ulla dabit praecepta, neque illum

Orando flectes; uim duram et uincula capto

400

Tende; doli circum haec demum frangentur inanes.

Ipsa ego te, medios cum sol accenderit aestus,

Cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbrast,

In secreta senis ducam, quo fessus ab undis

Se recipit, facile ut somno aggrediare iacentem.

405

Verum ubi correptum manibus uinclisque tenebis,

Tum uariae eludent species atque ora ferarum.

Fiet enim subito sus horridus atraque tigris

Squamosusque draco et fulua ceruice leaena,

Aut acrem flammae sonitum dabit atque ita uinclis

410

Excidet aut in aquas tenuis dilapsus abibit.

Sed quanto ille magis formas se uertet in omnis

Tam tu, nate, magis contende tenacia uincla,

Donec talis erit mutato corpore qualem

Videris incepto tegeret cum lumina somno."

415

Haec ait et liquidum ambrosiae diffundit odorem,

Quo totum nati corpus perduxit; at illi

Dulcis compositis spirauit crinibus aura

Atque habilis membris uenit uigor. est specus ingens

Exesi latere in montis, quo plurima uento

420

Cogitur inque sinus scindit sese unda reductos,

Deprensis olim statio tutissima nautis;

Intus se uasti Proteus tegit obice saxi.

Hic iuuenem in latebris auersum a lumine Nympha

Collocat, ipsa procul nebulis obscura resistit.

425

Iam rapidus torrens sitientis Sirius Indos

Ardebat caelo et medium sol igneus orbem

Hauserat; arebant herbae et caua flumina siccis

Faucibus ad limum radii tepefacta coquebant:

Cum Proteus consueta petens e fluctibus antra

430

Ibat; eum uasti circum gens umida ponti

Exsultans rorem late dispergit amarum.

Sternunt se somno diuersae in litore phocae;

Ipse, uelut stabuli custos in montibus olim,

Vesper ubi e pastu uitulos ad tecta reducit

435

Auditisque lupos acuunt balatibus agni,

Consedit scopulo medius, numerumque recenset.

Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas,

Vix defessa senem passus componere membra

Cum clamore ruit magno, manicisque iacentem

440

Occupat. ille suae contra non immemor artis

Omnia transformat sese in miracula rerum,

Ignemque horribilemque feram fluuiumque liquentem.

Verum ubi nulla fugam reperit fallacia. uictus

In sese redit atque hominis tandem ore locutus

445

"Nam quis te, iuuenum confidentissime, nostras

Iussit adire domos? quidue hinc petis?" inquit. at ille:

"Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam:

Sed tu desine uelle. deum praecepta secuti

Venimus hinc lassis quaesitum oracula rebus."

450

Tantum effatus. ad haec uates ui denique multa

Ardentis oculos intorsit lumine glauco,

Et grauiter frendens sic fatis ora resoluit.

"Non te nullius exercent numinis irae;

Magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus

455

Haudquaquam ad meritum poenas, ni fata resistant,

Suscitat, et rapta grauiter pro coniuge saeuit.

Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,

Immanem ante pedes hydrum moritura puella

Seruantem ripas alta non uidit in herba.

460

At chorus aequalis Dryadum clamore supremos

Implerunt montis; flerunt Rhodopeiae arces

Altaque Pangaea et Rhesi Mauortia tellus

Atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia.

Ipse caua solans aegrum testudine amorem

465

Te, dulcis coniunx, te solo in litore secum,

Te ueniente die, te decedente canebat.

Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis,

Et caligantem nigra formidine lucum

Ingressus, manisque adiit regemque tremendum

470

Nesciaque humanis precibus mansuescere corda.

At cantu commotae Erebi de sedibus imis

Vmbrae ibant tenues simulacraque luce carentum,

Quam multa in foliis auium se milia condunt,

Vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber,

475

Matres atque uiri defunctaque corpora uita

Magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,

Impositique rogis iuuenes ante ora parentum,

Quos circum limus niger et deformis harundo

Cocyti tardaque palus inamabilis unda

480

Alligat et nouies Styx interfusa coercet.

Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti

Tartara caeruleosque implexae crinibus anguis

Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora,

Atque Ixionii uento rota constitit orbis.

485

Iamque pedem referens casus euaserat omnis,

Redditaque Eurydice superas ueniebat ad auras

Pone sequens (namque hanc dederat Proserpina legem),

Cum subita incautum dementia cepit amantem,

Ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes:

490

Restitit, Eurydicenque suam iam luce sub ipsa

Immemor heu! uictusque animi respexit. ibi omnis

Effusus labor atque immitis rupta tyranni

Foedera, terque fragor stagnist auditus Auerni.

Illa "quis et me" inquit "miseram et te perdidit, Orpheu,

495

Quis tantus furor? en iterum crudelia retro

Fata uocant, conditque natantia lumina somnus.

Iamque uale: feror ingenti circumdata nocte

Inualidasque tibi tendens, heu non tua, palmas."

Dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras

500

Commixtus tenuis, fugit diuersa, neque illum

Prensantem nequiquam umbras et multa uolentem

Dicere praeterea uidit; nec portitor Orci

Amplius obiectam passus transire paludem.

Quid faceret? quo se rapta bis coniuge ferret?

505

Quo fletu manis, quae numina uoce moueret?

Illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba.

Septem illum totos perhibent ex ordine mensis

Rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam

Flesse sibi, et gelidis haec euoluisse sub astris

510

Mulcentem tigris et agentem carmine quercus;

Qualis populea maerens philomela sub umbra

Amissos queritur fetus, quos durus arator

Obseruans nido implumis detraxit; at illa

Flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen

515

Integrat, et maestis late loca questibus implet.

Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei:

Solus Hyperboreas glacies Tanaimque niualem

Aruaque Riphaeis numquam uiduata pruinis

Lustrabat, raptam Eurydicen atque irrita Ditis

520

Dona querens. spretae Ciconum quo munere matres

Inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi

Discerptum latos iuuenem sparsere per agros.

Tum quoque marmorea caput a ceruice reuulsum

Gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus

525

Volueret, Eurydicen uox ipsa et frigida lingua

A miseram Eurydicen! anima fugiente uocabat:

Eurydicen toto referebant flumine ripae."

Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum,

Quaque dedit, spumantem undam sub uertice torsit.

530

At non Cyrene; namque ultro affata timentem:

"Nate, licet tristis animo deponere curas.

Haec omnis morbi causa, hinc miserabile Nymphae,

Cum quibus illa choros lucis agitabat in altis,

Exitium misere apibus. tu munera supplex

535

Tende petens pacem, et facilis uenerare Napaeas;

Namque dabunt ueniam uotis, irasque remittent.

Sed modus orandi qui sit prius ordine dicam.

Quattuor eximios praestanti corpore tauros,

Qui tibi nunc uiridis depascunt summa Lycaei,

540

Delige, et intacta totidem ceruice iuuencas.

Quattuor his aras alta ad delubra dearum

Constitue, et sacrum iugulis demitte cruorem,

Corporaque ipsa boum frondoso desere luco.

Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus,

545

Inferias Orphei Lethaea papauera mittes

Et nigram mactabis ouem, lucumque reuises:

Placatam Eurydicen uitula uenerabere caesa."

Haud mora: continuo matris praecepta facessit;

Ad delubra uenit, monstratas excitat aras,

550

Quattuor eximios praestanti corpore tauros

Ducit et intacta totidem ceruice iuuencas.

Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus,

Inferias Orphei mittit, lucumque reuisit.

Hic uero subitum ac dictu mirabile monstrum

555

Aspiciunt, liquefacta boum per uiscera toto

Stridere apes utero et ruptis efferuere costis,

Immensasque trahi nubes, iamque arbore summa

Confluere et lentis uuam demittere ramis.

Haec super aruorum cultu pecorumque canebam

560

Et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum

Fulminat Euphraten bello uictorque uolentis

Per populos dat iura uiamque affectat Olympo.

Illo Vergilium me tempore dulcis alebat

Parthenope studiis florentem ignobilis oti,

565

Carmina qui lusi pastorum audaxque iuuenta,

Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.