Vergilius georgicon 2

Other sections


Hactenus aruorum cultus et sidera caeli;

Nunc te, Bacche, canam, nec non siluestria tecum

Virgulta et prolem tarde crescentis oliuae.

Huc, pater o Lenaee (tuis hic omnia plena

5

Muneribus, tibi pampineo grauidus autumno

Floret ager, spumat plenis uindemia labris),

Huc, pater o Lenaee, ueni, nudataque musto

Tinge nouo mecum dereptis crura coturnis.

Principio arboribus uaria est natura creandis.

10

Namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae

Sponte sua ueniunt camposque et flumina late

Curua tenent, ut molle siler lentaeque genistae,

Populus et glauca canentia fronde salicta;

Pars autem posito surgunt de semine, ut altae

15

Castaneae, nemorumque Ioui quae maxima frondet

Aesculus, atque habitae Grais oracula quercus.

Pullulat ab radice aliis densissima silua,

Vt cerasis ulmisque: etiam Parnasia laurus

Parua sub ingenti matris se subicit umbra.

20

Hos natura modos primum dedit, his genus omne

Siluarum fruticumque uiret nemorumque sacrorum:

Sunt alii, quos ipse uia sibi repperit usus.

Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum

Deposuit sulcis, hic stirpes obruit aruo

25

Quadrifidasque sudes et acuto robore uallos.

Siluarumque aliae pressos propaginis arcus

Exspectant et uiua sua plantaria terra.

Nil radicis egent aliae summumque putator

Haud dubitat terrae referens mandare cacumen.

30

Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu)

Truditur e sicco radix oleagina ligno.

Et saepe alterius ramos impune uidemus

Vertere in alterius, mutatamque insita mala

Ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.

35

Quare agite o proprios generatim discite cultus,

Agricolae, fructusque feros mollite colendo,

Neu segnes iaceant terrae. iuuat Ismara Baccho

Conserere atque olea magnum uestire Taburnum.

Tuque ades inceptumque una decurre laborem,

40

O decus, o famae merito pars maxima nostrae,

Maecenas, pelagoque uolans da uela patenti.

Non ego cuncta meis amplecti uersibus opto,

Non, mihi si linguae centum sint oraque centum,

Ferrea uox. ades et primi lege litoris oram;

45

In manibus terrae: non hic te carmine ficto

Atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,

Infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;

Quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis

50

Inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,

Exuerint siluestrem animum, cultuque frequenti

In quascumque uoles artis haud tarda sequentur.

Nec non et, sterilis quae stirpibus exit ab imis,

Hoc faciat, uacuos si sit digesta per agros:

55

Nunc altae frondes et rami matris opacant

Crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.

Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos,

Tarda uenit seris factura nepotibus umbram,

Pomaque degenerant sucos oblita priores

60

Et turpis auibus praedam fert uua racemos.

Scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes

Cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.

Sed truncis oleae melius, propagine uites

Respondent, solido Paphiae de robore myrtus;

65

Plantis et durae coryli nascuntur et ingens

Fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae,

Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma

Nascitur et casus abies uisura marinos.

Inseritur uero et fetu nucis arbutus horrida,

70

Et steriles platani malos gessere ualentis,

Castaneae fagos; ornusque incanuit albo

Flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis.

Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.

Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae

75

Et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso

Fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germen

Includunt udoque docent inolescere libro.

Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte

Finditur in solidum cuneis uia, deinde feraces

80

Plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingens

Exiit ad caelum ramis felicibus arbos,

Miraturque nouas frondes et non sua poma.

Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis

Nec salici lotoque nec Idaeis cyparissis,

85

Nec pingues unam in faciem nascuntur oliuae,

Orchades et radii et amara pausia baca,

Pomaque et Alcinoi siluae, nec surculus idem

Crustumiis Syriisque piris grauibusque uolaemis.

Non eadem arboribus pendet uindemia nostris

90

Quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;

Sunt Thasiae uites, sunt et Mareotides albae,

Pinguibus hae terris habiles, leuioribus illae,

Et passo psithia utilior tenuisque lageos

Temptatura pedes olim uincturaque linguam,

95

Purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam

Raetica? nec cellis ideo contende Falernis.

Sunt et Aminneae uites, firmissima uina,

Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus,

Argitisque minor, cui non certauerit ulla

100

Aut tantum fluere aut totidem durare per annos.

Non ego te, dis et mensis accepta secundis,

Transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.

Sed neque quam multae species nec nomina quae sint

Est numerus: neque enim numero comprendere refert;

105

Quem qui scire uelit, Libyci uelit aequoris idem

Discere quam multae Zephyro turbentur harenae,

Aut ubi nauigiis uiolentior incidit Eurus

Nosse quot Ionii ueniant ad litora fluctus.

Nec uero terrae ferre omnes omnia possunt.

110

Fluminibus salices crassisque paludibus alni

Nascuntur, steriles saxosis montibus orni;

Litora myrtetis laetissima; denique apertos

Bacchus amat collis, Aquilonem et frigora taxi.

Aspice et extremis domitum cultoribus orbem

115

Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:

Diuisae arboribus patriae. sola India nigrum

Fert hebenum, solis est turea uirga Sabaeis.

Quid tibi odorato referam sudantia ligno

Balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?

120

Quid nemora Aethiopum molli canentia lana,

Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?

Aut quos Oceano propior gerit India lucos,

Extremi sinus orbis, ubi aera uincere summum

Arboris haud ullae iactu potuere sagittae

125

(Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris)?

Media fert tristis sucos tardumque saporem

Felicis mali, quo non praesentius ullum,

Pocula si quando saeuae infecere nouercae

Miscueruntque herbas et non innoxia uerba,

130

Auxilium uenit ac membris agit atra uenena.

Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro;

Et, si non alium late iactaret odorem,

Laurus erat: folia haud ullis labentia uentis;

Flos ad prima tenax; animas et olentia Medi

135

Ora fouent illo et senibus medicantur anhelis.

Sed neque Medorum siluae, ditissima terra,

Nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus

Laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi

Totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.

140

Haec loca non tauri spirantes naribus ignem

Inuertere satis immanis dentibus hydri,

Nec galeis densisque uirum seges horruit hastis;

Sed grauidae fruges et Bacchi Massicus umor

Impleuere; tenent oleae armentaque laeta.

145

Hinc bellator equus campo sese arduus infert,

Hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus

Victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,

Romanos ad templa deum duxere triumphos.

Hic uer adsiduum atque alienis mensibus aestas:

150

Bis grauidae pecudes, bis pomis utilis arbos.

At rabidae tigres absunt et saeua leonum

Semina, nec miseros fallunt aconita legentis,

Nec rapit immensos orbis per humum neque tanto

Squameus in spiram tractu se colligit anguis.

155

Adde tot egregias urbes operumque laborem,

Tot congesta manu praeruptis oppida saxis

Fluminaque antiquos subterlabentia muros.

An mare quod supra memorem, quodque alluit infra?

Anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque,

160

Fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino?

An memorem portus Lucrinoque addita claustra

Atque indignatum magnis stridoribus aequor,

Iulia qua ponto longe sonat unda refuso

Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Auernis?

165

Haec eadem argenti riuos aerisque metalla

Ostendit uenis atque auro plurima fluxit.

Haec genus acre uirum, Marsos pubemque Sabellam

Assuetumque malo Ligurem Volscosque uerutos

Extulit, haec Decios Marios magnosque Camillos,

170

Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar,

Qui nunc extremis Asiae iam uictor in oris

Imbellem auertis Romanis arcibus Indum.

Salue, magna parens frugum, Saturnia tellus,

Magna uirum: tibi res antiquae laudis et artis

175

Ingredior sanctos ausus recludere fontis,

Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.

Nunc locus aruorum ingeniis, quae robora cuique,

Quis color et quae sit rebus natura ferendis.

Difficiles primum terrae collesque maligni,

180

Tenuis ubi argilla et dumosis calculus aruis,

Palladia gaudent silua uiuacis oliuae.

Indiciost tractu surgens oleaster eodem

Plurimus et strati bacis siluestribus agri.

At quae pinguis humus dulcique uligine laeta,

185

Quique frequens herbis et fertilis ubere campus

(Qualem saepe caua montis conualle solemus

Dispicere: huc summis liquuntur rupibus amnes

Felicemque trahunt limum) quique editus Austro

Et filicem curuis inuisam pascit aratris:

190

Hic tibi praeualidas olim multoque fluentis

Sufficiet Baccho uitis, hic fertilis uuae,

Hic laticis, qualem pateris libamus et auro,

Inflauit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,

Lancibus et pandis fumantia reddimus exta.

195

Sin armenta magis studium uitulosque tueri,

Aut ouium fetum aut urentis culta capellas,

Saltus et saturi petito longinqua Tarenti,

Et qualem infelix amisit Mantua campum

Pascentem niueos herboso flumine cycnos;

200

Non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt,

Et quantum longis carpent armenta diebus

Exigua tantum gelidus ros nocte reponet.

Nigra fere et presso pinguis sub uomere terra

Et cui putre solum (namque hoc imitamur arando),

205

Optima frumentis (non ullo ex aequore cernes

Plura domum tardis decedere plaustra iuuencis),

Aut unde iratus siluam deuexit arator

Et nemora euertit multos ignaua per annos,

Antiquasque domos auium cum stirpibus imis

210

Eruit; illae altum nidis petiere relictis;

At rudis enituit impulso uomere campus.

Nam ieiuna quidem cliuosi glarea ruris

Vix humilis apibus casias roremque ministrat;

Et tofus scaber et nigris exesa chelydris

215

Creta negant alios aeque serpentibus agros

Dulcem ferre cibum et curuas praebere latebras.

Quae tenuem exhalat nebulam fumosque uolucris,

Et bibit umorem et, cum uult, ex se ipsa remittit,

Quaeque suo semper uiridi se gramine uestit,

220

Nec scabie et salsa laedit robigine ferrum,

Illa tibi laetis intexet uitibus ulmos,

Illa ferax oleo est, illam experiere colendo

Et facilem pecori et patientem uomeris unci.

Talem diues arat Capua et uicina Veseuo

225

Ora iugo et uacuis Clanius non aequus Acerris.

Nunc quo quamque modo possis cognoscere dicam

Rara sit an supra morem si densa requires

(Altera frumentis quoniam fauet, altera Baccho,

Densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo),

230

Ante locum capies oculis, alteque iubebis

In solido puteum demitti, omnemque repones

Rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.

Si deerunt, rarum pecorique et uitibus almis

Aptius uber erit; sin in sua posse negabunt

235

Ire loca et scrobibus superabit terra repletis,

Spissus ager: glebas cunctantis crassaque terga

Exspecta et ualidis terram proscinde iuuencis.

Salsa autem tellus et quae perhibetur amara

(Frugibus infelix ea, nec mansuescit arando

240

Nec. Baccho genus aut pomis sua nomina seruat)

Tale dabit specimen: tu spisso uimine qualos

Colaque prelorum fumosis deripe tectis;

Huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae

Ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis

245

Scilicet et grandes ibunt per uimina guttae;

At sapor indicium faciet manifestus et ora

Tristia temptantum sensu torquebit amaror.

Pinguis item quae sit tellus hoc denique pacto

Discimus: haud umquam manibus iactata fatiscit,

250

Sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.

Vmida maiores herbas alit ipsaque iusto

Laetior. a, nimium ne sit mihi fertilis illa,

Nec se praeualidam primis ostendat aristis!

Quae grauis est ipso tacitam se pondere prodit,

255

Quaeque leuis. promptum est oculis praediscere nigram,

Et quis cui color. at sceleratum exquirere frigus

Difficilest: piceae tantum taxique nocentes

Interdum aut hederae pandunt uestigia nigrae.

His animaduersis terram multo ante memento

260

Excoquere et magnos scrobibus concidere montis,

Ante supinatas Aquiloni ostendere glebas

Quam laetum infodias uitis genus. optima putri

Arua solo: id uenti curant gelidaeque pruinae

Et labefacta mouens robustus iugera fossor.

265

At si quos haud ulla uiros uigilantia fugit,

Ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur

Arboribus seges et quo mox digesta feratur,

Mutatam ignorent subito ne semina matrem.

Quin etiam caeli regionem in cortice signant,

270

Vt, quo quaeque modo steterit, qua parte calores

Austrinos tulerit, quae terga obuerterit axi,

Restituant: adeo in teneris consuescere multumst.

Collibus an plano melius sit ponere uitem

Quaere prius. si pinguis agros metabere campi,

275

Densa sere: in denso non segnior ubere Bacchus;

Sin tumulis accliue solum collisque supinos,

Indulge ordinibus; nec setius omnis in unguem

Arboribus positis secto uia limite quadret:

Vt saepe ingenti bello cum longa cohortis

280

Explicuit legio et campo stetit agmen aperto,

Derectaeque acies, ac late fluctuat omnis

Aere renidenti tellus, necdum horrida miscent

Proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis.

Omnia sint paribus numeris dimensa uiarum;

285

Non animum modo uti pascat prospectus inanem,

Sed quia non aliter uiris dabit omnibus aequas

Terra, neque in uacuum poterunt se extendere rami.

Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.

Ausim uel tenui uitem committere sulco.

290

Altior ac penitus terrae defigitur arbos,

Aesculus in primis, quae quantum uertice ad auras

Aetherias tantum radice in Tartara tendit.

Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres

Conuellunt: immota manet multosque nepotes,

295

Multa uirum uoluens durando saecula uincit,

Tum fortis late ramos et bracchia tendens

Huc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram.

Neue tibi ad solem uergant uineta cadentem,

Neue inter uitis corylum sere, neue flagella

300

Summa pete aut summa defringe ex arbore plantas

(Tantus amor terrae), neu ferro laede retunso

Semina, neue oleae siluestris insere truncos.

Nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,

Qui furtim pingui primum sub cortice tectus

305

Robora comprendit, frondesque elapsus in altas

Ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus

Per ramos uictor perque alta cacumina regnat,

Et totum inuoluit flammis nemus et ruit atram

Ad caelum picea crassus caligine nubem,

310

Praesertim si tempestas a uertice siluis

Incubuit, glomeratque ferens incendia uentus.

Hoc ubi, non a stirpe ualent caesaeque reuerti

Possunt atque ima similes reuirescere terra;

Infelix superat foliis oleaster amaris.

315

Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor

Tellurem Borea rigidam spirante mouere.

Rura gelu tunc claudit hiems, nec semine iacto

Concretam patitur radicem affigere terrae.

Optima uinetis satio cum uere rubente

320

Candida uenit auis longis inuisa colubris,

Prima uel autumni sub frigora, cum rapidus Sol

Nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.

Ver adeo frondi nemorum, uer utile siluis,

Vere tument terrae et genitalia semina poscunt.

325

Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether

Coniugis in gremium laetae descendit, et omnis

Magnus alit magno commixtus corpore fetus.

Auia tum resonant auibus uirgulta canoris,

Et Venerem certis repetunt armenta diebus;

330

Parturit almus ager Zephyrique trementibus auris

Laxant arua sinus; superat tener omnibus umor,

Inque nouos soles audent se gramina tuto

Credere, nec metuit surgentis pampinus Austros

Aut actum caelo magnis Aquilonibus imbrem,

335

Sed trudit gemmas et frondes explicat omnis.

Non alios prima crescentis origine mundi

Illuxisse dies aliumue habuisse tenorem

Crediderim: uer illud erat, uer magnus agebat

Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri,

340

Cum primae lucem pecudes hausere, uirumque

Terrea progenies duris caput extulit aruis,

Immissaeque ferae siluis et sidera caelo.

Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,

Si non tanta quies iret frigusque caloremque

345

Inter, et exciperet caeli indulgentia terras.

Quod superest, quaecumque premes uirgulta per agros

Sparge fimo pingui et multa memor occule terra,

Aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas:

Inter enim labentur aquae, tenuisque subibit

350

Halitus, atque animos tollent sata. iamque reperti

Qui saxo super atque ingentis pondere testae

Vrguerent; hoc effusos munimen ad imbres,

Hoc, ubi hiulca siti findit Canis aestifer arua.

Seminibus positis superest diducere terram

355

Saepius ad capita et duros iactare bidentis,

Aut presso exercere solum sub uomere et ipsa

Flectere luctantis inter uineta iuuencos;

Tum leuis calamos et rassae hastilia uirgae

Fraxineasque aptare sudes furcasque ualentis,

360

Viribus eniti quarum et contemnere uentos

Adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.

Ac dum prima nouis adolescit frondibus aetas,

Parcendum teneris, et dum se laetus ad auras

Palmes agit laxis per purum immissus habenis,

365

Ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis

Carpendae manibus frondes interque legendae.

Inde ubi iam ualidis amplexae stirpibus ulmos

Exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde

(Ante reformidant ferrum), tum denique dura

370

Exerce imperia et ramos compesce fluentis.

Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,

Praecipue dum frons tenera imprudensque laborum;

Cui super indignas hiemes solemque potentem

Siluestres uri adsidue capreaeque sequaces

375

Illudunt, pascuntur oues auidaeque iuuencae.

Frigora nec tantum cana concreta pruina

Aut grauis incumbens scopulis arentibus aestas

Quantum illi nocuere greges durique uenenum

Dentis et admorso signata in stirpe cicatrix.

380

Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris

Caeditur et ueteres ineunt proscaenia ludi,

Praemiaque ingeniis pagos et compita circum

Thesidae posuere, atque inter pocula laeti

Mollibus in pratis unctos saluere per utres;

385

Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni

Versibus incomptis ludunt risuque soluto,

Oraque corticibus sumunt horrenda cauatis,

Et te, Bacche, uocant per carmina laeta, tibique

Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.

390

Hinc omnis largo pubescit uinea fetu,

Complentur uallesque cauae saltusque profundi

Et quocumque deus circum caput egit honestum.

Ergo rite suum Baccho dicemus honorem

Carminibus patriis lancesque et liba feremus,

395

Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram,

Pinguiaque in ueribus torrebimus exta colurnis.

Est etiam ille labor curandis uitibus alter,

Cui numquam exhausti satis est: namque omne quotannis

Terque quaterque solum scindendum glebaque uersis

400

Aeternum frangenda bidentibus, omne leuandum

Fronde nemus. redit agricolis labor actus in orbem,

Atque in se sua per uestigia uoluitur annus.

Ac iam olim, seras posuit cum uinea frondes

Frigidus et siluis Aquilo decussit honorem,

405

Iam tum acer curas uenientem extendit in annum

Rusticus, et curuo Saturni dente relictam

Persequitur uitem attondens fingitque putando.

Primus humum fodito, primus deuecta cremato

Sarmenta, et uallos primus sub tecta referto;

410

Postremus metito. bis uitibus ingruit umbra,

Bis segetem densis obducunt sentibus herbae;

Durus uterque labor: laudato ingentia rura,

Exiguum colito. nec non etiam aspera rusci

Vimina per siluam et ripis fluuialis harundo

415

Caeditur, incultique exercet cura salicti.

Iam uinctae uites, iam falcem arbusta reponunt,

Iam canit effectos extremus uinitor antes:

Sollicitanda tamen tellus puluisque mouendus,

Et iam maturis metuendus Iuppiter uuis.

420

Contra non ullast oleis cultura, neque illae

Procuruam exspectant falcem rastrosque tenacis,

Cum semel haeserunt aruis aurasque tulerunt;

Ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,

Sufficit umorem et grauidas, cum uomere, fruges.

425

Hoc pinguem et placitam Paci nutritor oliuam.

Poma quoque, ut primum truncos sensere ualentis

Et uiris habuere suas, ad sidera raptim

Vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.

Nec minus interea fetu nemus omne grauescit,

430

Sanguineisque inculta rubent auiaria bacis.

Tondentur cytisi, taedas silua alta ministrat,

Pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.

Et dubitant homines serere atque impendere curam?

Quid maiora sequar? salices humilesque genistae,

435

Aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram

Sufficiunt saepemque satis et pabula melli.

Et iuuat undantem buxo spectare Cytorum

Naryciaeque picis lucos, iuuat arua uidere

Non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.

440

Ipsae Caucasio steriles in uertice siluae,

Quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,

Dant alios aliae fetus, dant utile lignum

Nauigiis pinos, domibus cedrumque cupressosque.

Hinc radios triuere rotis, hinc tympana plaustris

445

Agricolae, et pandas ratibus posuere carinas.

Viminibus salices, fecundae frondibus ulmi,

At myrtus ualidis hastilibus et bona bello

Cornus, Ityraeos taxi torquentur in arcus.

Nec tiliae leues aut torno rasile buxum

450

Non formam accipiunt ferroque cauantur acuto.

Nec non et torrentem undam leuis innatat alnus

Missa Pado, nec non et apes examina condunt

Corticibusque cauis uitiosaeque ilicis aluo.

Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt?

455

Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis

Centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque

Et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.

O fortunatos nimium, sua si bona norint,

Agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis

460

Fundit humo facilem uictum iustissima tellus;

Si non ingentem foribus domus alta superbis

Mane salutantum totis uomit aedibus undam,

Nec uarios inhiant pulchra testudine postis

Illusasque auro uestis Ephyreiaque aera,

465

Alba neque Assyrio fucatur lana ueneno,

Nec casia liquidi corrumpitur usus oliui;

At secura quies et nescia fallere uita,

Diues opum uariarum, at latis otia fundis

(Speluncae uiuique lacus et frigida Tempe

470

Mugitusque boum mollesque sub arbore somni)

Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum,

Et patiens operum exiguoque adsueta iuuentus,

Sacra deum sanctique patres; extrema per illos

Iustitia excedens terris uestigia fecit.

475

Me uero primum dulces ante omnia Musae,

Quarum sacra fero ingenti percussus amore,

Accipiant caelique uias et sidera monstrent,

Defectus solis uarios lunaeque labores;

Vnde tremor terris, qua ui maria alta tumescant

480

Obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant,

Quid tantum Oceano properent se tinguere soles

Hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet.

Sin has ne possim naturae accedere partis

Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis,

485

Rura mihi et rigui placeant in uallibus amnes,

Flumina amem siluasque inglorius. o ubi campi

Spercheusque et uirginibus bacchata Lacaenis

Taygeta! o qui me gelidis conuallibus Haemi

Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!

490

Felix qui potuit rerum cognoscere causas,

Atque metus omnis et inexorabile fatum

Subiecit pedibus strepitumque Acherontis auari.

Fortunatus et ille deos qui nouit agrestis

Panaque Siluanumque senem Nymphasque sorores

495

Illum non populi fasces, non purpura regum

Flexit et infidos agitans discordia fratres,

Aut coniurato descendens Dacus ab Histro,

Non res Romanae perituraque regna; neque ille

Aut doluit miserans inopem aut inuidit habenti.

500

Quos rami fructus, quos ipsa uolentia rura

Sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura

Insanumque forum aut populi tabularia uidit.

Sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque

In ferrum, penetrant aulas et limina regum;

505

Hic petit excidiis urbem miserosque penatis,

Vt gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;

Condit opes alius defossoque incubat auro;

Hic stupet attonitus rostris, hunc plausus hiantem

Per cuneos geminatus enim plebisque patrumque

510

Corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,

Exilioque domos et dulcia limina mutant

Atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.

Agricola incuruo terram dimouit aratro:

Hinc anni labor, hinc patriam paruosque nepotes

515

Sustinet, hinc armenta boum meritosque iuuencos.

Nec requies, quin aut pomis exuberet annus

Aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi,

Prouentuque oneret sulcos atque horrea uincat.

Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,

520

Glande sues laeti redeunt, dant arbuta siluae;

Et uarios ponit fetus autumnus, et alte

Mitis in apricis coquitur uindemia saxis).

Interea dulces pendent circum oscula nati,

Casta pudicitiam seruat domus, ubera uaccae

525

Lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto

Inter se aduersis luctantur cornibus haedi.

Ipse dies agitat festos fususque per herbam,

Ignis ubi in medio et socii cratera coronant,

Te libans, Lenaee, uocat pecorisque magistris

530

Velocis iaculi certamina ponit in ulmo,

Corporaque agresti nudant praedura palaestra.

Hanc olim ueteres uitam coluere Sabini,

Hanc Remus et frater, sic fortis Etruria creuit

Scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,

535

Septemque una sibi muro circumdedit arces.

Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante

Impia quam caesis gens est epulata iuuencis,

Aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat;

Necdum etiam audierant inflari classica, necdum

540

Impositos duris crepitare incudibus ensis.

Sed nos immensum spatiis confecimus aequor,

Et iam tempus equum fumantia soluere colla.