Vergilius eclogae 9

Reference basis text: M. Geymonat, 2008

Editing of the digital edition: M. Gioseffi, M. Venuti, 2009

Data insertion and check: M. Venuti

Other sections


LYCIDAS

Quo te, Moeri, pedes? an, quo uia ducit, in urbem?

MOERIS

O Lycida, uiui peruenimus, aduena nostri

(Quod numquam ueriti sumus) ut possessor agelli

Diceret: "haec mea sunt; ueteres migrate coloni."

5

Nunc uicti, tristes, quoniam fors omnia uersat,

Hos illi (quod nec uertat bene) mittimus haedos.

LYCIDAS

Certe equidem audieram, qua se subducere colles

Incipiunt mollique iugum demittere cliuo,

Vsque ad aquam et ueteres, iam fracta cacumina, fagos,

10

Omnia carminibus uestrum seruasse Menalcan.

MOERIS

Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum

Nostra ualent, Lycida, tela inter Martia quantum

Chaonias dicunt aquila ueniente columbas.

Quod nisi me quacumque nouas incidere lites

15

Ante sinistra caua monuisset ab ilice cornix,

Nec tuus hic Moeris nec uiueret ipse Menalcas.

LYCIDAS

Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis

Paene simul tecum solacia rapta, Menalca?

Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis

20

Spargeret aut uiridi fontis induceret umbra?

Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,

Cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras?

"Tityre, dum redeo (breuis est uia) pasce capellas,

Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum

25

Occursare capro (cornu ferit ille) caueto."

MOERIS

Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat

"Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,

Mantua uae miserae nimium uicina Cremonae,

Cantantes sublime ferent ad sidera cycni."

LYCIDAS

30

Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,

Sic cytiso pastae distendant ubera uaccae,

Incipe, si quid habes. Et me fecere poetam

Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt

Vatem pastores; sed non ego credulus illis.

35

Nam neque adhuc Vario uideor nec dicere Cinna

Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

MOERIS

Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse uoluto,

Si ualeam meminisse; neque est ignobile carmen.

"Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis?

40

Hic uer purpureum, uarios hic flumina circum

Fundit humus flores, hic candida populus antro

Imminet et lentae texunt umbracula uites.

Huc ades; insani feriant sine litora fluctus."

LYCIDAS

Quid, quae te pura solum sub nocte canentem

45

Audieram? numeros memini, si uerba tenerem:

MOERIS

"Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?

Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

Astrum quo segetes gauderent frugibus et quo

Duceret apricis in collibus uua colorem.

50

Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes."

Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos

Cantando puerum memini me condere soles:

Nunc oblita mihi tot carmina, uox quoque Moerim

Iam fugit ipsa: lupi Moerim uidere priores.

55

Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

LYCIDAS

Causando nostros in longum ducis amores.

Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,

Aspice, uentosi ceciderunt murmuris aurae.

Hinc adeo mediast nobis uia; namque sepulchrum

60

Incipit apparere Bianoris. hic, ubi densas

Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus:

Hic haedos depone, tamen ueniemus in urbem.

Aut si nox pluuiam ne colligat ante ueremur,

Cantantes licet usque (minus uia laedet) eamus;

65

Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce leuabo.

MOERIS

Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus;

Carmina tum melius, cum uenerit ipse, canemus.

1

urbem M a

orbem P  a.c.