Vergilius eclogae 7

Testo base di riferimento: M. Geymonat, 2008

Cura dell'edizione digitale: M. Gioseffi, M. Venuti, 2009

Inserimento e controllo dei dati: M. Venuti

Altre sezioni


MELIBOEVS

Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,

Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,

Thyrsis ouis, Corydon distentas lacte capellas,

Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,

5

Et cantare pares et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,

Vir gregis ipse caper deerrauerat; atque ego Daphnin

Aspicio. Ille ubi me contra uidet, "ocius" inquit

"Huc ades, o Meliboee; caper tibi saluus et haedi;

10

Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.

Huc ipsi potum uenient per prata iuuenci,

Hic uiridis tenera praetexit harundine ripas

Mincius, eque sacra resonant examina quercu."

Quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam

15

Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,

Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.

Posthabui tamen illorum mea seria ludo.

Alternis igitur contendere uersibus ambo

Coepere, alternos Musae meminisse uolebant.

20

Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

CORYDON

Nymphae noster amor Libethrides aut mihi carmen,

Quale meo Codro, concedite (proxima Phoebi

Versibus ille facit) aut, si non possumus omnes,

Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

THYRSIS

25

Pastores, hedera nascentem ornate poetam,

Arcades, inuidia rumpantur ut ilia Codro;

Aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem

Cingite, ne uati noceat mala lingua futuro.

CORYDON

Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, paruos

30

Et ramosa Micon uiuacis cornua cerui.

Si proprium hoc fuerit, leui de marmore tota

Puniceo stabis suras euincta coturno.

THYRSIS

Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis

Exspectare sat est: custos es pauperis horti.

35

Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,

Si fetura gregem suppleuerit, aureus esto.

CORYDON

Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,

Candidior cycnis, hedera formosior alba,

Cum primum pasti repetent praesaepia tauri,

40

Si qua tui Corydonis habet te cura, uenito.

THYRSIS

Immo ego Sardoniis uidear tibi amarior herbis,

Horridior rusco, proiecta uilior alga,

Si mihi non haec lux toto iam longior annost.

Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuuenci.

CORYDON

45

Muscosi fontes et somno mollior herba,

Et quae uos rara uiridis tegit arbutus umbra,

Solstitium pecori defendite: iam uenit aestas

Torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.

THYRSIS

Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis

50

Semper, et adsidua postes fuligine nigri.

Hic tantum Boreae curamus frigora quantum

Aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas.

CORYDON

Stant et iuniperi et castaneae hirsutae,

Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma,

55

Omnia nunc rident: at si formosus Alexis

Montibus his abeat, uideas et flumina sicca.

THYRSIS

Aret ager; uitio moriens sitit aeris herba;

Liber pampineas inuidit collibus umbras:

Phyllidis aduentu nostrae nemus omne uirebit,

60

Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.

CORYDON

Populus Alcidae gratissima, uitis Iaccho,

Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo;

Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,

Nec myrtus uincet corylos, nec laurea Phoebi.

THYRSIS

65

Fraxinus in siluis pulcherrima, pinus in hortis,

Populus in fluuiis, abies in montibus altis;

Saepius at si me, Lycida formose, reuisas,

Fraxinus in siluis cedat tibi, pinus in hortis.

MELIBOEVS

Haec memini, et uictum frustra contendere Thyrsin.

70

Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.

1

consederat M P

considerat a  p.c.