Varro Atacinus carminum fragmenta 2

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 2011

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Argonautae

 

Tiphyn <et> aurigam celeris fecere carinae

Char. gramm. I p. 272, 8ss.: De metaphora [...] ab animali ad animale sicut "Tiphyn aurigam celeris fecere carinae" ab agitatore ad gubernatorem transtulit [...] metaphorae quaedam sunt communes, quae a Graecis acoluthoe appellantur, ut "Tiphyn ... carinae"; quia quem ad modum in naui auriga dici potest, ita et in curru gubernator.

Diom. gramm. I p. 457, 24ss.: metaphorae quaedam sunt communes, quae a Graecis acoluthoe appellantur ut: "Tiphyn ... celeres ... carinae".

Pomp. gramm. V p. 305, 7ss: metaphora est translatio [...] puta inter duo animalia, id est a re animali ad rem animalem, ut est illud "Tiphyn ... carinae".

Don. gramm. IV p. 399, 17ss.: metaphora est rerum uerborumque translatio [...] ab animali ad animale, ut "Tiphyn ... carinae"; nam et auriga et gubernator animam habent.

Cf. Ap. Rhod. Argon. 1, 400s: ἐπὶ δ' ἔτρεπον αἰνήσαντες/ Τίφυν ἐυστείρης οἰήια νηὸς ἔρυσθαι.