Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
Prurit et abiectis peruigilat tunicis?
Quid facit is patruum qui non sinit esse maritum?
Ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
5
Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
Nec genitor Nympharum abluit Oceanus;
Nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra,
Non si demisso se ipse uoret capite.