Chommoda dicebat, si quando commoda uellet
Dicere, et insidias Arrius hinsidias,
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum quantum poterat dixerat hinsidias.
5
Credo, sic mater, sic liber auunculus eius,
Sic maternus auus dixerat atque auia.
Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures;
Audibant eadem haec leniter et leuiter,
Nec sibi postilla metuebant talia uerba,
10
Cum subito affertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Iam non Ionios esse, sed Hionios.