epigramma de Crassitio

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni


Vni Crassitio se credere Zmyrna probauit:

      Desinite, indocti, coniugium hoc petere!

Soli Crassitio se dixit nubere uelle,

      Intima cui soli nota sua extiterint.

Suet. gramm. 22: L. Crassicius genere Tarentinus, ordinis libertini, cognomine Pasicles mox Pansam se transnominauit. hic initio circa scenam uersatus est, dum mimographos adiuuat, deinde in pergula docuit, donec commentario Smyrnae (v. l. Zmyrnae) edito adeo inclaruit, ut haec de eo scriberentur: "uni ... extiterint", sed cum edoceret iam multos ac nobiles, in his Iullum Antonium triumuiri filium, et Verrio quoque Flacco compararetur, dimissa repente schola transiit ad Q. Sextii philosophi sectam.