Catullus carmina 76

Altre sezioni


Si qua recordanti benefacta priora uoluptas

      Est homini, cum se cogitat esse pium,

Nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere nullo

      Diuum ad fallendos numine abusum homines,

5

Multa parata manent in longa aetate, Catulle,

      Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt

      Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:

Omnia quae ingratae perierunt credita menti.

10

      Quare cur te iam amplius excrucies?

Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis

      Et deis inuitis desinis esse miser?

Difficile est longum subito deponere amorem;

      Difficile est, uerum hoc qua lubet efficias.

15

Vna salus haec est, hoc est tibi peruincendum;

      Hoc facias, siue id non pote siue pote.

O di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam

      Extremam iam ipsa in morte tulistis opem,

Me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,

20

      Eripite hanc pestem perniciemque mihi,

Quae mihi surrepens imos ut torpor in artus

      Expulit ex omni pectore laetitias.

Non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,

      Aut (quod non potis est) esse pudica uelit;

25

Ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum.

      O di, reddite mi hoc pro pietate mea.