Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
Conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
Naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
Subleuem et a mortis limine restituam,
5
Quem neque sancta Venus molli requiescere somno
Desertum in lecto caelibe perpetitur,
Nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae
Oblectant, cum mens anxia peruigilat,
Id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum,
10
Muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
Sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
Neu me odisse putes hospitis officium,
Accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,
Ne amplius a misero dona beata petas.
15
Tempore quo primum uestis mihi tradita pura est,
Iucundum cum aetas florida uer ageret,
Multa satis lusi; non est dea nescia nostri,
Quae dulcem curis miscet amaritiem;
Sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
20
Abstulit. O misero frater adempte mihi,
Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
Tecum una tota est nostra sepulta domus,
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
Quae tuus in uita dulcis alebat amor.
25
Cuius ego interitu tota de mente fugaui
Haec studia atque omnes delicias animi.
Quare, quod scribis: "Veronae turpe, Catulle,
Esse, quod hic quisquis de meliore nota
Frigida deserto tepefaxit membra cubili",
30
Id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
Haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
Nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,
Hoc fit, quod Romae uiuimus; illa domus,
35
Illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
Huc una ex multis capsula me sequitur.
Quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
Id facere aut animo non satis ingenuo,
Quod tibi non utriusque petenti copia posta est;
40
Vltro ego deferrem, copia si qua foret.
Non possum reticere, deae, qua me Allius in re
Iuuerit aut quantis iuuerit officiis,
Ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas
Illius hoc caeca nocte tegat studium;
45
Sed dicam uobis, uos porro dicite multis
Milibus et facite haec carta loquatur anus,
...
Notescatque magis mortuus atque magis,
Nec tenuem texens sublimis aranea telam
50
In deserto Alli nomine opus faciat.
Nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam,
Scitis, et in quo me torruerit genere,
Cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
Lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
55
Maesta neque assiduo tabescere lumina fletu
Cessarent tristique imbre madere genae.
Qualis in aerii perlucens uertice montis
Riuus muscoso prosilit e lapide,
Qui cum de prona praeceps est ualle uolutus,
60
Per medium densi transit iter populi,
Dulce uiatori lasso in sudore leuamen,
Cum grauis exustos aestus hiulcat agros,
Hic, uelut in nigro iactatis turbine nautis
Lenius aspirans aura secunda uenit
65
Iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,
Tale fuit nobis Allius auxilium.
Is clausum lato patefecit limite campum,
Isque domum nobis isque dedit dominam
Ad quam communes exerceremus amores.
70
Quo mea se molli candida diua pede
Intulit et trito fulgentem in limine plantam
Innixa arguta constituit solea,
Coniugis ut quondam flagrans aduenit amore
Protesilaeam Laodamia domum
75
Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
Hostia caelestis pacificasset eros.
Nil mihi tam ualde placeat, Rhamnusia uirgo,
Quod temere inuitis suscipiatur eris!
Quam ieiuna pium desideret ara cruorem,
80
Docta est amisso Laodamia uiro,
Coniugis ante coacta noui dimittere collum,
Quam ueniens una atque altera rursus hiems
Noctibus in longis auidum saturasset amorem,
Posset ut abrupto uiuere coniugio,
85
Quod scibant Parcae non longo tempore abisse,
Si miles muros isset ad Iliacos.
Nam tum Helenae raptu primores Argiuorum
Coeperat ad sese Troia ciere uiros,
Troia (nefas!) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
90
Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis
Quaene etiam nostro letum miserabile fratri
Attulit. Ei misero frater adempte mihi!
Ei misero fratri iucundum lumen ademptum!
Tecum una tota est nostra sepulta domus,
95
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
Quae tuus in uita dulcis alebat amor.
Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
Nec prope cognatos compositum cineris,
Sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
100
Detinet extremo terra aliena solo.
Ad quam tum properans fertur simul undique pubes
Graeca penetralis deseruisse focos,
Ne Paris abducta gauisus libera moecha
Otia pacato degeret in thalamo.
105
Quo tibi tum casu, pulcerrima Laodamia,
Ereptum est uita dulcius atque anima
Coniugium: tanto te absorbens uertice amoris
Aestus in abruptum detulerat barathrum,
Quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
110
Siccare emulsa pingue palude solum,
Quod quondam caesis montis fodisse medullis
Audit falsiparens Amphitryoniades,
Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
Perculit imperio deterioris eri,
115
Pluribus ut caeli tereretur ianua diuis,
Hebe nec longa uirginitate foret.
Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
Qui tamen indomitam ferre iugum docuit;
Nam nec tam carum confecto aetate parenti
120
Vna caput seri nata nepotis alit,
Qui, cum diuitiis uix tandem inuentus auitis
Nomen testatas intulit in tabulas,
Impia derisi gentilis gaudia tollens
Suscitat a cano uulturium capiti;
125
Nec tantum niueo gauisa est ulla columbo
Compar, quae multo dicitur improbius
Oscula mordenti semper decerpere rostro
Quam quae praecipue multiuola est mulier;
Sed tu horum magnos uicisti sola furores,
130
Vt semel es flauo conciliata uiro.
Aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
Lux mea se nostrum contulit in gremium,
Quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
Fulgebat crocina candidus in tunica.
135
Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,
Rara uerecundae furta feremus erae,
Ne nimium simus stultorum more molesti.
Saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
Coniugis in culpa flagrantem cohibuit iram,
140
Noscens omniuoli plurima furta Iouis.
Atqui nec diuis homines componere aequum est.
...
...
Ingratum tremuli tolle parentis onus,
145
Nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
Fragrantem Assyrio uenit odore domum,
Sed furtiua dedit mira munuscula nocte,
Ipsius ex ipso dempta uiri gremio.
Quare illud satis est, si nobis is datur unis
150
Quem lapide illa dies candidiore notat.
Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
Pro multis, Alli, redditur officiis,
Ne uestrum scabra tangat rubigine nomen
Haec atque illa dies atque alia atque alia.
155
Huc addent diui quam plurima, quae Themis olim
Antiquis solita est munera ferre piis;
Sitis felices et tu simul et mea uita
Et domus ipsa in qua lusimus et domina,
Et qui principio nobis terram dedit auspex,
160
A quo sunt primo omnia nata bona,
Et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
Lux mea, qua uiua uiuere dulce mihi est.