Catullus carmina 67

Altre sezioni


O dulci iucunda uiro, iucunda parenti,

      Salue, teque bona Iuppiter auctet ope,

Ianua, quam Balbo dicunt seruisse benigne

      Olim, cum sedes ipse senex tenuit,

5

Quamque ferunt rursus nato seruisse maligne,

      Postquam es porrecto facta marita sene.

Dic agedum nobis, quare mutata feraris

      In dominum ueterem deseruisse fidem.

Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)

10

      Culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,

Nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam;

      Verum istis populis ianua quidque facit,

Qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,

      Ad me omnes clamant: "Ianua, culpa tua est".

15

Non istuc satis est uno te dicere uerbo,

      Sed facere ut quiuis sentiat et uideat.

Qui possum? Nemo quaerit nec scire laborat.

      Nos uolumus; nobis dicere ne dubita.

Primum igitur, uirgo quod fertur tradita nobis,

20

      Falsum est. Non illam uir prior attigerit,

Languidior tenera cui pendens sicula beta

      Numquam se mediam sustulit ad tunicam;

Sed pater illius gnati uiolasse cubile

      Dicitur et miseram conscelerasse domum,

25

Siue quod impia mens caeco flagrabat amore,

      Seu quod iners sterili semine natus erat

Et quaerendus is unde foret neruosius illud

      Quod posset zonam soluere uirgineam.

Egregium narras mira pietate parentem,

30

      Qui ipse sui gnati minxerit in gremium.

Atqui non solum hoc dicit se cognitum habere

      Brixia, Chinea sub positum specula,

Flauus qua molli percurrit flumine Mella,

      Brixia Veronae mater amata meae,

35

Sed de Postumio et Corneli narrat amore,

      Cum quibus illa malum fecit adulterium.

Dixerit hic aliquis: "Quid tu istaec, ianua, nosti,

      Cui numquam domini limine abesse licet,

Nec populum auscultare, sed heic suffixa tigillo

40

      Tantum operire soles aut aperire domum?".

"Saepe illam audiui furtiua uoce loquentem

      Solam cum ancillis haec sua flagitia,

Nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi

      Speret nec linguam esse nec auriculam.

45

Praeterea addebat quendam, quem dicere nolo

      Nomine, ne tollat rubra supercilia.

Longus homo est, magnas cui lites intulit olim

      Falsum mendaci uentre puerperium."