Catullus carmina 114

Other sections


Firmanus saltus non falso, Mentula, diues

      Fertur, qui tot res in se habet egregias,

Aucupium omne genus, piscis, prata, arua ferasque.

      Nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.

5

Quare concedo sit diues, dum omnia desint;

      Saltum laudemus, dum modo ipse egeat.