Catullus carmina 113

Other sections


Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant

      Maeciliam; facto consule nunc iterum

Manserunt duo, sed creuerunt milia in unum

      Singula. Fecundum semen adulterio.