Catullus carmina 111

Other sections


Aufilena, uiro contentam uiuere solo,

      Nuptarum laus ex laudibus eximiis;

Sed cuiuis quamuis potius succumbere par est

      Quam matrem fratres te parere ex patruo.