Catullus carmina 109

Other sections


Iucundum, mea uita, mihi proponis amorem

      Hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.

Di magni, facite ut uere promittere possit,

      Atque id sincere dicat et ex animo,

5

Vt liceat nobis tota perducere uita

      Aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.