Catullus carmina 108

Other sections


Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus

      Spurcata impuris moribus intereat,

Non equidem dubito quin primum inimica bonorum

      Lingua exsecta auido sit data uulturio,

5

Effossos oculos uoret atro gutture coruus,

      Intestina canes; cetera membra lupi.