Catullus carmina 107

Other sections


Si quicquam cupido optantique obtigit umquam

      Insperanti, hoc est gratum animo proprie.

Quare hoc est gratum, nobis quoque carius auro,

      Quod te restituis, Lesbia, mi cupido,

5

Restituis cupido, atque insperanti ipsa refers te

      Nobis. O lucem candidiore nota!

Quis me uno uiuit felicior? aut "Magis hac est

      Optandum uita" dicere quis poterit?