Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
Qui stellarum ortus comperit atque obitus
Flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
Vt cedant certis sidera temporibus,
5
Vt Triuiam furtim sub Latmia saxa relegans
Dulcis amor gyro deuocet aerio,
Idem me ille Conon caelesti in lumine uidit
E Beroniceo uertice caesariem
Fulgentem clare, quam multis illa dearum
10
Leuia protendens brachia pollicita est,
Qua rex tempestate nouo auctus hymenaeo
Vastatum finis iuerat Assyrios,
Dulcia nocturnae portans uestigia rixae,
Quam de uirgineis gesserat exuuiis.
15
Estne nouis nuptis odio Venus? atque parentum
Frustrantur falsis gaudia lacrimulis,
Vbertim thalami quas intra limina fundunt.
Non, ita me diui, uera gemunt, iuerint.
Id mea me multis docuit regina querellis
20
Inuisente nouo proelia torua uiro.
At tu non orbum luxti deserta cubile,
Sed fratris cari flebile discidium
Cum penitus maestas exedit cura medullas.
Vt tibi tunc toto pectore sollicitae
25
Sensibus ereptis mens excidit! At te ego certe
Cognoram a parua uirgine magnanimam.
Anne bonum oblita es facinus, cum regium adepta es
Coniugium, quod non fortior ausit alis?
Sed tum maesta uirum emittens quae uerba locuta es!
30
Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu!
Quis te mutauit tantus deus? An quod amantes
Non longe a caro corpore abesse uolunt?
Atque ibi me cunctis pro dulci coniuge diuis
Non sine taurino sanguine pollicita es
35
Sei reditum tetulisset. Is haut in tempore longo
Captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
Quis ego pro factis caelesti reddita coetu
Pristina uota nouo munere dissoluo
Inuita, o regina, tuo de uertice cessi,
40
Inuita; adiuro teque tuumque caput,
Digna ferat quod si quis inaniter adiurarit;
Sed qui se ferro postulet esse parem?
Ille quoque euersus mons est, quem maximum in oris
Progenies Thiae clara superuehitur,
45
Cum Medi peperere nouum mare, cumque iuuentus
Per medium classi barbara nauit Athon.
Quid facient crines, cum ferro talia cedant?
Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
Et qui principio sub terra quaerere uenas
50
Institit ac ferri fingere duritiem!
Abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
Lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
Vnigena impellens nutantibus aera pennis
Obtulit Arsinoes Locricus ales equos,
55
Isque per aetherias me tollens auolat umbras
Et Veneris casto collocat in gremio.
Ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat
Graiia Canopitis incola litoribus.
Hic dii uario ne solum in lumine caeli
60
Ex Ariadneis aurea temporibus
Fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
Deuotae flaui uerticis exuuiae,
Vuidulam a fluctu cedentem ad templa deum me
Sidus in antiquis diua nouum posuit;
65
Virginis et saeui contingens namque Leonis
Lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
Vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
Qui uix sero alto mergitur Oceano.
Sed quamquam me nocte premunt uestigia diuum,
70
Lux autem canae Tethyi restituit
(Pace tua fari hic liceat, Rhamnusia uirgo;
Namque ego non ullo uera timore tegam,
Nec si me infestis discerpent sidera dictis,
Condita quin uere pectoris euoluo
75
Non his tam laetor rebus quam me afore, semper
Afore me a dominae uertice discrucior,
Quicum ego, dum uirgo quondam fuit, omnibus expers
Vnguentis nuptae, uilia multa bibi.
Nunc uos, optato quas iunxit lumine taeda,
80
Non prius unanimis corpora coniugibus
Tradite nudantes reiecta ueste papillas
Quam iucunda mihi munera libet onyx,
Vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
Sed quae se impuro dedit adulterio,
85
Illius a! mala dona leuis bibat irrita puluis;
Namque ego ab indignis praemia nulla peto.
Sed magis, o nuptae, semper concordia uestras
Semper Amor sedes incolat assiduus.
Tu uero, regina, tuens cum sidera diuam
90
Placabis festis luminibus Venerem,
Sanguinis expertem non siris esse tuam me,
Sed potius largis effice muneribus
(Sidera cur iterem?) iterum coma regia fiam,
Proximus Hydrochoi fulgeret Oarion!