Catullus carmina 103

Other sections


Aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo,

      Deinde esto quamuis saeuus et indomitus;

Aut, si te nummi delectant, desine, quaeso,

      Leno esse atque idem saeuus et indomitus.