Catullus carmina 100

Other sections


Caelius Aufillenum et Quintius Aufillenam

      Flos Veronensum depereunt iuuenum,

Hic fratrem, ille sororem. Hoc est, quod dicitur, illud

      Fraternum uere dulce sodalicium.

5

Cui faueam potius? Caeli, tibi; nam tua nobis

      Perspecta ex igni est unica amicitia,

Cum uesana meas torreret flamma medullas;

      Sis felix, Caeli, sis in amore potens.