Catullus carmina 99

Other sections


Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti,

      Sauiolum dulci dulcius ambrosia.

Verum id non impune tuli; namque amplius horam

      Suffixum in summa me memini esse cruce,

5

Dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis

      Tantillum uestrae demere saeuitiae.

Nam simul id factum est, multis diluta labella

      Guttis abstersti omnibus articulis,

Ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,

10

      Tamquam commictae spurca saliua lupae.

Praeterea infesto miserum me tradere Amori

      Non cessasti omnique excruciare modo,

Vt mi ex ambrosia mutatum iam foret illud

      Sauiolum tristi tristius elleboro.

15

Quam quoniam poenam misero proponis amori,

      Numquam iam posthac basia surripiam.