Catullus carmina 98

Other sections


In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi,

      Id quod uerbosis dicitur et fatuis;

Ista cum lingua, si usus ueniat tibi, possis

      Culos et crepidas lingere carpatinas.

5

Si nos omnino uis omnes perdere, Victi,

      Hiscas; omnino quod cupis efficies.