Catullus carmina 96

Other sections


Si quicquam mutis gratum acceptumue sepulcris

      Accidere a nostro, Calue, dolore potest

(Quo desiderio ueteres renouamus amores

      Atque olim missas flemus amicitias),

5

Certe non tanto mors immatura dolorist

      Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.