Catullus carmina 95

Other sections


Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem

      Quam coepta est nonamque edita post hiemem,

Milia cum interea quingenta Hortensius uno

      ...

5

Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas,

      Zmyrnam cana diu saecula peruoluent.

At Volusi Annales Paduam morientur ad ipsam

      Et laxas scombris saepe dabunt tunicas.

Parua mei mihi sint cordi monumenta sodalis,

10

      At populus tumido gaudeat Antimacho.