Catullus carmina 92

Other sections


Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam

      De me; Lesbia me dispeream nisi amat.

"Quo signo?" Quia sunt totidem mea; deprecor illam

      Assidue, uerum dispeream nisi amo!