Catullus carmina 91

Other sections


Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum

      In misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,

Quod te cognossem bene constantemue putarem

      Aut posse a turpi mentem inhibere probro,

5

Sed neque quod matrem nec germanam esse uidebam

      Hanc tibi, cuius me magnus edebat amor,

Et quamuis tecum multo coniungerer usu,

      Non satis id causae credideram esse tibi.

Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni

10

      Culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.